Annus
2 0 0 8


Top 10 foreign challenges for Obama

De Baraci discrimine

Praesidenti Civitatum Americae Unitarum compluria discrimina subeunda sunt, quorum decem hic nominantur; quomodo ipse ob singula se gerere possit, describitur.

De hodierno officio USAe in orbe

Cives Americanis recentibus suffragiis postulaverunt res exteras commutari, Georgii Bush opinionibus relictis: non ut singulatim sed erga multas nationes agendum est, neque de USA sicut de sola mundana potestate amplius cogitandum, maior locus dandus est legatorum colloquiis. Sed USAe praesidentes neglectis exspectationibus saepe ad bella proficisci aut inde recedere soliti sunt: nullum munus praesidentiale sine bello, Baraco Obama duo bella gerenda. Quid de eius munere historici putaturi sint ex fucturis optionibus intellegetur.

De Iraquia

Baracus duces in Iraquia iubebit bello "honeste sed prudenter" finem imponere: rectoribus Iraquicis facultas danda est copiarum muniendarum priusquam milites Americani paulatim recedant ante mensem Maium anni bismillesimi decimi. Ita optimus illi exitus erit, nihilo minus copiae reliquae manebunt contra gregem tromocraticum Al CaŽda repugnantes;: non omnes ideo milites domum redibunt.

De Afganistania

Hoc maximum discrimen: cum in Iraquia bellum recedit tum increscit in Afganistania, cui maxime Baracus animum intendit duas legiones missurus. Praesidens electus promisit se omnes duces gregis Al CaŽda exquisiturum esse ubicumque se abdiderint, volente nolente Pacistaniae regimine. Si autem res in Afganistania in melius commutatae erunt, Caburae rectores firmius nationem gubernabunt et cum Pacistania - parum stabili natione - militias Talebanas trans fines persequentur.

De "bello contra tromocratas"

Ista sententia a Geogio Bush creata regimen Baraci dedecet, qui "bello opinionum" potius vincere cupit: USAe res exterae tales redire debent, quales esse solitae erant. Cum moderatis nationibus societates creandae sunt, quo efficacius gregis Al CaŽda opiniones confutentur. Asperitas tamen non deerit: nihil in mora habebitur, quominus tromocratae Americae minitantes vi deleantur. Observatores animum ad duo maxime intendant, ad finem carceris apud sinum Guantanamo et ad tormentorum - praecipue captivorum demersionis - interdictum agenturae CIA impositum. Carcere concluso, Baraco deliberandum erit quomodo tractandi sint captivi illi, quos auctoritates reos scelerum iudicaverint: quos ipse iam dixit ex lege Americana in ius vocandos esse. Nonnullae tamen criminationes ab iudicibus Americanis repellentur, quod vi et cruciatu extortae sint. Quid ergo? Si dies XI Septembri MMI subsequentes in mentem revocaveris, de commixta ratione reos in USA iudicandi iuris periti loqui soliti erant, partim civium partim bellatorum more, sed nihil de re tum deliberatum est. Nova praeterea in loca diffunditur Al CaŽda, videlicet in Algeriam et Somaliam.

De Perside

Hoc magni momenti discrimen fieri potest, quod ex Persarum rectorum voluntate pendet: qui si uranii ditationem moderate persecuti erunt, novum regimen USAe sanctiones diutius protracturum est, forsitan aucturum; si autem Persides uranium ditare constituerint ut armis fissilibus fruantur regimen IsraŽlianum ab Americanis postulabit, ut officinas nucleares gravibus cum effectibus adgrediantur. Baracus Obama cum Persis "sine condicione ulla" collocuturus est, sed in primis non cum praesidente, qui putatur minime ad tempus ab uranii ditatione desistere velle: si qua pactio perficienda, ius Persis aliquid uranii ditandum agnoscetur.

De oriente medio

Georgius Bush, qui de pace IsraŽlianorum et Palaestinorum anno bismillesimo octavo speraverat, spe deceptus est. Hoc Baraco manet, quousque ad pacem perficiendam pondere USAe utendum sit. Exitus comitiorum in IsraŽl habendorum exspectandus est, ut eligendi regiminis propensio ad pactiones existimetur. Non haec modo diuturna quaestio solvenda est, sed etiam "arcus discriminum" (sicut Ricardus Holbrooke vocat) a Turcia per Syriam - cuius auxilii opus est ad pacem in Iraquia restituendam - usque ad Pacistaniam.

De Russia

Numquam post frigidi belli finem tanta dissensio inter Russiam et nationes occidentales orta est, quanta Georgia nuper perturbata: inde intelligitur quas suspiciones uterque machinatus sit. Quid praesidens democraticus Russiae molietur? Plurimis in discriminibus, in Iraquia verbi gratia et in Darfuria, nullus exitus nisi Russis faventibus: nam de re deliberat ONUs consilium securitatis. Primum decernendum est quam celeriter NATOnis socia Georgia fieri possit, cui ab initio consociatio iam promissa erat; similis est quaestio de Ucraina. Ministris NATOnis de re disputandum est, neque deerit Baraci Obama opinio; sed ipsius Georgii Bush ministri Georgiae sociationem differunt ad Russiam blandiendam. Etiam stationes contra missilia in Polonia et re publica Cecha ponendas fastidiunt Russi: quid de illis agendum? quid de armis nuclearubis quae ambae nationes servare pergunt? suntne praesidentes de illorum exstinctionem pacturi? Si de toto orbe cogites, stabitne Baracus in eadem sententia cui anno MMVII se favere confirmaverat, arma nuclearia toto in orbe delenda esse, opinioni quattuor USAe legatorum praeteriti temporis (quorum unus Henricus Kissinger) assentiens? nam hoc propositum esse videtur pacti ad arma nuclearia non multiplicanda, iam diu a plurimis nationibus subscripti. Quousque venietur?

De Corea boreali

Bene recenter egerunt Coreae borealis rectores, assensi denique inspectioni observatorum qui testimonio confirment programma nucleare derelictum esse; posthac civitas illa ex indice nationum tromocratis faventium delebitur. Quae nihilo minus nonnulla arma nuclearia se servaturam esse nuntiavit; USAe praesidens proximus Austrocoreanis suadere poterit, ut de talibus armis omnibus decedat? Quicum Baraco Obama disputandum? praesidenti Kim Jong Il confidendum erit?

De Sinis

Sinae in ONUs consilio securitatis continenter sedent et earumque delectus in dies pondere increscent toto in orbe, si res oeconomicas quilibet consideret. Minimae ad tempus difficultates sunt cum USA, tametsi in Taivaniae destinatione et Tibeti oppressione causae dissensionum latent. Recenter Sinenses animos ad auctum oeconomicum tantum intenderunt: si res ita maneant nulla discordia cum Civitatibus Americae Unitis orietur. Nihil aliud Baracus Obama velle videtur.

De novis rebus exteris, id est de pecunia, caeli commutatione et energia

Res exterae renovatae sunt: de his amplissimis problematis agendum est.

Recens discrimen oeconomicum, quo vectigalia argentariarum salutis gratia profusa sunt, proximum praesidentem impellet in rebus oeconomicis ad interveniendum, neglecto decessorum more, necnon ad semetipsum interrogandum quomodo USAe fidei ubicumque deminutae obsistat, post instituta pecuniaria decocta.

Baracus Obama pollicitus est, se plura ad orbis calefactionem repugnandam facturum esse et quintam tantum partem gasorum illorum, quae cellam caldariam creaverunt, anno MMD ex America in aŽrem dispersum iri: haec forsitan maxima quaestio totius muneris praesidentialis, cum Kyotonis pactio anno bismillesimo duodecimo exspiratura sit neque ulla negotiatio ad tempus provideatur.

Energiae suppeditatio, praecipue petrolei, gravissimum discrimen est: praesidens electus promisit vincula cum oriente medio et Venetiola post duo lustra rescissum iri, sed fere omnes praesidentes, a Jacobo Carter, dixit Americae minore petrolei vi fruendum esse, perpauca ad hoc consequendum perfecere.

Haec tria respondent primae quaestioni, quomodo Civitates Americae Unitarum sibi novas partes Baraco praesidente effingere possint.

Scriptum hoc, quod in actis interretialibus BBC a Paulo Reynolds scriptum die XI mensis Novembris anni MMVIII apparuit, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae