Annus
2 0 0 8


TAROTUS MASSILIENSIUM

TAROTUS MASSILIENSIS

vulgo " Le Tarot de Marseille "

Ðj kai e„de ta sumpanta kai „dwn katenohse kai katanohsaj „scuse dhlwsai te kai deixai. kai gar ¡ ™nohsen ™caraxe kai caraxaj ™kruye, ta pleista sighsaj ¢sfalwj º lalhsaj, ƒva zhtÇ tauta paj a„wn Ð metagenesteroj kosmou.

Hermae Trismegisti Corpus Hermeticum, vol. IV, p. 2

(ed. Les Belles Lettres, coll. Budé, Lutetiae, 1972)

 

Quisnam numquam laminas Taroti vidit neque interrogavit ? Modus operandi bene est notus : laminis commixtis, nonnullas excerpit interrogator. Interpres eas quadam ratione ordinat ; inde secundum miras divinationis regulas res futuras ducit. Ars dicta, chartulivaticinatio ut ita dicam, a remotissima antiquitate orta est. Apud enim Sinenses, Indos postea Muslimos iam vigebat.

Res tamen huius mundi gestas intellegere scopus verus non est ! Quid laminarum creatori mentis erat cum has imagines finxit ? Sine dubio Magnum Opus, i.e. Aetatem Auream exprimere voluit. Non ergo mundum nostrum nisi mundum venturum ipsum his in laminibus caelavit.

In summa 78 laminae numerantur inter quas 4 solitarum chartularum ordines (pocula, denarii, bacula, gladii, vulgo coupes, deniers, bâtons, épées) 4 dignitatibus ornati (Rege, Domina, Equite, Famulo, vulgo valet) et XXI laminae majores vel triumphi dictae.

Inter has, quod ad sensum hieroglyphicum pertinet, duae posterius additae fuerunt nihilque significant q.n. imperator et imperatrix. Dicamus ergo laminarum majorum verum numerum esse XIX, i.e. numerum Apollinis.

Tarotus Massiliensis quasi "Mutus Liber" est in quo auctor nihil inscite delineavit : acuta sunt delineamenta ; coloribus electis usus est.

 

DE COLORIBUS

Ambigua est eorum significatio.

* Caeruleus : ad spiritum spectat, tum ad caelestia cum ad somnia, dolum vel infernorum illusionem.

* Aureus : ad corpus spectat aut nobile aut vile ; metallum vivum mortuumve ; electorum aut avarorum aurum.

* Ruber : ad sensum spectat aut purum aut impurum.

 

Laminas attente spectemus oportet. Interdum etiam insolentiae observantur quas consulto indicavit auctor.

Videte exempli gratia

 

* Poculi Eques : Poculum in manu non stat sed in aere suspensum juxta manum videtur.

* Lamina VII : Plaustrum minime progredi possit quia eius rotae non pari sed objecto tractu positae sunt.

* Cur lamina IX Heremita (Francogallice Hermite) et non Eremita vocatur ?

Multa alia observanda sunt. Nos solum unam laminam interpretabimur, i.e. laminam XVI c.n. Domus-Deus (Fr. La Maison-Dieu). Ipsi tamen hanc non revelabimus, nos caeci, sed infra commentarium ab Emmanuele d’Hooghvorst scriptum legetis. Nobis etiam confitendum est verba quae supra legistis ab eodem auctore hausimus.

Ad plura scienda : v. E. d’Hooghvorst, Le Fil de Pénélope, I, La Table d’émeraude, Lutetiae, 1996, pp. 211-221.

Generatim haec lamina sensum malum accipit : cladem, catastropham significat. Hoc, ut infra verificabitur, sensus " sinister " est !

 

Nonne mirum est turrim corruentem Domum-Deum nuncupatam esse ? Nomen magis ad tabernaculi imaginem attinet quam ad auri vulgaris sepositionem paene collabentem. (…)

Re vera turris nobis monstratur cuius tectum ut operculum sine difficultate allevatur. Non ergo de turri fulmine percussa hic agitur. Ut patet athanor seu alchymistarum fornax indicatur, ubi prima conjunctio quae dicitur vel donum Dei apparet. In turrim penetrat nitrum coruscans quod Philosophorum Mercurius fiet. Saepe ab antiquis auctoribus athanor tamquam turris rotunda ex lateribus caementatis exstructa descriptus est.

Nonne per tres turris fenestras eam magno aere qui caeleste caeruleum est impleri videmus ? Hoc est nobilis sanguis caeruleus qui paulatim in caritatis mel coagulabitur.

Idem nitrum coruscans, montium nitrum quoque nuncupatum, sapienti Moysi significatum est in nube inter fulmina.

Hic ergo perspicimus, magno dono illo, operis chymicae cabalae initium seu creationis mysterium.

Duae personae minime de alta turri praecipitantur ; duo verum insani sunt ut laeti pueri in capite saltantes, saltatione quae dicitur Salome aut David ante arcam.

Eos pronos ambulare interpretari etiam licet, ut signa in terra philosophica sive sancta Aegypto inscripta melius legant.

Alter magister, alter discipulus est. Magister enim sermone docet manuque monstrat. Itaque viri dextri corpus celatum manet, praeter caput brachiumque quae eum significant. Vir sinister discipulus est : hominis sensuum corpus rubrum atque rugosum findi coepit ut cortex distracta, homine caelesti intus pulsante.

Notanda sunt, in genibus, tibialia precibus adtrita. Crurum situs significans est : ibi pes erectus hierarchiam inter spiritum sensumque indicat ; pes erectus studium vexat propter ea quod spiritus sensui imperat.

Quod ad alterum crus pertinet, aequae altitudinis sunt et pes caeruleus et crus rubrum : spiritus ergo sensusque inter se pari libra sunt atque una agunt.

Sub turri, in solo sicco, duae parvae lacunae aquales perspiciuntur : delineator aquam quam intus esse debuisset, alio modo fingere non valuit, i.e. vaporem in parietibus condensatum et qui gradatim aqua factus in infimum vas influit.

Fons est unde sapiens Philosophiae discipulus erit haustor.

Denique mercurius vulgaris parvis globulis caeruleis albis rubrisque in solum lente cadentibus agnoscitur. Color caeruleus ad naturam caelestem spectat ; albus autem ad puritatem cum non cum mixtis confunditur ; ruber color naturam ut ita dicam magicam aeris illius sensibilis qui mundum nostrum animat memoria nostra colligit.

 

 

(finis commentarii ex Le Fil de Pénélope)

 

 

Nonnulli, eheu, moderni laminas traditas iterum delineare cupiverunt. Eheu ! dixi quia sensus hieroglyphici obliti sunt ut manifesto infra apparet !

 

Scripsit Stephanus Faye



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae