Annus
2 0 0 8


De die dominica separata

De die dominica separata

Ad venerabilem Paulum Principem (Paul Earl) Sheppard, nuper pastorem creatum ecclesiae suburbanae Societatis Christianae Vitae Abundantis, aliquot paroeciae fideles venerunt aliquid importunum postulantes: nam nimia commutatio in parva communitate fiebat, quod fideles qui recentissime pervenissent praevelere cuperent. Quid facturus esset, si plures ex "illis" se ecclesiae iungerentur? "Unus ex visitatoribus - ait venerabilis Sheppard - ex me quaesivit, nonne contentioni paratus essem." Paulus Princeps Sheppard pastor est Montis Aspectu (Mountain View), in oppido Californiae septemtrionalis. Solliciti fideles Afroamericani erant, ii autem qui recenter pervenerant albicolores. Venerabilis Sheppard iam diu comperit, ardue exstrui ecclesias ubi fideles diverso cutis colore convivunt, difficilius servari, nonnullos nigricolores necnon albicolores dies dominicas concolores malle; idem confirmant religionum studiosi et ecclesiarum multicolorum fideles.

Forsitan USAe cives parati sunt praesidenti nigro eligendo, sed studiosi dicunt in ecclesiis morem esse seiungi. In vicesima tantum quaque ecclesia convivunt fideles multicolores, sed etiam illae saepe in communitatem albicolorum aut nigricolorum commutatur: hoc scripsit Humanus Paulus (Curtiss Paul) De Young, auctor libri "Fide coniuncti" (United by Faith) ubi ecclesiae multicolores describuntur. Idem confirmant alii studiosi, qui putant ecclesias commixtas raras esse, quod ei qui communitatem ducat campus pyrobolis disseminatus transeundus sit. De Young ut minister Minneapoli, in urbe civitatis Minnesota, communitatem commixtam duxit, quae postea omnino nigricolor facta est; eius sententia communitas quaedam commixta vocari potest, si quintus quisque utriusque cutis coloris sit. "Post lustrum deserui, certaminibus absumptus." Qui autem pergunt, candidatorum ad praesidentatum more, sine intermissione verentur ut innocens quodlibet iudicium vel factum contentionem talem excitet, quae consensui sibi dato comminentur.

Dicit pastor Sheppard, filius sacri oratoris Baptistici, qui in nigricolorum ecclesia adolevit: "Minime praevalent "Kumbaya" et "We are the world" (duo cantica religiosa omnibus nota), sed proelia."

Si tam arduum, cur sollicitaris? Haec est prima quaestio ecclesiis multicoloribus. De Young se dicit plurimos nigricolores cognovisse, qui se temporis intervallo procul ab albicoloribus die dominico egere. "Qui sibi dixerint die dominica refugio opus esse, videlicet societate unde contemptus absit." Alii studiosi putant etiam albicolores simili sollicitudine laborare. Theodoros Brelsford, qui librum "Ecclesia simul sumus" (We Are the Church Together) de eadem re scripsit, albicolores ait putare ecclesiae neglecto cutis colore agendum esse: "Nonne disputatio de cutis colore dereliquenda est? Nonne Christiani tantum appellandi sumus?" "Minime! - respondent fautores commixtarum communitatum - nam si plures ecclesiae multicolores serventur, simultates inter gentes varias rarefiant".

Si tamen praeterita tempora observaveris, ecclesiae parvi gentium commixtionem habuerunt: propter diuturnam servitutem albicolores et nigricolores separatim in templo sedebant, nonnullae hodiernae religionum nomina propterea orta sunt, quod fidelibus nigricoloribus albicolorum templa inire non liceret, exempli gratia Ecclesia Episcopalis Methodistica Africana. Magnae communitates sicut Methodistae, Baptistae et Presbyteriani scissae sunt, postquam fideles de servitute acerrime disputaverunt: de casibus illis disseruit studiosus MichaŽl Emerson in libro "Fide divisi" (Divided by Faith).

Ii tamen qui commixtioni favent adfirmant numquam ecclesiae separationem propriam fuisse: in operibus Novi Testamenti pristinam ecclesiam gentium commixtione ortam esse, ubi consulto separationes deficerent et greges antea invicem infesti coniungerentur. De Young dicit ecclesiam Christianam primo saeculo p. C. n. confestim increvisse quod omnes acciperet, ceterorum admirationem suscitans: nam communitas omnes segregationes et divitiarum et progeniei sub imperatore Romano vigentes contempsit. "Si Judaei - inquit De Young - Graeci Africi servi viri mulieres coniunctim concorditer convivere poterant, aliquid novi in religione illa inesse ceteris videbatur." Sed Biblica exempla haud semper sufficiunt, - adfirmant studiosi - ut fideles libenter ecclesiam cum diversicoloribus adeant, opus est pastoris pertinacis auctoritate, qui communitatem incitet ut separationes superet.

Venerabilis Rodney Woo, pastor senior ecclesiae Baptisticae Wilcrest, quae est Houston, in civitate Texas, talis homo est: quam paroeciam nigricolores albicolores et Hispanici simul frequantant. Ipse singulariter vigil est de re, sicut plerique pastores mixtarum communitatum, nam filius est matris albicoloris et patris Sinensis et ut condiscipulus nigricolorum tantum sodalium Arthuri Portu bene didicit dissimilis adolescentis solitudinem. "Omnes te excepto - commemorat - regulas linguam opinionem intelligunt: pretiosum hoc est sed tunc ignorabam." Anno MCMXCII factus est pastor statimque fideles a simili experientia arcere constituit: sed albicolorum discessus, "candidus volatus" vocatus, in urbe iam fieri coeperat. Postquam communitas ad ducentorum fidelium numerum reducta erat, unus eorum pastorem monuit, ut litteram "d" nomini suo "Woo" adderet, ut ecclesiae sortem commutaret. "Metus illi erat - inquit - omnes me Sinensem putare; sed multitudinum Asiaticorum migratio imminebat: quid tum facturus essem?"

Woo nomen et opinionem suam servavit, varietatem gentium ecclesiae propriam esse: quod de suggestu proclamavit et cotidie vivere perrexit. Nunc communitas Wilcrest ex quingentis fidelibus constat, aequo numero albicoloribus nigricoloribus Hispanicis. Pastor negat omnes dissensiones in ecclesia sua dissolutas esse, de musicorum modo enim disputatur, de sollemnium diuturnitate, de ratione Woo ipsum adeundi: nam nigricolores magna cum observantia eum vocant, albicolores contra praenomine, quod parum verecundum prioribus videtur. Difficultates dissolvere conatur pastor aliud alii concedens: cantica sacra et musica ex antiquo more, commixtos adiutores, praedicationes in singulis domibus, sermones accuratius confectos. Sed ipse pro explorato habet haec omnia non sufficere. "Si nulla difficultas sit, - ait - optime non egimus; si pars aliqua nimia tranquillitate fruatur, alia forsan neglecta sit."

Aliquando non sufficit firmus pastor, nam ecclesiae commixtae etiam propter maiores causas dirumpi, sicut sexum vel dominatum vel commixtam desponsionem: studiosi et pastores narrant nonnumquam parentes ecclesias multicolores tum derelinquere, cum filii adolescentes despondere incipiunt. Rodney Woo hoc experitus est in communitate Wilcrest: sunt qui commixtae ecclesiae faveant, quoad filius aut filia a sodali ibi cognito aut cognita alliciantur, cuius cutis color alius sit. "Cum primum - ait - liberi despondere coeperunt, aliquid patefit: nolunt enim, haud tantum albicolores, suum filium aut filiam sibi diversicolorem despondere."

Etiam nigricoloris hominis ductus difficilis acceptu est; plerisque communitatibus commixtis pastor albicolor praeest, si pastor nigricolor deligitur soli nigricolores manent - dicit De Young. "Donec senior pastor albicolor est, albicolores fere dominari videntur; commutata re aliquid in hominum mentibus fit: albicolores abeunt." Pastoribus nigricoloribus bene a commixtis fidelibus bene acceptis cavendum est: nonnulli fideles albicolores, quamquam benevoli, molestia afficiuntur si pastor nigricolor concitate de suggestu praedicat, adfirmat Theodoros Brelsford: "Sermo nigricoloris nimis inflammatus ab albicoloribus ut adeo irosus et defensioni aptus intellegi potest, ut timor nigricolorum diffundatur." Paulus Princeps Sheppard, ipse nigricolor, rationem omnibus praedicandi mutavit, mirabilia oratoria quas in nigricolori ecclesia didicerat derelinquens et consilia fidelium convocans antequam de rebus gravibus deliberet, plane et tranquille colloquens. "Pro certo habeo perraro fieri, ut nigricolor ecclesiam commixtam ducat, ideo humilior factus sum."

Et fidelibus convertendum est, aiunt studiosi. Nam si gentes variae sciunt, sibi minime modos suos vivendi et agendi die dominica derelinquendos esse, ecclesia re vera commixta est. Quae non est talis, ut nigricoloribus albicolorum more agendum, vestiendum, orandum sit. Ecclesiae commixtae nolunt unum ex modis praevalere omnesque ad eundem se conformare, ait Brelsford. Ita videtur esse in communitate pastoris Sheppard: post pristinas difficultates nunc sex milia fidelium adsunt, albicolores nigricolores Asiatici Hispanici: "Ecclesia nostra - inquit pastor - minime unum sapit."

Saepe talibus in locis conveniunt homines, qui aliter amici minime facti essent. Dwight Pryor est nigricolor vir ex seiuncta Mississipia, qui adolescens nigricolores ab albicoloribus mulcatos aspicere solitus erat: qui se albos abhorruisse confitetur. Nunc ipse amicus est albicoloris cuiusdam in Wilcrest ecclesia, qui in familia nigris inimica temporibus segregationis adolevit. Dwight Pryor die dominica, ut cum amico suo convenit, non amplius eum respicit ut unum ex "illis" qui omnia dominari cupiunt, sed ut fratrem in Christo. "Huc - inquit - convenimus, ut invicem diligamus. Quotienscumque eum intuitus sum, amorem Jesu Christi aspicio. Ego et ille amici facti sumus."

Hoc scriptum Johannis Blake pridie Nonas Augustas MMVIII in actis interretialibus CNN apparuit et in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae