Annus
2 0 0 8


De miris aedificiis veno positis

De miris aedificiis veno positis

Sedes legationis USAe et Escae et agriculturae ordinis (FAO) necnon duo fora mercatoria veneunt: hoc concivi suo suasit Wolfangus Kroll, Germanus LVII annos natus. Qui aedificiorum cocioni cuidam ex Monaco Bavariae duo aedificia mercatoria, alterum Romae alterum Mediolani situm, promisit et, adulterinis documentis usus, pretio DCL milium euronum vendidit. Fraudator viro credulo etiam persuasit se etiam aedium legati USAe, Romae in via Venetiae, et sedis Ordinis escae et agriculturae, instituti ab ONU creati, procuratorem esse emptorem requirentem. Cum tamen investigatores Germani virum comprehendi ab Italicis custodibus publicis postulaverunt, carceris ianuae fraudatori patefactae sunt.In pellicula filmica "TotÚ fraudator" (ex qua imago adponitur), anno MCMLXII edita, praeclarus histrio Neapolitanus simili modo ignaro periegetae Americano fontem tantum Trebae, Romae celebrem monumentum, vendiderat. Nunc res fabulam superavit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae