Annus
2 0 0 8


BENEDICTVS FRANCVS

BENEDICTVS FRANCVS

Die 26 mensis Martii anno millesimo septingentesimo duodequinquagesimo (1748) Benedictus Labre natus est in Franciae septemptrionalis oppido Amette, in paupere agricolarum familia Ioannis et Annae, primus eorum filiorum quindecim.

Iam a puero quidem inerat ei desiderium Deum seruiendi, sed decursu temporis crescebat in eo quaedam exigentia uitae radicaliter signatae prece et poenitentia. Hac mente conatus est quidem ingredi monasteria Cartusianorum et Trapistarum, sed ignotis de causibus non est admissus. Contigit illi quidem, ut assumeretur inter Cistercienses, uerum paulo post dimissus est. Qua in re uidit Dei indicium, ut relictis omnibus uiueret peregrinus mendicus. Coepit igitur peregrinari per Europam, corde ardente uisitans multa sanctuaria.

Romam uersus profectus est, sperans fore, ut illlic inueniret claustrum sibi aptum. Alpes cum trangressisset, peruenit in Italiae Pedemontum, ubi – in oppido Chiari – diuinam obtinuit uisionem, quae confirmauit eius formam uitae. Audiuerat enim: "Tua uocatio totum mundum respicit. Monasterium tuum uiae sunt et itinera. Debes esse Dei peregrinus".

Sine mora priuauit se omnibus, quae habebat, retinens tantum Nouum Testamentum, Breuiarium Romanum – quod quidem recitabat quotidie more clericorum –, librumque De imitatione Christi. Quae, praeter crucem pectoralem, rosarium unamque solam uestem pauperem erant eius substantiae omnes.

Peculiari cum gaudio, praeter extremam paupertatem, ieiunia, poenitentias, demum peruenit Romam, ubi sex annos ei degendum erat. Quo tempore libenter pernoctabat in ruinis Colossei.

Benedictus e corpore suo fecit sibi cellam, semper fidens Prouidentiae et precans incessanter. Laboribus extenuatus mortuus est Romae in uia Serpentium (dei Serpenti), in domo cuiusdam macellarii. – Ad numerum beatorum adiunctus est a b. Pio IX papa, uiginti uero annis postea canonizatus a Leone XIII.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae