Annus
2 0 0 8


o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,

SUMMARIUM

Hodie Iaroslaus Lipszyc loquitur cum Paulo Dunin Wąsowicz de novis legibus, quae vetant poetas carmina – ut saepe hodie fit – ex frustulis alienorum operum facere. Atqui – ut dicit Iaroslaus – hic modus carmina componendi notus erat iam antiquis, qui talia poemata centones appellabant. Ut a novis legibus immunis essem, centonem e versibus Ovidianis composui. Ovidius certe in ius me non vocabit. Sed fortasse alius aliquis?

O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,

vix a te videor posse tenere manus!

Iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae?

Quique erat in falso plurimus ore deus,

amne iubet mergi geminos. Scelus unda refugit:

in sicca pueri destituuntur humo.

At gemini, nondum caelestia sidera, fratres

(turpe erit, ingenium mitius esse feris!)

pervigilant ambo; terra requiescit uterque –

pro male conducto gratia nulla toro.

Mittitur infestos alter speculator in hostes;

in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.

Inter se similes, vix ut dignoscere possis.

Quamlibet infirmas adiuvat ira manus

crescere per damnum geminasque resumere vires:

saepe simultates ira morata facit.

Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi:

auspicii numerus non erat ipse boni.

Innocuos ambo, cultores numinis ambo

convincam puras non habuisse manus.

De fratrum populo pars exiguissima restat:

non habet eventus sordida praeda bonos.

Rem populus recipit, multam subiere nocentes:

vindicibus laudi publica cura fuit.

Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,

quos suus optaret non genuisse pater.

Inveni geminos, qui tecum ludere possint,

dum furor omnis abit, si quis amicus ades!

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae