Annus
2 0 0 8


SUMMARIUM

Titulus libri Silviae Chutnik Portabilis catalogus mulierum, de quo loquitur hic cum auctrice Paulus Dunin-Wąsowicz, revocat nobis in mentem longam seriem operum inde ab undecimo libro Odysseae, ubi Ulixes narrat, quas mulieres viderit apud inferos, usque ad Elenchum adulterarum Georgii Pilch. Ea in serie insignem locum tenet Francisci Villonis Carmen de feminis temporis acti, ad quod alludunt Amores temporis acti Georgii Brassens. Ecce earum primae strophae:

Olim tantum humiles colui amores,

ut lavatrix Martha et Fannia sartoris

servula, non nobiles virgines, matronae.

Quid, quod erant Gratiae ima plebe ortae,

rivi Nymphae, Veneres Pantinorum Portae?

Tales canto feminas, vilior Villone.

Semper enim sequitur visum cor vicenne,

prima post tripudia igne ardent venae,

fit pastoris filia summo rege digna.

Dum ducissa deerat, proderat ancilla,

ut, dum absunt lilia, carpimus serpylla.

Omnia se deo dant ad sagittas ligna.

Die Solis Pulicum Forum visit pulchra.

„Ego tibi placeo, mihi tu". Quid ultra?

Haud postulabantur tunc magnae passiones.

„Pulcher militaris vir, nunc eamus foras".

Tramen suburbanum it ad Cytherae oras.

Non portandum tecum cor, ut puellae dones.

Maria superbia minime tumescit,

eius sartor purpurae usum plane nescit

neque vestis exiit dei officina.

Sed in Monte Martyrum quando in conclavi

nuda, dempta tunica, oculos mi pavit,

omni parte visa est Psyche tunc divina.

Magnopere differunt ab sese invicem catalogi mulierum Silviae Chutnik et Georgii Brassens. Scriptrix Polona videt feminas earum ipsarum oculis, at apud cantorem Gallum puellae nullam propriam vitam habent, sed tantum virorum cupidinibus serviunt. Paulus Dunin Wąsowicz obiter comparat librum Silviae Chutnik catalogo fungorum, sed tali catalogo multo similius hoc carmen videtur. Simillimum autem esset elencho mulierum in Domino Ioanne a Leporello cantato, nisi quod hic non tres feminas, sed aliquot milia enumerat.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae