Annus
2 0 1 0


in orbe
Undecim homines pyrobolo dirupto interfecti sunt Abuiae, in Nigeriae capite, dum annum ineuntem in caupona celebrant. - 31/12/2010 23h42
in orbe
Rectores Italiae irascuntur, quod praesidens Brasilianus Ignatius Lula deliberaverit Caesarem Battisti, tromocratam homicidiis condemnatum, in patriam non transferendum esse ut poenas luat. - 31/12/2010 23h39
oeconomia
A Kalendis Januariis anni MMXI septemdecim civitates Europaeae eurone ut nummo communi utuntur, quarum est ultima Estonia, res publica cuius litus Mari Baltico attingitur. - 31/12/2010 14h58
in orbe
Quinque viri ab auctoritatibus Danis comprehensi sunt quod actorum diurnorum aedes armis adgredi molirentur, quae blasphemas imagines facetas ante lustrum publicassent. - 29/12/2010 23h52
in orbe
Dum Europa gelu nivibusque constringitur et Australia eluvie inundatur, Argentini nimio et insolito calore laborant. - 29/12/2010 15h17
in orbe
Cubanae auctoritates abrogaverunt legem, quae decimam ex dollaribus in insulam missis pro tributo excipiebat. Dollaria maxime a Cubanis, qui in Statibus Unitis vivunt, agnatorum iuvandorum causa mittuntur. - 27/12/2010 20h13
in orbe
Postquam aeronaves Israelianae duos armatos Palaestinos in Gaza interfecerant, inde duo missilia proiecta sunt. - 27/12/2010 08h55
in orbe
In Nigeria ipso Natalis die quadraginta homines, partim Christiani partim Muslimi, nonnullis ictibus tromacraticis interfecti sunt.
In Pacistania septemtrionali, apud fines Afganorum, mulier pyrobolo se interfecit inter feminas et pueros cibaria exspectantes caedem perficiens. - 25/12/2010 20h36
religio
Dum centeni periegetae in aŽriportibus Gallicis itinera incipere cupiunt, Bethlehem peregrini catervatim apud locum Jesu nativitatis diem Natalem celebrant. - 25/12/2010 12h15
in orbe
Ingens mercatura heroini a scelestis Macedoniis exstructa deleta esse putatur ab Austriacis auctoritatibus, quae CCCC homines comprehenderunt. - 23/12/2010 19h54
in orbe
Romae duo pyrobola fasciculorum instar apud sedes legationum Helveticae et Chiliensis displosa sunt. - 23/12/2010 19h48
homines
Praeclarus cinematum auctor Persicus Jafar Panahi sex annorum custodiae damnatus est, quod contra regimen patriae suae operam dedisset. - 21/12/2010 00h01
homines
Julianus Assange dixit milites Septentrioamericanos sibi mortem minari etiam advocato suo et filiis; fama fert Julianum Assange a tribunali Suetico vocari stupri causa. Is falsam accusationem affirmat. - 20/12/2010 20h41
in orbe
Increscenti contentione inter Coreas, ONUs Consilium Securitatis convenit. - 19/12/2010 23h36
in orbe
In Mexico ob tubum petroleiferum displosum XXVII homines perierunt, deni vulnerati sunt. - 19/12/2010 23h34
in orbe
Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo iubet copias exteras ad pacem tuendam missas ex civitate exire, cum acrior fiat disputatio de recentium suffragiorum exitu. - 18/12/2010 21h32
in orbe
Triginta homines interiisse narrantur post lintrem in flumine Bangladesiae demersum. - 18/12/2010 21h24
politica
Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo a plerisque orbis nationibus exoratur ut suffragiis devictus summum magistratum derelinquat, ne bellum civile oriatur. - 17/12/2010 23h08
in orbe
Catervatim Christiani ex Iraquia media in regiones septemtrionales confugiunt salutis gratia. - 17/12/2010 23h05
homines
Julianus Assange, Vicirimarum conditor, libertate sub cautione gaudebit dumtaxat Tribunal Appellationis Londinense libertatis decretum primae instantiae confirmet. Assange a Suetia in iudicium ob stuprum vocatur. - 16/12/2010 00h32
in orbe
Legislatores Venetiolani, calamitatum pluvialium causa, Praesidi Hugoni Chavez potestatem dederunt ut ipse decreta de omnibus rebus per annum dictare posset. Cives Praesidem adversantes putant eum maiores potestates unice quaerere. - 16/12/2010 00h31
politica
Cum regimen Italiae vix fidem amborum conciliorum senatoriorum obtinuisset, graves tumultus in Romae viis facti sunt. - 14/12/2010 22h19
homines
Praesidens USAe Baracus Obama honorem tribuit Ricardo Holbroooke nuper defuncto, qui prudentissime de pace restituenda in arduis rebus egit, verbi gratia in Bosnia et in Afganistania. - 14/12/2010 22h16
in orbe
Indagatores Suetici ignotis tromocratis tribuunt duo pyrobola, quae in Stockholmiae nundinis dirupta sunt; unus vir occisus est, duo sauciati. - 12/12/2010 22h22
in orbe
Ventis vehementibus, nivibus copiosis et imbribus procellosis percutiuntur Aegyptus, Israel, Libanus. - 12/12/2010 22h18
homines
Liu Xiaobo, oppositor Sinensis, Asloae absens praemio pacis Nobeliano donatus est, neglecta Pecinensis regiminis ira. - 10/12/2010 23h32
in orbe
Sakineh Mohammadi Ashtiani, mulier Persica adulterio et homicidio capitis damnata, dicitur a televisione Iranica iterum facinora sua confessa esse. - 10/12/2010 23h29
in orbe
Praemio pacis Nobeliano hodie Sinensis oppositor Liu Xiaobo afficitur, cum vehementer auctoritates Pecinenses reclament. - 10/12/2010 07h29
politica
In Haiti, ubi nuper suffragia ad praesidentem eligendum allata sunt, turba reclamantium in regiminis partis sedem impetum faciunt. - 08/12/2010 23h33
in orbe
Non pluvia sed diluvium incolis Columbianos exitium attulit: mortui iam 23 numerantur et superstites magno damno affecti 1,6 miliones. - 08/12/2010 16h38
in orbe
Homicida sui interfector Pacistania occidentali quadraginta saltem incolas enecuit. - 06/12/2010 21h46
oeconomia
Ministra primaria Germanorum Angela Merkel consilia reiecit euronationum et Argentariae Mundanae, ut aes alienum Europaearum civitatum allevetur. - 06/12/2010 21h41
in orbe
Mulierem Theodiscam in Mari Rubro feriatam squalus aggressus laniavit et enecuit; in eodem litora iam periculum illud constabat. - 05/12/2010 23h04
in orbe
In Aequatoria multa milia incolarum a monte ignivomo Tungurahua ob terrae motus et vaporum effusionem fugiunt. - 04/12/2010 23h47
politica
In Litore Eburneo consilium supremum victoriam dedit praesidenti Gbagbo, postquam eius adversario maior pars suffragiorum tributa erat. - 03/12/2010 23h32
athletica
In Russia certamen mundanum pedifollicum anno MMXVIII habebitur, in Kataria anno MMXXII. - 03/12/2010 23h29
in orbe
In Haitia duodecim homines capitis damnati sunt sine iudicio, quod choleram introduxerint; et postea combusti; tamen erant insontes. - 02/12/2010 22h06
in orbe
Ob copiosas nives et nimium algorem difficultates in Europa septemtrionali nuntiantur. - 02/12/2010 00h26
in orbe
Majid Shahriari physicus nuclearis Iranianus Teheraniae, in capite Persarum, inexspectate interfectus est. - 30/11/2010 07h29
homines
Praeclarus auctor cinematographicus Italicus Marius Monicelli aetate provectus in nosocomio aegrotans mortem sibi conscivit. - 29/11/2010 23h53
in orbe
Post a Vicirima divulgatas epistolas opinionesque hucusque secretas, irascuntur plurimarum civitatum nationum rectores. - 29/11/2010 23h50
oeconomia
Cum et fora mercatoria Europaea et nummus communis inclinent, Collegium Europaeum se negat de auxiliis Lusitanis ferendis cogitare. - 26/11/2010 23h46
in orbe
Minister rei bellicae Austrocoreanus magistratu se abdicavit accusatus, quod timide adversariis adgredientibus responderit. - 25/11/2010 22h32
in orbe
Mille aegrorum adiutores, mille medici Haitiae desiderantur ut cholerae contagio moderetur. - 25/11/2010 22h28
oeconomia
Regimen Hiberniae severa consilia patefecit, ad ingens aes alienum solvendum. - 24/11/2010 23h09
in orbe
Tam Romae quam Londinii tumultus discipulorum facti sunt propter deminutam pecuniam universitatibus destinatam. - 24/11/2010 22h46
homines
Statuta est dies nuptiarum principis Anglici Wilhelmi et Catharinae sponsae, quae in templo Westminsteriano Londiniensi die XXIX mensis Aprilis celebrabuntur. - 23/11/2010 22h53
in orbe
Undeviginti saltem Chilienses mane haud longe a Sancto Jacobo interierunt, post impetum laophorii et autocurrus. - 23/11/2010 22h46
oeconomia
Respublica Hibernica cum Unione Europaea convenit auxilia sibi reddenda, dum aes alienum satis deminuatur. - 21/11/2010 22h31
in orbe
Decem Indici propter diruptiones tromocratarum Bihar, in urbe Indica, interierunt. Cuius facinoris putant indagatores armatos Maoisticae factionis reos esse. - 21/11/2010 20h01
in orbe
Rebellio in Madagascaria exercitu apud maximum aeriportum vi devicta est. - 20/11/2010 23h51
in orbe
Marcellus Dell'Utri, iam diu socius ministri primarii Italici Silvii Berlusconi, condemnatus est quod vincula inter Silvium et mafiam intexuisset. - 20/11/2010 23h49
in orbe
Undetriginta carbonis fossores sub solo captivi manserunt in Nova Zelandia, post diruptionem fodinariam. - 19/11/2010 23h27
religio
Romae conveniunt centum cardinales de variis rebus cum pontificew catholico disputaturi, vel de presbyterorum violentiis sexualibus. - 19/11/2010 23h25
oeconomia
Minister Hiberniae rebus oeconomicis addictus confiterur rem publicam auxilii pecuniarii egere. - 18/11/2010 23h25
scientiae
Coeli studiosi adfirmant se primum planetam extra Viam Lacteam circumvagantem comperisse. - 18/11/2010 23h23
oeconomia
Collegium Europaeum hortatur, ne pavor inter fora mercatoria diffundatur; interea cum auctoritatibus Hibernicis agitur de aere alieno quo res publica illa oneratur. - 16/11/2010 23h11
cinemata
Angelopoli habita sunt sollemnia funera Augustini De Laurentiis, praeclari cinematum productoris Italici: quibus multi celebres histriones et auctores interfuerunt. - 16/11/2010 23h01
politica
In Republica Boliviana (Meridioamericana), quam Evo Morales Praeses regit, exercitus se socialistam et imperialismo atque capitalismo contrarium palam et publice confitetur. - 16/11/2010 00h17
in orbe
Oppositrix Burmensis Aung San Suu Kyi nuper liberata se promptam fatetur colloquiis cum quibuslibet, ut pax nationialis restituatur. - 15/11/2010 00h05
oeconomia
Reipublicae Hiberniae rectores cum legatis Unionis Europaeae agunt, ut auxilia nummaria sibi comparentur. - 15/11/2010 00h03
in orbe
Libertas restituta est Aung San Suu Kyi, praestantissimae oppositrici Burmensium regiminis, quae diu captiva domi mansit. - 13/11/2010 13h45
socialia
Puella, quae syndroma Down patitur, dies novem in Canadia (Vancouver)ad matrem mortuam degit, dum victum et pharmaca ei curat ministrare; puellae frater auctoritates incusat. - 13/11/2010 13h39
in orbe
Perturbationes discipulorum Londinii factae sunt, quod adaucta sunt vectigalia universitatis.
In Salvatoriae carcere iuvenili sedecim captivi propter incedium, quod forte evenisse videtur, perierunt. - 10/11/2010 23h49
oeconomia
Decem societates aeronavales multis ingentibus multatae sunt, quod annis praeteritis pretia coniunctim illicite constituissent. - 09/11/2010 23h10
scientiae
Recentissimo decennio mille tigrides occisi sunt, ut ipsorum corporum partes illicite venum darentur. - 09/11/2010 23h03
in orbe
Increscit numerus victimarum cholerae Haiti, in insula eluvie afflicta.
Millia profugorum ex copiarum Burmensium et armatorum gentis Karen dimicationibus in Thailandiam confugiunt. - 08/11/2010 23h53
religio
Pontifex catholicus Benedictus XVI cathedralem Barcinonensem Sanctae Familiae dicatam consecravit: sperant catholici Hispaniae mox aedificium perfectum iri, quod a seaculo exstruitur. - 07/11/2010 22h43
politica
Suffragiis regionalibus die Solis habitis, factio socialistica, quae Graeciam pregit, praevaluisse videtur. - 07/11/2010 22h40
cultus
Post imbres copiosos corruit Schola Armaturarum Juventus Pompeianiin praeclara urbe Vesuvio sepulta. - 07/11/2010 01h34
politica
Burmenses suffragia post vicennium ferunt ut senatum renovent, cum regiminis opponens maxima Aung San Suu Kyi in vinculis maneat. - 07/11/2010 01h26
in orbe
Mons ignivomus Merapis CXXX vehementi eruptione incolas Malaysiae interfecit. - 07/11/2010 01h22
in orbe
Tromocrata suimet homicida in Pacistania occidentali fideles in meschita orantes plurimos interfecit.
Vehemens procella Thomas appellata Haitim percutit, eluvie et pluvia vicos vastans miserosque demergens. - 05/11/2010 23h27
in orbe
Cubae, in insula Medioamericana, aeronavis decidit in medio itinere: duodeseptuaginta viatores perierunt. - 05/11/2010 23h22
politica
Praesidens USAe Baracus Obama confitetur concives suos legitime conquestos esse ob tardam recuperationem oeconomicam, post gravem cladem suffragiis senatoriis acceptam. - 03/11/2010 22h55
in orbe
Propter choleram saltem quadringenti homines interierunt Haiti, in insula Medioamericana. - 03/11/2010 22h50
in orbe
Sakineh Mohammad Ashtiani, mulier Persica capitis condemnata, putatur cras interfectum iri. - 02/11/2010 23h16
in orbe
Legationes aliquot apud Athenas vel Mexicana, Russica, Helvetica, Chiliensis, Bulgarica, bombas igniferas in fascibus inclusas cursu publico acceperunt ab anarchistis, qui sese dicunt interesse in Coniuratione Cellularum sive Coetuum Igniferorum.
Quamvis nemo ex his bombis vulneratus evenerit tamen Auctoritates Graecae valde sollicitantur ob crebros et periculosos fasces in lagationes amicas immissos. - 02/11/2010 21h45
in orbe
Magna cruoris effusione finem habuit impetus in templum catholicum Bagdatense, postquam astynomi vi inierant: XXIV victimae numerantur, inter quas decem fideles qui ritui aderant. - 01/11/2010 20h41
in orbe
Factio Communistica Curda negat sibi tribuendam esse culpam aggressionis tromocraticae, quae Costantinopoli die Solis perpetrata est. - 01/11/2010 20h35
in orbe
Pyrobola Dubaiae inventa bis per aeronaves transvecta erant, multos viatores in periculum adducentia. - 31/10/2010 22h09
in orbe
Post occupationem templi Christiani Bagdatensi, ubi sacra conficiebantur, fideles obsides detenti sunt: astynomi vi inierunt ut captivi liberarentur. - 31/10/2010 22h05
politica
Cives Brasiliani deligunt rei publicae praesidentem, qui Aloysio Ignatio Lula da Silva succedet. - 31/10/2010 21h57
in orbe
Si instrumentum displosivum in aŽronavi Americana ab Iemenia avolanti compertum in itinere eruptum esset, caedes immanis facta esset. - 30/10/2010 16h24
in orbe
Multa millia Argentinorum Nestorem Kirchner colunt, rei publicae olim praesidentem, qui nuper inopinate interiit. - 28/10/2010 23h26
in orbe
Victimae vehementi tsunami enectae, qui Indonesiam occidentalem afflixerat, fere trecentae fuerunt. - 27/10/2010 20h50
in orbe
In poenam capitalem ob persecutionem Shi'itarum condemnatus est Tariq Aziz, quondam collaborator Saddami Hussein ministerque rerum externarum Iraquiae. - 26/10/2010 22h05
in orbe
Tariq Aziz, diu humana facies regiminis Iraquae a Saddamo Hussein ducto, ab iudicibus tribunalis supremi patriae suae mortis damnatus est. - 26/10/2010 22h02
crater
Octapodus Paulus, qui strictim eventos pedilusorios in certamine mundano nuper praedixerat mortuus est causis ut putatur naturalibus. Lugete socium vates auguresque. - 26/10/2010 21h21
oeconomia
Britannica Petroleum nuntiat se partes suas in quattuor campis petroliferis Mexicanis venum daturam esse, ut damna in sinu Mexico allata partim pendat. - 25/10/2010 23h14
in orbe
Nairobi, in capite Keniae, ob gravem tumultum in stadio pedifollico septem homines interierunt. - 24/10/2010 08h51
in orbe
Wikirima (Wikileaks) quater centena milia documentorum secretorum de bello Iraquico per interrete divulgavit; quod auctoritates Americanae vehementer perturbavit. - 23/10/2010 21h15
in orbe
Ducenti saltem homines ob choleram interierunt Haiti, in insula terrae motum iam percussa; morbus putatur facile diffusum iri propter aquae insalubritatem. - 23/10/2010 21h07
in orbe
Judaei coloni sescentas domos exstruere coeperunt, postquam regiminis interdictum desierat. - 21/10/2010 22h49
in orbe
Rebellatores Columbiani, qui in Factione Armata Rebellatorum Columbianorum (FARC) intersunt, sodalem, cui ďLuchoĒ cognomen erat, nuper necaverunt propterea quod affirmaverit Factionem Armatam nihil futuri exspectare posse; in brevi iudicio supplicans veniam frustra rogaverat telisque scopletorum cecidit. - 21/10/2010 00h18
in orbe
Osama Bin Laden, factionis Al Qaeda dux, non in speluncis aut foveis sed in aedibus in Pakistania habitare dicitur, eiusque socius sive administer Ayman Al Zawahiri prope Osamam vivere.
Auctoritates Pakistanae haec omnia negaverunt, addideruntque hanc notitiam esse ab OTAN coram proferendam cum vera et cognita esset. - 19/10/2010 21h51
oeconomia
Collegium Europaeum proponit nova consilia de tributis, praecipue vectigal unicum de lucro superaddito (VAT). - 19/10/2010 21h44
in orbe
In Turcia coepit iudicium in CLI homines, quos putant accusatores Factioni Curdae PKK favisse. - 18/10/2010 22h42
oeconomia
In Gallia propter operistitium benzinum deficere coepit. - 18/10/2010 22h38
religio
Pontifex Benedictus XVI primam sanctam in Australia natam consalutavit, Mariam MacKillop puerorum praeceptricem. - 17/10/2010 21h56
in orbe
Tam in Gallia quam in Italia reclamationes crebrae habitae sunt contra regiminum consilia de rebus oeconomicis.
Quattuor fossores in aurifodina Aequatoriae captivi manserunt, quorum duo interierunt. - 17/10/2010 04h30
in orbe
In liberandis 33 fodinariis in Chilia, qui dies 70 sub terra permanserunt, expensa sunt ad 14.000 milia euronum. - 14/10/2010 19h22
in orbe
Omnes fere fossores, qui diu in fodina Chiliensi captivi manserant, sub divum sublati sunt, iubilante tota natione. - 14/10/2010 00h04
homines
Iohanna Sutherland eximia cantatrix, annum octogesimum tertium suae vitae agens, in Helvetia post morbum diuturnum diem suum obit; melodramatis Italici sive operae amatores eius exitum merito lugent, quanvis iamiam cantare desiverat; inter optimis saeculi XX sopranis numeranda et honestanda est. - 12/10/2010 20h14
in orbe
Omnes fodinarii ex fodina liberati in nosocomium sunt protinus vehendi valetudinis examinandae causa.
Diei Martis 12 in horam vicesimam (nempe Chiliensem) liberatio fodinariorum anticipata est; primum descendent in foveam adiutores quattuor et dein ascendent infirmiores, postea reliqui. - 12/10/2010 20h10
scientiae
FDA medicis Atlantae operam dantibus potestatem dedit cellulas embryonales humanas in aegrotantibus immittendi, ut iniuriis medullae spinalis medeantur. - 12/10/2010 02h25
in orbe
Ex Sinis referunt mulierem Liu Xiaobo, praemio pacis Nobeliano nuper exornati, virum in carcere visitavisse eumque de honore tributo certiorem fecisse. - 10/10/2010 23h34
in orbe
Homosexualium pompa Singiduni (Belgradi), in capite Serbiae, ab aggressoribus perturbata est, qui contra custodes publicos lagoenas igniferas proiecerunt. - 10/10/2010 19h56
in orbe
Quattuor iuvenes milites Italici in Afganistania, Talibanis aggredientibus, occisi sunt. - 10/10/2010 08h33
in orbe
Auctoritates Hungaricae vicum Kolontar evacuaverunt, veriti ne altera unda rubescens venenosa effundatur. - 09/10/2010 15h01
in orbe
Machina solum usque ad specu perfodit, ubi XXXIII fossores Chilienses captivi iam diu manent: quorum familiae in superficie exspectantes exsultant. - 09/10/2010 14h59
in orbe
Oppositor Sinensis Liu Xiaobo accepit praemium pacis Nobelianum: qua re vehementer regimen Pechinense reclamat. - 08/10/2010 22h33
homines
Peruviano scriptori Mario Vargas Llosa tributum est praemium Nobelianum litterarum. - 07/10/2010 22h57
in orbe
Lutum rubrum ex Hungaria officina dispersum Danuvio flumini commisceri coepit. - 07/10/2010 22h55
in orbe
Hungariae rectores putant regionem occidentalem rubescenti luto caustico demersam uno anno saltem purgari posse: quattuor victimae propter calamitatem chemicam numerantur, tres homines requiruntur. - 07/10/2010 00h11
oeconomia
David Cameron, minister primarius Britannorum, toti populo allocutus est, omnes adhortans ut impensis publicis deminuendis patienter cedant: qua re opus esse, ut oeconomia insulae revirescat. - 07/10/2010 00h01
politica
Dilma Rousseff, partis laevae candidata, singulari certamine cum competitore factioni dexterae de Braziliae praesidentatu contendet, sperans se suffragia candidatae viridi tributa obtenturam esse. - 05/10/2010 00h09
in orbe
Octo saltem Al Caedae armatos aeronavis sine nauta Americana (vulgo "fucus") in Pacistania aggressa interfecit. - 05/10/2010 00h07
athletica
Ludi Britannici Consortionis Dellii splendida cum caerimonia coeperunt. - 03/10/2010 21h24
in orbe
Bremae et in tota Germania celebratus est vicesimus annus unius nationis restitutae. - 03/10/2010 21h18
politica
Dilma Roussef a Brazilianorum praesidente Ignatio Lula delecta est, ut sibi succedat; die dominico enim novus praesidens creabitur. - 02/10/2010 09h29
in orbe
Al - CaŽdae dux Osama bin Laden per interrete muslimos monet ut Pacistanis eluvie afflictos adiutoria ferant, nationes divites caeli commutationum accusans. - 02/10/2010 09h26
in orbe
Duo vehementes terrae motus in aequore apus Indonesiam facti sunt: nulla tamen hominibus aedibusque damna. - 30/09/2010 23h04
in orbe
Regimen Burmense nuntiat oppositricem iam diu captivam, Aung San Suu Kyi, Idibus Novembribus liberatum iri: quod vix putat fore mulieris patronus. - 30/09/2010 23h01
in orbe
Multa milia civium Europaeorum in viis forisque Brussellis aliarumque urbium contra gubernatorum consilia rigida de rebus oeconomicis reclamant. - 29/09/2010 20h12
homines
Decreto praesidentis Demetrii Medvedev munere, post septendecim annos, privatus est burgimagister Moscoviae, Iuri Luzkov, unus potentissimorum hominum Russiae. - 28/09/2010 08h38
crater
Minister Italicus Humbertus Bossi, Foederis Nordici dux, per iocum publice dixit inscriptionem SPQR hoc significare: Sunt Porci Qui Romani (sunt). - 27/09/2010 23h30
in orbe
Irascitur USAe ministra rebus exteris, quod non desinant Israelianorum aedium extructiones in Ripa Occidentali. - 27/09/2010 23h25
politica
Minister primarius Iaponiae, Naoto Kan, recusavit flagitationi Sinensium se apud eos veniam petiturum pro arrestatione praefecti navis Sericae in parte maris, de qua ambae terrae inter se contendunt. - 26/09/2010 11h38
in orbe
In generali conventu Ordinis Nationum Unitarum praesidens USAe Baracus Obama ait se colloquiis cum Persarum gubernatoribus paratum esse. - 23/09/2010 19h44
in orbe
Legatus Francogallicus in Bolivia nuntiat nihil de duobus coniugibus Gallicis ab uno mense constare. - 23/09/2010 19h42
in orbe
In amne Ruzizi, apud Bujumburam Burundis caput,quattuordecim cadavera horrifice mutila comperta sunt. - 22/09/2010 22h32
politica
Primum in Helvetia regimen pluribus feminis quam viribus compositum est. - 22/09/2010 22h27
in orbe
Judices Romani Hectorem Gotti Tedeschi, qui argentariam Vaticanam IOR ducit, suspicantur participem fuisse pecuniae illicite acquisitae lautae. - 21/09/2010 23h20
in orbe
Novem milites Americani in Afganistania interierunt, quia aeronavis in Zabul regione meridionali decidit. - 21/09/2010 23h16
in orbe
In regione Brasiliensi Parana, dum autoraedarum cursus habetur, corruerunt stadii gradationes, quam ob rem centum circiter spectatores sauciati sunt. - 20/09/2010 23h39
politica
Factio Suetiae Democratae, quae advenis firmiter opponitur, tot sellarum in Suetorum senatu obtinuit, ut factioni moderatae maior pars defecerit. - 20/09/2010 23h36
politica
Anceps exitus comitiorum in Suetia: factio moderata plures sellas quam socialistica obtinuit sed favore alius factionis eget, ut regat. - 20/09/2010 07h16
politica
Sueti suffragia ferunt ad senatum deligendum: putatur factio conservativa iterum praevalitura esse. - 19/09/2010 16h21
in orbe
Corpora exanimata trium virorum heri ereptorum, qui ad comitia in Afganistania perficienda operam dederant, comperta sunt. - 19/09/2010 16h05
socialia
Ordo Nationum Unitarum nuntiat numerum HIViro affectorum qui recentissime aegrotaverunt rapide deminui. - 17/09/2010 23h25
in orbe
Foramen apud fodinam Chiliensem perfectum est, qua fossores iam diu captivi liberentur. - 17/09/2010 22h03
in orbe
Gallorum praesidens Nicolaus Sarkozy se contumelia affectum esse proclamat, quod una ex Unionis Europaeae legatis se propter Romanum expulsionem obiurgaverit. - 16/09/2010 23h04
scientiae
Glacies in mari Arctoo fluitans insolita cum celeritate dissolvitur. - 16/09/2010 22h56
oeconomia
Productus domesticus Turciae crevit altero trimestri huius anni passu 10,3 centesimarum. Hoc modo oeconomia Turciae celerrime omnium terrarum nunc evolvi videtur.
Maxime post memoria gentium carum esse aurum, cuius uncia 1270 dolariis venum die Mercurii praebebatur. - 15/09/2010 21h45
in orbe
In Casmiria custodes publici duodeviginti homines interfecerunt gravibus tumultibus Muslimorum qui violenter reclamant contra iniurias in Coranum. - 13/09/2010 23h27
cultus
In Cumbria, regione Britannica, effossa est galea aenea mirabiliter servata et intacta. - 13/09/2010 23h23
politica
In Turcia praevaluit consensus legi supremae mutandae, quod factum nationem illam Unioni Europaeae appropinquabit. - 12/09/2010 23h03
homines
Praeclarus cinematum auctor Gallicus Claudius Chabrol mortuus est. - 12/09/2010 12h04
politica
In Turcia suffragia de renovanda lege suprema habentur. - 12/09/2010 07h34
in orbe
Sancti Bruni, in urbe haud longinqua a Sancto Francisco in California, propter methani displosionem quattuor homines saltem interierunt. - 10/09/2010 22h49
in orbe
Magno cum populi concursu in Campania sepultus est Angelus Vassallo praefectus Pollicae, qui a scelestis societatis "camorra" appellatae propter legis et terrae suae defensionem interfectus est. - 10/09/2010 17h28
in orbe
Pastor Christianus Terry Jones statuit se Coranum, librum muslimis sacrum, apud locum ubi turres geminae exstabant non combusturum esse, adhortante USAe praesidente.
Homicida sui interfector Vladikavkaz, in urbe Caucasia, XVI homines interfecit, centum saltem sauciavit. - 09/09/2010 23h19
in orbe
Ad tempus auctoritates Persarum referuntur Safinae supplicium distulisse. - 09/09/2010 07h43
oeconomia
Dena centena milia in urbibus et oppidis Gallicis vias foraque occupaverunt, contra renovationem legis de opera intermittenda. - 07/09/2010 22h54
oeconomia
Josephus Manuel Barroso, praesidens collegii Europaei, coram senatu Europaeo oratione habita dixit nimium in Unione esse numerum operae orbatorum. - 07/09/2010 22h50
in orbe
Sayed Hamid Noori, celeber diurnarius televisionis Afganae, sica confossus interiit. - 06/09/2010 22h19
in orbe
Novae Zelandiae minister primarius nuntiavit centum milia saltem aedificia Christitempli, in urbe terrae motu quassa, damnis affecta esse. - 06/09/2010 22h15
in orbe
Grex armatus Vasconum ETA proclamat se nullis armis destrictis posthac regionis libertatem a regimine Iberico prosecuturum esse.
In Dagestania autocinetum displosum apud stationem militarem quinque milites enecuit. - 05/09/2010 18h48
in orbe
Afganorum praesidens Hamid Karzai concilium delegit, ut cum Talibanis de pace agat. - 04/09/2010 22h28
in orbe
Procella tropicalis Earl, quae iam oras orientalis USAe vehementer verberaverat, nunc ad Novam Scotiam, regionem Canadensem, appropinquatur. - 04/09/2010 22h25
in orbe
Favente Hilaria Clinton, ministra USA rerum exterarum, coeperunt colloquia ducum Israelis et Palaestinorum. - 03/09/2010 00h40
socialia
Praediorum dominus Venetiolanus Franklin Brito inedia sua sponte mortuus est, postquam regimen sibi agros abstulisset ut inopibus distribuerentur. - 31/08/2010 23h16
in orbe
Paulo ante colloquia inter Israelianos et Palaestinenses, quattuor militer Judaei in Ripa occidentali occisi sunt. - 31/08/2010 23h12
oeconomia
Argentaria Japoniae nuntiat se versuris fauturam esse, ut pretium yenis increscens moderetur. - 31/08/2010 00h29
in orbe
Sicarius in domo Bratislaviae (vel Posonii) septem homines occidit sclopetando, quattuordecim vulneravit, demum se ipsum enecuit. - 31/08/2010 00h23
politica
Post recentissima suffragia, primus indigena in Australiae senatu assidet. - 29/08/2010 21h43
in orbe
In Indonesia mons ignivomus Sinabung eructare coepit, milia incolarum ad fugam impellens. - 29/08/2010 21h41
politica
In Kenia nova lex suprema abhinc viget, postquam suffragiis adprobata est. - 27/08/2010 23h34
in orbe
XII homines labibus ingentibus interiisse referuntur in Turcia septemtrionali, apud fines Georgiae. - 27/08/2010 23h34
in orbe
Mexici auctoritates adfirmant LXXII cadavera in regionibus septemtrionalibus effossa miserorum fuisse, qui in USAm effugere conati erant. - 25/08/2010 23h12
in orbe
Bagdati et in aliis Iraquiae urbibus multa pyrobola dirupta plurimos homines enecuerunt. - 25/08/2010 23h10
in orbe
Pacistaniae minister primarius monet facillimum esse, morbos letales post immanem eluviem divulgatum iri.
Moldoviae astynomi Chisinaviae, in civitatis illius capite, fere duo chiliogrammata uranii ablata compererunt furesque comprehenderunt. - 24/08/2010 22h48
oeconomia
Petrolei pretium sub LXXII dollaria decrescit, cum de oeconomiae mundana salute increscant sollicitudines. - 24/08/2010 22h42
politica
Idem fere numerus sellarum maximis duobus Australiae factionibus contigit: utri potestas tribuenda sit adhuc ignoratur. - 22/08/2010 00h32
politica
Suffragia tulerunt cives Australiae, admodum dubio exitu. - 21/08/2010 12h33
in orbe
Secretarius Ordinis Nationum Unitarum coram omnium regiminum legatis pecuniam cito donandam esse monuit, qua Pacistanis auxilium afferatur: quos "lente admoventi tsunami" affectos esse dixit. - 19/08/2010 23h39
in orbe
Regimen Gallorum coepit nomadas vi expellere, qui extra legem aut facinorum rei in Gallia maneant; Collegium Europaeum ex Bruxellis accurate observant, quomodo auctoritates agant. - 19/08/2010 00h21
homines
Aegritudine mortuus est Franciscus Cossiga, vir politicus catholicus; qui ante XX annos ut praesidens rei publice Italicae instituta democratica vehementer concussit. - 17/08/2010 20h06
in orbe
Ictu suicidiario necati sunt Bagdatiae 51 tirones exercitus Iraquiensis.
Aquarum pollutio hominum et puerorum Pacistanorum multitudini minantur; iam referunt medici contagiones compertas esse. - 16/08/2010 23h36
oeconomia
In Unione Europaea pretiorum incrementum duas centesimas attigit, paulo minus in civitatibus unico nummo fruentibus. - 16/08/2010 23h31
in orbe
Ingens terrae motus factus est in insulis Aeoliis, haud longe ab oris Siculis. Nulla victima, sed praesidens Italici senatus superioris, id est rei publicae praesidentis vicarius, lintre ibi navigans, periclitatus est. - 16/08/2010 20h13
oeconomia
Productus domesticus Iaponiae crevit altero trimestri (mensibus IV-VI) huius anni solis 0,1 centesimis. Oeconomia Germanorum eodem tempore aucta est 2,2%, US-Americanorum autem 2,4%. - 16/08/2010 10h29
athletica
Octo spectatores occisi sunt, plures sauciati, qui cursui autoraedario in California aderant: nam unum ex potentibus vehiculis extraviariis nullo saepimento interposito in multitudinem irruit. - 15/08/2010 20h42
in orbe
Secretarius generalis Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon, Eacistaniam eluvie vastatam visitans, nationes hortatur ut confestim auxilia afferant. - 15/08/2010 09h38
in orbe
Postquam regimen USAe constituerat nullam amplius pecuniam a se Libano ad arma comparanda donatum iri, minister rei bellicae publicam collationem eiusdem rei gratia publicavit. - 14/08/2010 23h35
insolita
Auctoritates Peruviae vespertiliones qui rabiem morsu diffundunt in silva Amazonica commorantes oppugnare constituunt. - 13/08/2010 14h13
in orbe
In Aequatoria orientali ingens terrae motus factus est; nemo ad tempus obiisse narratur. - 12/08/2010 23h27
insolita
Brasiliae regimen aeronautas militares iussit, de omnibus ignotis volantibus vehiculis (Anglice: UFO) auctoritatibus referre. - 12/08/2010 23h24
oeconomica
Fora mercatoria in toto orbe cadunt, postquam Argentaria Foederata Americana nuntiavit res oeconomicas lentius quam antea praevisum in melius versuras esse. - 11/08/2010 23h38
in orbe
Etiam in Sinarum regionibus ad septemtrionem et occasum vergentibus ob adversum coelum et labes ingentes XVII centenae victimae numerantur. - 10/08/2010 21h09
in orbe
Cum imbres decidere pergant, in Pacistania magis ardua fiunt auxilia, labes incolas domibus orbatos affligunt. - 08/08/2010 22h46
socialia
Arabum Sauditorum regimen nuntios "rubis" (Anglice "blackberries") transmissos observabit; aliter instrumenti illius telephonici usus interdicendus erat. - 08/08/2010 22h42
in orbe
In DLX Russiae locis incendia furunt, fumi venefici Moscuam usque ad XV chiliometra altitudinis operiunt, LII victimae numerantur. - 07/08/2010 22h38
politica
Post quadriennium Fidel Castro, olim Cubanorum praesidens, coram senatu allocutus est, regimen Civitatum Americae Unitarum accusans. - 07/08/2010 22h27
in orbe
Dum in Russiae silvis furere pergunt incendia, Moscuae permanent fumi inde exorti.
In summo tabulato Batavae domus comperta sunt corpora exanimata quattuor infantium, quos mater ibidem vivens interfecisse putatur. - 06/08/2010 22h44
in orbe
Non desinit calamitas quae Pacistaniam affligit: numquam tam immanis eluvies antea facta erat. - 05/08/2010 22h44
in orbe
Persarum auctoritates negant praesidentem Mahometum Ahmadinejad periclitatum esse propter pyrobolum displosum. - 04/08/2010 22h58
socialia
Quadraginta ditissimi homines Americani pollicentur se dimidiam saltem partem opum suarum pauperibus datiros esse. - 04/08/2010 22h55
in orbe
Apud fines Israelis cum Libano pugnatum est: tres milites et unus diurnarius Libanenses necnon centurio Israelianus interfecti sunt. - 03/08/2010 22h44
oeconomia
Sinensis fabricatrix autoraedarum Geely 1,5 miliardis dolariorum emit ab Americano Ford notam (olim Sueticam) raedarum luxuriosarum Volvo. Pro qua ipsa negotiatio Ford anno 1999 solverat 6,4 mld USD. - 03/08/2010 10h37
in orbe
Quinquies et vicies centena milia hominum ex Pacistaniae regionibus copiosissimis imbribus afflictis effugiunt.
Israel nuntiat legatos suos et consilium investigativum Ordinis Nationum Unitarum ad hoc creatum coniunctim indagatura esse de impetu mense Maio contra navigium in Gazam auxilia ferens facto. - 02/08/2010 23h30
in orbe
Colombiae praesidens Alvarus Uribe negat regimen suum consilia occulta contra Venetiolam sumpsisse, post Hugonis Chavez accusationes. - 01/08/2010 20h48
oeconomia
Onerariarum raedarum aurigae in Graecia constituunt longum operistitium contra regimen intermittere, postquam gravis discriminis in petroleo suppeditando causa fuere. - 01/08/2010 20h46
in orbe
Decies centena millia hominum in Pacistaniae regionibus ad septemtrionem et occasum vergentibus immani eluvie afficiuntur. - 01/08/2010 08h52
in orbe
Propter insuetum aestum, plurima incendia Russicas silvas vastant: triginta saltem victimae numerantur. - 01/08/2010 08h44
in orbe
In Re Publica Congensi centum et quadraginta homines interierunt, quod navigium quo flumens transnabant demersum sit. - 29/07/2010 23h13
socialia
In Gallia septemtrionali coniuges comprehensi sunt, quorum in domo et horto octo infantium cadavera sepulta fuerant; qui ipsorum nati fuisse rentur. - 28/07/2010 22h13
in orbe
Senatus Cataluniae deliberavit ab anno bismillesimo et duodecimo tauromachiam vetitum iri. - 28/07/2010 22h09
in orbe
Parlamentum Catalauniae decrevit ludum tauromachiae in hac regione autonoma Hispaniae abhinc prohibitum iri. - 28/07/2010 12h20
politica
Regni Coniuncti minister primarius David Cameron ait Turciae in Unionem Europaeam esse vineundum, de tardis pactionibus querens. - 27/07/2010 23h53
socialia
Ingentiores migrantium multitudines putantur ex Mexico in Civitates Americae Unitas se collaturas fore propter mundanam calefactionem agros arefacientem. - 27/07/2010 23h49
oeconomia
Domini Britannici Petrolei, se communicantes ingentem vim pecuniae perdidisse, praenuntiant post difficultates ex petroleo effuso obortas se prudentiores fore. - 27/07/2010 23h46
in orbe
Duisburgi, in urbe Germanica, quindecim saltem homines interierunt, centum sauciati sunt propter multitudinis concursum, qui in dicta "Amoris pompa" factus est. - 24/07/2010 22h20
athletica
Albertus Contador Hispanicus victoris tunicam gilvam circuitus Gallici birotarii sibi comparavit. - 24/07/2010 18h51
in orbe
Milites Mexicani foveam compererunt, ubi duodequadraginta saltem corpora exanimata sepulta sunt, indagatorum sententia cocaini mercatorum victimarum. - 24/07/2010 11h12
in orbe
Operarii societatis Britannici Petrolei, qui operam dare pergunt ad petrolei effusionem in sinu Mexicano cohibendam, locum dereliquerunt propter instantem procellam. - 24/07/2010 11h08
politica
Venetiola dirupit relationes diplomaticas cum vicina Columbia propter huius accusationes se motum bellatorum clandestinorum FARC ope adiuvare.
Internationale Tribunal Hagense decrevit pronuntiato anno 2008 sui iuris statu a regimine Campi Merulani (Kosoviae) non violata esse iura gentium. Serbiae minister rerum exterarum respondit se suosque porro flagitaturos reditum Kosoviae. - 22/07/2010 17h35
scientiae
Ab astronimis Briannis reperta est maxima adhuc notarum stellarum universi: sidus nomine R136a1, remotum a terra 165 milibus annorum lucis, pondere sit trecenties vicies (320x) maiore quam Sol. - 22/07/2010 15h19
in orbe
Praesidens Afganorum Karzai, consentientibus ducibus Afganis, regimen rei publicae consulturum esse ab anno MMXIV. - 20/07/2010 23h21
politica
Cabuliae ministri rerum exterarum 60 terrarum, quorum in numero etiam US-Americanorum ministra Hillary Clinton, disputant de sorte futura Afghanistaniae. Praesidens Afghanorum, Hamid Karzai, dixit conventui participantibus se velle plenam tutelam huic terrae, hodie bello civili laboranti, ab anno 2014 a suis praebitum iri. - 20/07/2010 10h07
in orbe
Hellenicus diurnarius Socrates Giolias, qui de sceleribus investigare solitus erat, ab armatis interfectus est: qui putantur factionis laevae extremae socii esse. - 19/07/2010 23h00
in orbe
In Bengalia occidentali sexaginta saltem homines interierunt, quod celer tramen ferriviarium in tramen in statione immobile violenter incidit. - 19/07/2010 22h58
in orbe
Bombifero ictu suicidiario in agmen biocolytarum Siitarum Bagdati 43 homines mortui sunt. - 18/07/2010 21h38
religio
Presbyterus catholicus, qui missam luteo colore indutus habuit ut manipulum pedifollicum Batavorum sustineret, ab auctoritatibus catholicis reprehensus est et vetitus, ne sacra celebret. - 16/07/2010 22h52
in orbe
Primum desiit petroleum ex puteo subaquaneo in sinu Mexicano effundi; utrum obturatio certa sin an non, ignoratur. - 16/07/2010 05h01
in orbe
Quinque milites Americani occisi sunt in Afganistania: singulo die undecim NATOnis armati interierunt. - 14/07/2010 20h01
socialia
Senatus inferior Francogallicus legem adprobavit, qua velamen vultum operiens (tam burqa quam niqab) in publico interdicitur. - 13/07/2010 23h43
in orbe
Ministerium Iustitiae Helvetorum reiecit petitionem US-Americanorum extraditionis dispositoris cinematum Roman Polanski. Qui in USA iure sequitur propter actum paedophiliae ab eo patratum anno 1977. - 12/07/2010 15h07
politica
Comitiis nuper habitis factio ministri primarii Japonici Naoto Kan putatur maiorem partem senatus superioris sellarum amisisse. - 11/07/2010 18h58
in orbe
Argentariae(Srebrenica), in oppido Bosniae, commemoratus est quindecimus annus ab immani caede a militibus Serbis perpetrata, copiis Batavis quae sub ONUs vexillo aderant neglegentibus. - 11/07/2010 18h55
in orbe
Navis Moldoviae vexillo praedita, quae auxilia societatis beneficae filii Libyae praesidentis Palaestinis in Gazae zona morantibus advehebat, ad oras Aegyptias appellere coacta est. - 10/07/2010 20h03
athletica
Octopus Paul, qui cibum arripiens usque ad hunc diem victores follis certaminum vere ostendit, quibus Germanorum manipulus interfuturus esset, inter Hispano et Batavo vexillis depictis scriniis gilvorubrum maluit. - 09/07/2010 23h33
in orbe
Cubae regimen duo et quinquaginta captivos oppositores liberaturum est, faventibus Hispaniae rectoribus et ecclesia catholica. - 08/07/2010 07h13
in orbe
Vasingtoniae praesidens Civitatum Americae Unitarum cum ministro primario Israeliano convenit, eum hortans ut colloquia cum Palaestinis rectoribus quam primum incipiat. - 06/07/2010 23h29
insolita
Periegeta Italica sexaginta annos nata, quae in Tanzania deambulationis silvestris (walking safari) particeps erat, elephantum grege impetum facienti occisa est. - 05/07/2010 20h44
politica
Secundum primos effectus suffragandi ambo candidati in munus praesidentis Poloniae - Bronislaus Komorowski factionis liberalis PO et Jaroslaus Kaczynski conservativae partis PiS - eundem fere numerum suffragiorum collegerint: ille 50,6, hic 49,4 centesimarum. - 04/07/2010 23h17
homines
Londinii mortuus est aetate 74 annorum ayatullah Mohammed Hussein Fadlallah, qui erat dux spiritualis gregis islamici Hezbollah. - 04/07/2010 12h38
in orbe
Beniaminus Netanyahu, minister primarius IsraŽlis, negavit ullum detrimentum sarciendum esse a re publica victimis, quae pridie Kalendas Junias in navi "Freedom Flotilla" a militibus interfectae sunt. - 03/07/2010 22h45
politica
Post cruentas perturbationes facta est Kirgisiae praesidens Rosa Otunbayeva. - 03/07/2010 07h56
in orbe
Georgius Videla, olim dictator Argentinae, ante iudices defertur: qui multorum milium hominum dictatura vigenti necibus accusatur. - 03/07/2010 07h54
in orbe
Procella tropicalis Alex appellata ex oceano Atlantico a meridie migrare coepit paeninsulae Yucatanicae oras verberatura, unde sinum Mexicanum petroleo effluenti pollutum percutiet. - 01/07/2010 21h35
in orbe
Vitam periclitatur Vilhelmus Farina, diurnarius Cubanus qui quattuor menses ieiunat, liberationem oppositorum captivorum postulans. - 01/07/2010 21h27
oeconomia
Hongkongiae publice primum venum dantur tituli argentariae Sinensis "Agriculture Bank of China" (AgBank), qua venditione rectores argentariae sperant sibi comparare 23 miliarda dolariorum. Si id contigerit, erit haec maxima primaria venditio titulorum (IPO) in historia mundi. - 30/06/2010 10h30
in orbe
Dux Americanus David Petraeus, qui USAe copiis in Afganistania praeest, putat magis ardue res mensibus proximis fore. - 29/06/2010 22h31
athletica
Hispania Lusitanos 1-0 vicerunt: contra Paraguaiam dimicaturi sunt.
Japonia et Paraguaia retibus intactis certamen singulare perfecerunt; calcibus poenariis praevaluerunt Americani. - 29/06/2010 22h27
in orbe
Minister primaria Islandiae, 68 annos nata Johanna Sigurdardottir, matrimonio iuncta est cum sui amatrice Lesbia, Jonina Leosdottir. - 29/06/2010 10h36
athletica
Sicut periti praeviderant, Batavi Slovaciam, Brasilienses Chiliam superaverunt. - 28/06/2010 18h02
athletica
Argentina Mexico animoso 3-1 profligato cum Germania proelium committet. - 27/06/2010 22h23
athletica
Theodisci Anglos profligaverunt 4-1, contra Argentinos aut Mexicanos certaturi. - 27/06/2010 20h20
religio
Pontifex Benedictus XVI iudices Belgicos palam vituperat, qui investigatores miserunt violentiae in pueros causa ad palatia episcopalia, vel presbyterorum sepulchra, accurate perscrutanda. - 27/06/2010 17h36
politica
Neglectis perturbationibus Kirgysi de lege suprema renovanda suffragia ferunt. - 27/06/2010 17h31
in orbe
Rectores potentissimarum octo civitatum in Canada minitantur Coreae septemtrionali, quae navim bellicam Austrocoreanam demerserit. - 26/06/2010 19h16
athletica
Uruguaia Corea meridionali 2-1 devicta locum inter ultimos octo manipulos sibi comparat. - 26/06/2010 19h11
athletica
XVI praestantissimi manipuli tempus ultimum certaminis pedifollici mundani ab hoc die ineunt. - 26/06/2010 13h21
athletica
Hispania Chiliam 2-1 superavit: ambae certamen mundanum pergent. Retibus intactis, domum redibunt Helvetia et Honduria. - 25/06/2010 22h23
athletica
Brasiliani et Lusitani Litore Eburneo et Corea septemtrionali victis ex manipulo G ad ultima certamina accesserunt. - 25/06/2010 20h09
in orbe
Morituro consentienti, licebit in Germania euthanasia uti - decrevit Summum Tribunal Berolinae. - 25/06/2010 17h05
athletica
Batavi Camerunenses 2-1, Japonici Danos 3-1 superaverunt, sibi loca inter sedecim ultimos comparantes. - 24/06/2010 23h31
politica
Mulieres regimina regunt: nova ministra primaria Slovaquiae nominata modo est Iveta Radicova Unionis Christiano-Democraticae; Mari Kiviniemi Partis Centricae praeposita est gubernationi novae Finniae - quae terra etiam praesidentem feminam habet, Tarja Halonen. - 24/06/2010 21h39
athletica
Cum Paraguaia et Nova Zelandia retibus immunibus certamen singulare perfecerint, Italia a Slovacis 3-2 profligata sit, victores superioris certaminis mundani pedifollici fracti in patriam redeunt. - 24/06/2010 17h59
in orbe
Custodes publici investigatorum Belgicorum iussu Bruxellarum episcopi domum perscrutati sunt, indicia requirentes ad violentiam in adolescentes attinentia. - 24/06/2010 14h38
athletica
Ghanensibus devictis, Germani cum iisdem in manipulo D praevaluerunt; domum redeunt Australiae et Serborum greges. - 24/06/2010 00h04
in orbe
Postquam regiminis voluntatem palam obiurgaverat, loco amotus est Stanley McChrystal, qui usque ad hunc diem USA copias in Afganistania duxerat. - 23/06/2010 20h13
athletica
Semel reti adversariorum violato, Angliae et USAe manipuli locum sibi in tempore finali certaminis mundani pedifollici sibi comparaverunt. - 23/06/2010 20h09
in orbe
In Consilio mundano de balaenarum venatione nulla communis sententia tam assentientibus quam oppositoribus placuit. - 23/06/2010 16h41
athletica
Uruguaia et Mexicum ex manipulo A victores discesserunt, Argentina et Corea Australis ex manipulo B.
Ab Austroafricanis inopinate profligatus, grex Francogallicus domum dedecorose redit. - 22/06/2010 22h59
athletica
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Lunae Lusitani effectu 7:0 Coreanos Septentrionales caeciderunt. Lusores Chiliae superaverunt manum Helveticam 1:0. Hispani autem victores discesserunt (2:0) certaminis contra Honduranos.
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Solis Brasiliani profligaverunt lusores Litoris Eburnei effectu 3:1. Paraguaiani 2:0 Slovacos superaverunt, dum campiones mundi anni 2006, Itali, cum Neozelandibus certamen hiera (1:1) finiverunt. - 20/06/2010 23h21
politica
Supplicio in patibulo Teheraniae necatus est ductor gregis bellatorum Sunnitarum, Abdolmalek Rigi, reus - secundum iudices - actuum tromocratiae contra milites Persas perpetratorum. - 20/06/2010 12h44
athletica
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Saturni Batavi Iapones proportione portarum violatarum 1:0 profligaverunt. Dani Camerunianos superaverunt effectu 2:1 (Camerunia ita certamen ut prima manus relictura est). Inconclusive (1:1) Ghana et Australia invicem pugnabant. - 19/06/2010 16h58
oeconomia
Argentaria Popularis Sinarum annuntiavit se velle cursum yuan erga alios nummos flexibiliorem reddere. Quam rem a nonnullis annis flagitabant terrae occidentales et Iaponia, putantes Pecchinum artificialiter vilius yuan tenere exportationi mercium Sinensium iuvando. - 19/06/2010 16h56
cultus
Aetate 87 annorum mortuus est scriptor fabularum Lusitanus Jose Saramago, cui anno 1998 praemium Nobelianum tributum erat. - 18/06/2010 17h33
athletica
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Veneris Serbia, contra opinionem omnium, Germaniam 1:0 superavit. Pari autem Marte pugnaverunt Slovenia cum USA (2:2) necnon Anglia cum Algieria (0:0). - 18/06/2010 16h52
in orbe
Usque duo milia homines vitam amiserunt tempore recentis caedis gentis Uzbecae a mandris Kirgisorum patratae in regione Osh - nuntiavit praesidens ad interim Kirgisiae, Roza Otunbaieva. Adhuc numerus victimarum putabatur esse 191. - 18/06/2010 13h54
athletica
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Iovis lusores Argentiniani superaverunt Austrocoreanos 4:1. Graeci autem super manum Nigeriae 2:1 triumphaverunt. Et Mexicani Gallos 2:0 profligaverunt.
Certamen mundanum pedifolii 2010: die Mercurii certaminis hospes Africa Meridionalis perdidit agonem contra Uruguaianos proportione portarum 0:3. Helveti Hispanos 1:0 superaverunt.
Certamen mundanum perifolii 2010: die Martis lusores Slovaci hiera (1:1) certamen contra Neozelandenses finiverunt. Pari Marte quoque (0:0) pugnabant Lusitani cum turma Litoris Eburnei. Brasilienses autem effectu 2:1 Coreanos Boreales superaverunt. - 15/06/2010 16h56
athletica
Certamen mundanum pedifolii: die Lunae Iapones super Camerunianos triumphaverunt effectu 1:0, dum Batavi victores (2:0) discesserunt pugnae cum Danis. Itali cum Paraguaianis aequo Marte (1:1) luctati sunt. - 14/06/2010 22h27
athletica
Pedilusores Germani superaverunt in stadio Durbanensi sphaeristas Australianos proportione portarum 4:0. - 14/06/2010 13h38
politica
Belgae comitiis intersunt, unde seiunctio Vallonum et Flamingi approximare potest. - 13/06/2010 13h26
athletica
Anglia et USA pariter certamen singulare compleverunt: semel uterque pilam in rete proiecit.
In grege B Austrocorea et Argentina contra Graeciam et Nigeriam praevaluerunt. - 12/06/2010 23h13
politica
Regimen Kirgisiae ad Russos appellavit, ut milites mitterent, qui ordinem in convalli Ferganica (ubi gens Uzbeca cum Kirgisis incolis acriter pugnant) restituerent. Minister rerum exterarum Russiae respondit Moscoviam talia consilia non considerare. - 12/06/2010 14h47
athletica
Mediocris Gallia Paraguaiam non superat: ambo retia intacta manent. - 12/06/2010 14h34
athletica
Africa australis et Mexicum pari exitu primam singularem pugnam certaminis pedifollici mundani perfecerunt.
Maeste incipit certamen pedifollicum mundanum, quod de improviso interierit adolescentula nepos Nelsonis Mandela, herois nigricolorum Austroafricorum, olim reipublicae praesidentis. - 11/06/2010 20h25
in orbe
Saltem 37 homines mortui ac 523 vulnerati sunt in pugnis inter Uzbecos et Kirgisos in urbe Osh convallis Ferganicae. Hic vivens gens Uzbeca favet modo deposito praesidenti Kirgisiae, Kurmanbek Bakiyev. - 11/06/2010 10h09
politica
In Batavorum comitiis profligata est factio Christiana democratica adhuc regens, praevaluerunt tam liberales quam socialistae; sextus quisque suffragium Libertatis parti tribuit. - 10/06/2010 19h31
in orbe
ONUs consilium securitatis novas poenas deliberavit Persarum regimini propter eius consilia de experimentis nuclearibus. - 09/06/2010 20h43
in orbe
USAe praesidens, cum Palaestino duce Mahmoud Abbas colloquens, "intolerabiliter" dixit res se habere tam in Gazae zona quam in omni oriente medio. - 09/06/2010 20h39
in orbe
Octo homines bienni captivitati condemnati sunt immanis caedis Bhopaliae, in urbe Indica, accusati: ante XXVI annos officina chemica displosa millia hominum perierunt, complures gravibus iniuriis affecti sunt. - 07/06/2010 21h23
in orbe
Britannici Petrolei consilium puteum subaquaneum obturandi dimidiam partem petrolei effusi continebit: hoc dicunt nuntii societatis. - 06/06/2010 13h59
politica
Alteram navim zonam Gazeticam petentem, Hibernicam "Rachel Corrie", apprehenserunt in pleno mari milites Israeliani ac coegerunt ad portum Israelianum Ashdod appellere. Nulli homines aut mortui aut sauciati hoc ictu reportantur. - 05/06/2010 13h05
politica
Ad Barcinonem coepit conventus annualis gregis Bilderberg, ubi congregantur "120 potentiores homines huius mundi", ut gubernatores argentariarum statalium, politici et negotiatores.
Naoto Kan Democraticae Factionis Iaponiae (DPJ) nominatus est novus minister primarius huius terrae. - 04/06/2010 13h07
oeconomia
Res fiscales Hungariae non melius se habent quam Graeciae, sed speramus Europam nobis auxilia allaturam - dixit consiliarius oeconomicus ministri primarii Hungarici, Victoris Orban, Michaelis Varga. - 04/06/2010 11h07
politica
Amplissima factio Aegyptiaca Mahometo El Baradei favet, qui se commutationi rei publicae operam dare velle nuntiavit. - 03/06/2010 22h53
scientiae
In Russia sex homines exerceri coeperunt, ut itineri usque ad planetam Martem parati sint: sesquiannum reclusi manebunt, solo cursu electronico cum terrestribus communicantes. - 03/06/2010 22h48
politica
Parlamentum Ucrainae approbavit decretum praesidentis Victoris Ianukovyts hanc civitatem plus nolle terram sociam foederis NATO fieri. - 03/06/2010 18h30
in orbe
Orae Floridae occidentalis petroleo ex puteo subaquaneo diffuso attingi coeperunt. - 02/06/2010 18h54
politica
Munere abdicatus est minister primarius Iaponiae, Yukio Hatoyama, ad hunc actum pressus a moderatoribus Factionis Democraticae Iaponiae (DJP), qui timent Hatoyama porro munere fungente se electiones mense Iunio perdituros. - 02/06/2010 11h21
in orbe
Confirmatum est phylarchum Said al Masri (seu Mustafam Abu al Jazid), qui erat tertius maximi momenti dux gregis Al Qaeda, die 21 Maii occisum esse ictu aerio US-Americanorum in Pachistania. - 02/06/2010 10h28
in orbe
Tam Nato quam ONU postulant sescentos pacis fautoribus ab Iasraeliani captis libertatem reddi. - 01/06/2010 22h55
in orbe
Regimen IsraŽlianum vehementer ab omnibus reprehenditur, postquam naves bellicae navigia auxilia Palaestinis ferentia aggressae sunt novem adiutores interficientes, plures vulnerantes. - 31/05/2010 21h58
politica
Praesidens Theodiscus Horst Koehler magistratu se abdicabit, intempestivae sententiae accusatus de Germanorum expeditione in Afganistaniam. - 31/05/2010 21h51
homines
Dennis Hopper, praeclarus histrio Americanus, tumore obiit LXXIV annos natus; celeberrima eius pellicula filmica est "Levis eques". - 31/05/2010 20h58
in orbe
Naves, commeatus et medicamenta Palaestinis in Gazae regione clausis afferentes, exercitus IsraŽlianus aggressus est: decem saltem interierunt, triginta sauciati sunt. - 31/05/2010 07h11
in orbe
Baraci Obama nuntius dixit petrolei effusionem in Mexicano sinu ingentissimam calamitatem esse, quae patriam affecerit, a Civitatibus Americae Unitis conditis. - 30/05/2010 23h35
socialia
Duobus viris invicem amantibus in custodia ob eam causam detentis libertas reddita est a Malauis praesidente, quod ONUs secretarius generalis civitatem illam visitavit. - 30/05/2010 23h32
in orbe
Propter duorum Guatemalae et Aequatoriae ignivomorum montium eruptiones incolum multa milia ex domibus suis effugiunt. - 29/05/2010 17h51
politica
Ex rerum oeconomicarum ministro Britannico Davide Laws vehementer postulatur ut officio se abdicet, postquam repetundarum accusatus est: qui XL milia sterlinorum furtim ex aerario ablata amanti suo donavit. - 29/05/2010 17h47
politica
Maximus consensus Bohemorum socialistis democraticis tributus est comitiis nuper habitis; sed multitudo factionum vetat, ne de regimine creando facile praevideri possit. - 29/05/2010 17h35
politica
Ad legem Hungaricam de duplici civitate respondens parlamentum Slovaciae lege sua mutata prohibuit, quin cives huius terrae alienam civitatem petant. - 27/05/2010 11h42
in orbe
Propter nimiam propagationem ranarum clausa est autoraedarum via ad Salonicas Graecorum. - 27/05/2010 11h37
in orbe
Coreae borealis rectores omnia vincula cum Coreanis meridionalibus rescissuri sunt, postquam demersa est navis Austrocoreana. - 25/05/2010 22h04
politica
Minister primarius Britannorum David Cameron reginae Elisabethae orationem accepit ut "efficax consilium ad efficax regimen constituendum". - 25/05/2010 21h28
in orbe
Milites Jamaicae refugium pharmacorum illicitorum mercatoris, cui nomen est Christophoro Coke, vehementer Kingstoniae aggrediuntur. - 24/05/2010 23h45
oeconomia
Magno operistitio aeronautarum a volatu impediuntur multa milia viatorum, qui Aeroviis Britannicis avolare constituerant. - 24/05/2010 23h42
athletica
Johannisburgi inauguratum est stadium nuper restitutum, ubi mense ineunte primum proelium certaminis pedifollici mundani habebitur. - 23/05/2010 23h01
in orbe
Vilhelmus Farinas, oppositor Cubanus reclamationis causa ieiunans, dixit Cubae auctoritates benevolentiores erga aliquot captivos politicos se praebuisse. - 23/05/2010 22h48
cinemata
Canuae Palma aurea tributa est auctoris Thaii Apichatpong Weerasethakul pelliculae filmicae, cuius nomen est "Avunculus Boonmee, qui suas praeteritas vitas evocat". - 23/05/2010 20h18
in orbe
Apud Mangaloram, urbem Indiae meridionalis, decidi aerinavis dum terram attingit: CLXVI homines perierunt, septem tantum supersunt. - 22/05/2010 15h52
in orbe
Tredecim saltem homines interfecti sunt, quia Aethiopico milites Somaliae finibus superatis dimicationes ortae sunt. - 22/05/2010 15h47
oeconomia
Senatus Germanorum adprobavit legem, qua DCCL milia milionum conferentur ad debiliores civitates euronibus utentes adiuvandas: quintam pecuniae partem Germani daturi sunt. - 22/05/2010 15h40
in orbe
Ex puteo subaquaneo in sinu Mexicano, unde petroleum iam diu profluit, minor vis liquaminis venefici a Britannico Petroleo (BP) exsucta est, quam prius aestimatum esset. - 21/05/2010 23h16
in orbe
Baionae, in urbe Gallicae, comprehensus est Mikel Kabikoitz Karrera Sarobe, quem investigatores maximum ducem exercitus Vasconum clandestini (ETA) putant. - 20/05/2010 22h58
cultus
Quinque picturas a Picasso, Matisse et aliis pictoribus pictas, pretio coniuncto circiter 500 milionum euronum, furati sunt fures e Musaeo Artis Modernae Lutetiae Parisiorum. - 20/05/2010 13h07
politica
Ignitegii hora observatoria introducta est a regimine Thaiorum Bankokiae, cum rebelione "camisiarum rubrarum" officialiter deposita pugnae reclamantium cum biocolytis nondum cessarent. - 20/05/2010 00h12
religio
Etiam apud Hispanos aperiuntur violentiae et stupra in pueros puellasque apud instituta catholica perpetrata: Cordobae accusantur fratres Franciscani. - 18/05/2010 23h25
in orbe
Pulcherrima dominula USA anni 2010 pronuntiata est 24 annorum mulier fidei musulmanae, Rima Fakih.
Consilium securitatis Ordinis Nationum Unitarum graves poenas Persis molitur, qui se ad uranium ditandum parant. - 18/05/2010 23h01
politica
Mortuus est in nosocomio Bankokiensi olim exercitus generalis at nuper ductor contra regimen reclamantium, Khattiya Sawasdipol, qui praeterito die Iovis sauciatus erat in pugna cum biocolytis. - 17/05/2010 10h49
politica
Postquam consilium comitiale iterum omnes scidas computavit, confirmatum est Iyadem Allawi maiorem partem sellarum senatoriarum obtinuisse. - 16/05/2010 22h51
in orbe
Libertas studiosae Gallicae Clotildi Reiss restituta est, quae diu captiva apud Persas manserat illicitae explorationis accusata. - 16/05/2010 22h47
politica
14 contra regimen Thaiorum demonstrantes mortui sunt praeterita nocte in pugnis cum biocolytis Bangkokiae. Demonstrantes motus "Camisiarum rubrarum" volunt hanc terram denuo rectum iri a vivente in exilio pristino ministro primario Shinawatra. 141 homines in iisdem pugnis sauciati nuntiantur.
Fautores depositi praesidentis Kyrgystaniae, Kurmanbek Bakiev, qui apud Ruthenos Albos (Belarusos) asylum petit, occupaverunt aedes magistratus urbium Osz, Dzalalabad et Batken in regione Fergana. - 15/05/2010 14h13
oeconomia
Die Veneris pretia titulorum per fora totius mundi deciderunt propter timorem res in Graecia, Hispania ac Lusitania pessum ituras. Maxime autem post memoriam gentium carum factum denuo est aurum, cuius uncia stat fere 1.250 USD. - 15/05/2010 14h05
politica
Parlamentum Kazachiae decrevit praesidentem Nursultan Nazarbaev regnaturum hanc terram usque mortem. - 14/05/2010 13h46
oeconomia
Commissio Europaea proposuit ut a Kalendis Ianuariis anni 2010 Estonia nova terra socia zonae euronis fieret. - 13/05/2010 00h54
politica
Munere se abdicavit minister primarius Britanniae, Gordon Brown. Novum regimen creare conabitur dux partis conservativae, David Cameron. - 11/05/2010 21h52
oeconomia
Mense Aprili Sinenses emerunt 1,11 miliones novarum autoraedarum, tertia parte plus quam Aprili 2009 anni. US-Americani autem praeterito mense emerunt 980 milia novorum curruum, quinta parte plus quam ante annum. - 11/05/2010 12h52
in orbe
Centum victimae in Iraquia hodie numerantur, CCCL sauciati: ubi hic cruentissimus dies est huius anni.
In Serbia fossa forsitan inventa est, ubi CCL Cosovianorum cadavera a belli tempore iacent: putant indagatores domus fundamenta supra horrendum locum de industria exstructa esse. - 10/05/2010 22h54
in orbe
Duo milites Aegyptiaci, ad pacem restituendam in Darfuriam ab Unione Africa missi, ab ignotis sicariis interfecti sunt. - 09/05/2010 23h12
politica
Factiones quae nunc Germaniam regunt consensum in Rhenania septemtrionali - Vestfalia adeo amiserunt, ut in Foederis Consilio praestantia anno praeterito obtenta in periculo sit. - 09/05/2010 23h08
in orbe
Regimen Indonesiae nuntiat tsunamim litora verberare posse, postquam ingens terraemotus regionem prope Aceh vehementer quassit, iam eadem calamitate anno MMIV afflictam. - 09/05/2010 10h14
in orbe
Mons ignivomus Islandicus, qui mense praeterito diu aerinaves volatu intercluserat, fumos Hiberiam Galliam et Italiam versus proicere coepit. - 08/05/2010 22h48
in orbe
LXVI fossores in Siberiae carbonis fodina post displosionem reclusi sunt, VII obiisse narrantur. - 08/05/2010 22h39
oeconomia
Omnes civitates, quae eurone utuntur, rationem debilioribus nationibus consociatis adiuvandis invenient, ne nummus communis infirmetur. - 08/05/2010 09h40
in orbe
Magnum infundibulum sub sinus Mexicani aequore positum est, ut petroleum ex puteo subaquaneo effusum contineat. - 07/05/2010 23h32
politica
Factio Conservativa victrix discessit electionis parlamenti Britannorum. Non cepit tamen dimidiam partem sellarum, incertum ergo manet, quis sit abhinc Britanniam recturus. - 07/05/2010 16h02
politica
Mercurii die cives Regni Coniuincti comitiis intersunt: putant observatores factionem laboristam potestatem amissuram esse. - 05/05/2010 23h49
in orbe
Propter novam eruptionem montis ignivomi Islandici Eyjafjallajkull volatus aeronavium prohibitur super Hibernia (Irlandia) atque occidentali parte Caledoniae (Scotiae). - 05/05/2010 13h45
oeconomia
Fora bursaria mundana die Martis ceciderunt propter timorem oeconomiam Graecam pessum iri, licet praebenda sint huic terrae auxilia internationalia usque ad 110 miliarda euronum. Index Neoeboracensis Dow Jones amisit 2%, dum 6,7% cedidit index fori Atheniensis. Euro vilissimum est erga dolarium a mense Aprili 2009 anni. - 05/05/2010 00h55
socialia
Custodes publici Novariae, in urbe Italiae septemtrionalis, mulierem Islamicam D euronibus multaverunt, quod facie omnino velata domo exiisset. - 04/05/2010 23h09
oeconomia
Valde deminutum est pretium partis Britannici Petrolei, cum exspectetur ingens impensa ad oras sinus Mexicani purgandas. - 04/05/2010 23h03
in orbe
Georgius Videla, olim dictator Argentinorum ad custodiam perpetuam damnatus, IL abreptionibus et homicidiis novis accusatur. - 04/05/2010 07h30
in orbe
Vir Pacistanus Mohammad Ajmal Amir Qasab reus proclamatus est caedis immanis anno MMVIII Mumbaiae perpetratae: qui solus tromocratarum omnium superfuit. - 03/05/2010 23h01
politica
Factio conservativa maiorem partem consensuum in proximis comitiis in Britannia habendis dicitur obtentura esse. - 03/05/2010 22h54
politica
Multa millia oppositorum Therandae, in Albaniae capite, scidulas iterum computari postulaverunt, quibus praesidens conservativus anno praeterito electus est. - 02/05/2010 23h04
in orbe
Postquam autoraeda displosiva materia referta apud Temporum Forum Novi Eboraci comperta est, indagatores putant tromocratas immanem caedem molitos esse. - 02/05/2010 22h54
socialia
In toto orbe Kalendis Maiis celebratus est dies festus operariorum. - 01/05/2010 22h17
in orbe
Athenis reclamantes cum custodibus publicis dimicaverunt, qui gasa lacrimigena disperserunt. - 01/05/2010 22h13
in orbe
Triginta saltem homines Mogadisu perierunt propter pyrobolum in meschita diruptum. - 01/05/2010 22h11
oeconomia
Quintus quisque Hispanus, primum post tredecim annos, opera cotidiana caret. - 30/04/2010 23h46
in orbe
SciamhaŽ inaugurata est exhibitio mundana: catervae cantorum et musicorum interfuerunt, ignes artificiosi variis coloribus caelum illustraverunt. - 30/04/2010 20h16
in orbe
Fluctus petroleo polluti ex puteo subaquaneo copiose profluenti oras Ludovicianae attigisse referuntur. - 30/04/2010 07h46
politica
Postremum in reti televisifico Britannico disputaverunt tres candidati, qui de sella ministri primarii Regni Coniuncti contendent. - 30/04/2010 07h42
oeconomia
Increscit timor, ne Graecorum difficultates omnes civitates, quae eurone utuntur, damnis afficiat. - 28/04/2010 20h15
in orbe
Dux tribuarius Afganus Talibanis hostilis Abdul Rahman Kandehare ab ignoto sicario occisus est. - 28/04/2010 20h13
oeconomia
Graecorum aes alienum nationem illam apud fora mercatoria mundana parum fide dignam facit: hoc consituit societas aestimationibus addicta Standard and Poor's. - 27/04/2010 23h46
in orbe
Post diuturnam captivitatem in USA, Emmanuel Noriega, olim Panamae praesidens, in Galliam transportatus est ut ante iudices iterum deferatur. - 27/04/2010 23h43
in orbe
Navem submarinam Austrocoreanam mense Martio exeunte demersam esse, 46 tunc nautis mortuis, torpedine Boreocoreanorum - nuntiavit agentura diurnaria Yonhap, nitens opinionibus ducum exercitus Coreae Australis. - 26/04/2010 16h41
politica
Factio dextrae partis Fidesz victrix discessit electionum parlamenti Hungarorum, duas tertias partes suffragiorum captans. Rebus ita stantibus Fidesz omnes leges Hungaricas ad suum libitum mutare potest. Cladem electoralem acceperunt adhuc regentes socialistae. - 26/04/2010 12h05
insolita
In Mexico praeclarum tauromachum Hibericum in circo coram spectatoribus taurus cornu vulneravit. - 25/04/2010 19h16
in orbe
In Mississipia vehementi turbine domus et vici vastati sunt: adiutores decem cadavera collegerunt, alias victimas requirunt. - 25/04/2010 19h09
oeconomia
Graecia aes alienum ex Europaeis argentariis poscit, ut difficultatibus increscentibus subeat. - 23/04/2010 19h50
in orbe
Aeronaves in tota Europa iterum volare coeperunt, post impedimenta monti ignivomo eruptioni tribuenda. - 23/04/2010 19h47
in orbe
Ministri rebus exteris addicti civitatum Foederi Atlantico sociarum putant etiam Bosniam Hersegovinam Foederi sociari posse. - 22/04/2010 23h26
in orbe
In sinu Mexicano incensa est contignatio petroleo sugendo addicta, deinde demersa: requiruntur undecim operarii. - 22/04/2010 23h22
oeconomia
Maius aes alienum Graeciae oeconomia peritis videtur, si cum pristinis computationibus comparetur. - 22/04/2010 23h16
in orbe
In Africa australi tramen ferriviarium periegetis dicatum de via devertit: XXV saltem viatores perierunt. - 21/04/2010 21h03
in orbe
Cum volatus in tota Europa paulatim rursus incipiant, permanent perturbationes et diuturnae exspectationes in aeriportubus. - 21/04/2010 07h32
socialia
Magister Islamicus in Perside dixit mulieres corpus suum ostendentes causas terrae motuum esse. - 20/04/2010 22h23
politica
Post ministri primarii reclamationes, iterum scidae quibus electores Iraquici ad praesidentem creandum usae sunt computantur. - 19/04/2010 21h38
oeconomia
Argentaria Goldman Sachs ab auctoritatibus oeconomicis Americanis investigatur, quae eam fraudium immanium ream suspicantur. - 19/04/2010 21h32
in orbe
Tribus adiutoribus Italicis, quos auctoritates Afganae coniurationis accusatos comprehenderant, absolutis libertas restituta est. - 18/04/2010 18h24
politica
Cypri comitia habentur, ut novus praesidens Turciarum insulae incolarum eligatur: alter candidatus Europae accessui, alter Cypri stabili partitioni favet. - 18/04/2010 10h27
homines
Unum et nonaginta annos natus obiit Cubanus Alexander Robaina, maximus sigarorum fabricator. - 18/04/2010 10h22
oeconomia
Praesidens Aequatoriae RaphaŽl Correa societatibus exteris minitatur, se permissa petrolei extrahendi revocaturum esse nisi res publica aequa mercede rependatur. - 18/04/2010 10h17
in orbe
Cineres ex Islandiae monte ignivomo proiectae adeo caelo caliginem offundunt, ut in tota Europa septemtrionalis compluribus aeronavibus volatus interdictus sit. - 15/04/2010 23h50
in orbe
Baracus Obama astronautas usque ad Martem planetam post quinque lustra mittere molitur. - 15/04/2010 23h42
politica
Kurmanbek Bakiev, depositus modo praesidens Kirgisiae, abiecit propositum sibi asylum in Alba Ruthenia (Belorusia). - 15/04/2010 14h57
socialia
Mulier aegrorum curatrix, accusata quod septem aegrotantes in nosocomio interfecerit, in Batavia absoluta est. - 15/04/2010 01h22
in orbe
Sescenti saltem interiisse, milia sauciati esse in Sinis ob terrae motum putantur. - 15/04/2010 00h45
in orbe
Vehemens terrae motus regionem Sinensem Qinghai quassit, denos homines interficiens. - 14/04/2010 07h36
in orbe
Radovanus Karadzic, qui copias Bosniae Serborum duxerat, in Hagae tribunali primum ante caedium immanium testes afferetur. - 14/04/2010 00h10
in orbe
Labes in Alta Valle Atesina tramen ferriviarium invasit, currus infra deiciens: octo saltem homines perierunt. - 12/04/2010 22h18
oeconomia
Euronis pretium, si cum dollarii et sterlini compares, rapide increvit post XXX milium milionum euronum fenus Graeciae datum. - 12/04/2010 21h49
politica
In Hungaria factio conservativa Fidesz refertur magna cum clade partem socialisticam hucusque regentem superasse et partem maiorem consensuum civium et sellarum senatoriarum obtinuisse. - 11/04/2010 22h51
religio
Augustae Taurinorum incipit creberrima sanctae Sindonis ostensio. - 10/04/2010 22h40
religio
Identidem accusatur pontifex Benedictus XVI, quod ut praefectus Sacrae congregationis pro doctrina fidei scelera sexualia presbyterorum in pueros occuluerit. - 10/04/2010 22h35
in orbe
Exercitus Thaius contra "tunicarum rubrarum" multitudinem apud pontem Phan Fah sclopetavit multos vulnerans, forsitan quendam occidens. - 10/04/2010 16h16
in orbe
Decidit aeronavis, qua praesidens Polonorum Lech Kaczynski cum patriae suae legatis Smolensk transvolavat, ut celebrationibus caedis apud Katyn perpetratam interesset. - 10/04/2010 10h23
politica
Kirgisiorum praesidens non vult magistratu se abdicare, quamquam post cruentam rebellionem aufugere impulsus sit. - 08/04/2010 22h40
in orbe
Civitatum Americae Unitarum praesidens cum Russorum concorditer pactionem de armis nuclearibus subscripsint, qua copia mortiferarum machinarum ab utroque deminuetur. - 08/04/2010 21h16
in orbe
In suburbiis Fluminis Januarii immanes labes plurimos miserarum casarum incolas interfecerunt. - 08/04/2010 11h46
politica
Post cruentas dimicationes aufugit Kirgiziorum praesidens Kurmankbek Bakiyev; oppositores regimen novum ad tempus constituerunt, donec comitia habeantur. - 08/04/2010 11h44
in orbe
Adeo increverunt reclamationes in Kirgizia, ut turba impetum fecerit in regiminis et televisionis aedes et plurimi reclamantes a militibus armis igneis percussi sauciati aut occisi sint. - 07/04/2010 17h06
politica
Die VI mensis proximi cives Regni Coniuncti comitiis intererunt, ut novum ministrum primarium deligant. Gordon Brown quartum continuum mandatum laboristis comparare conabitur. - 06/04/2010 20h34
in orbe
Rebelles Maoistae agmen per regionem Chattisgarh aggressi LXXV milites Indicos interfecerunt, - 06/04/2010 20h29
in orbe
Armati in duabus Pacistanis urbibus pyrobolis diruptis multos interfecerunt, Peshaware apud USAe legationem. - 05/04/2010 23h01
in orbe
Septuaginta fossores ex carbonifodina inundata in provincia Sinensi Shanxi servati sunt; sed saltem octoginta periisse putantur. - 05/04/2010 08h57
in orbe
Navis oneraria Sinensis apud vallum corallinum in vadum illisa gravibus damnis affecta est: unde naphtha defluere coepit. - 04/04/2010 23h11
in orbe
Eugenius Terreblanche, Austroafricus qui vehementer partitionem phyleticam sustinuit, baculi ictibus ab operariis mercede ab ipso orbatis occisus est. Verentur auctoritates, ne tumultus inde oriantur. - 04/04/2010 10h56
in orbe
Tres magnae diruptiones Bagdati factae sunt, quarum una apud exterarum legationum sedes. - 04/04/2010 10h51
religio
Eodem die tam Judaei quam Christiani orthodoxi et catholici Pasha celebrant. - 04/04/2010 10h47
in orbe
Navis piscatoria haud longe a Coreae meridionalis litore demersa est, cum demersam navim bellicam requireret. - 03/04/2010 12h29
in orbe
Bankokiae non desinunt reclamationes oppositorum, postquam colloquia cum praesidente nihil obtinuerunt. - 03/04/2010 12h27
religio
Pontificis Romani nuntius, dum Christi passio commemoratur, impetum contra ecclesiam catholicam cum Judaeorum persecutione comparavit. - 03/04/2010 00h00
in orbe
In provincia Sinensi Shanxi adiutores CLIII fossores ex carbonis fodina extrahere conantur, qui post alluviem captivi sub solo manent. - 02/04/2010 23h55
cultus
Post labes immanes quae ante duos menses gravia damna attulerunt, licet periegetis Macius Picius ruinas visitare. - 02/04/2010 00h06
politica
In Sudania factiones quae regimini opponuntur promittunt se fautores suos hortaturas esse, ne comitiis instantibus intersint: quae aiunt fraude et vi affici. - 02/04/2010 00h02
oeconomia
Decimus quisque Europaeus operae idoneus otio cogitur: talis ratio primum ab euronis diffusione attingitur. - 01/04/2010 00h10
in orbe
Unio Europaea, Civitates Americae Unitarum et Ordo Nationum Unitarum Novi Eboraci se promiserunt coniunctim quattuor milia milionum dollariorum collecturos esse, ut Haitia terrae motu diruta restituatur. - 31/03/2010 23h57
in orbe
Serbi senatores acriter disputant, utrum documentum quo caedes Srebrenicae damnatur adprobandum sit necne.
Militi Colombiano per duodecim annos in patriae suae silvis captivo libertas a rebellibus communisticis restituta est. - 30/03/2010 22h51
in orbe
Praesidens Russorum Demetrios Medvedev promittit bellum contra Caucasios, quos cruentae caedis hodiernae Moscuae perpetratae accusat, minime remittendum esse.
Septemdecim Indici capitis damnati sunt in Regnis Arabicis Unitis, qui saeve virum Pacistanum interfecissent. - 29/03/2010 23h00
in orbe
Duo pyrobola in Moscuae tramine subterraneo magnam caedem perfecerunt. - 29/03/2010 07h27
in orbe
Pyrobolo inopinate apud aedificium publicum dirupto, Athenis vir occisus est, mulier sauciata. - 28/03/2010 23h00
oeconomia
Fabricator autoraedarius Americanus Ford officinam Volvo, olim Sueticam, societati Sinensi Geely venum dedit. - 28/03/2010 22h56
in orbe
Thaiorum minister primarius Abhisit Vejjajiva demum assentitur colloquio cum reclamantibus iam diu postulato, qui nova comitia petunt. - 28/03/2010 09h05
in orbe
USAe et Russiae praesidentes moliuntur magnam partem armorum nuclearium internecivorum deletum iri. - 26/03/2010 23h32
politica
Iyad Allawi, olim minister primarius, hodiernum praesidentem Nuri al-Maliki suffragiis Iraquicis superavit. - 26/03/2010 19h07
oeconomia
Unio Europaea Graecis auxilium feret, ut ex discrimine oeconomico feliciter liberetur. - 26/03/2010 07h31
religio
Pontifex Romanus Benedictus XVI accusatur, quod antequam electus esset presbyterum Americanum plurimorum surdorum puerorum violatorem tribunali non detulerit. - 26/03/2010 00h04
in orbe
Longe distat Beniamini Netanyahu opinio a praesidente Baraco Obama post colloquia Vasingtoniae habita. - 25/03/2010 00h21
oeconomia
Lusitaniae fides ab agentura oeconomica Fitch deminuta est propter ingens aes alienum. - 25/03/2010 00h19
in orbe
Regimen Gallorum dixit consilia sua pristina ad carbonii dioxydati emissiones minuendas abolenda esse. - 23/03/2010 23h46
oeconomia
Tertius quique volatus societatis Britannicae British Airways propter triduanum nautarum operistitium deleti sunt. - 22/03/2010 23h22
politica
Democratae Americani celebrant renovationem systematis valetudinarii nuper adprobatam, qua multis civibus huc usque orbatis facultas curas recipiendi praebetur. - 22/03/2010 21h53
in orbe
In Africa australi commemoratus est quinquagesimus dies anniversarius caedis Sharpevillae factae, gravissimum facinus regiminis quod cives nigricolores discriminare solitum erat. - 22/03/2010 07h35
in orbe
Pechinum lutea harena ex solitudine vento vehementi advecta opertum est; auctoritates incolis suadent, ut omnes domi maneant. - 22/03/2010 07h27
politica
Comitiis regionalibus in Francogallia habitis praevalet foedus laevarum partium, profligantur conservatores. - 21/03/2010 22h21
religio
Pontifex Romanus Benedictus XVI litteris publicis veniam petit ex victimis violentiae sexualis a presbyteris in Hibernia perpetratae; agnovit episcopos graviter erravisse. - 20/03/2010 20h25
politica
Civitatum Americae Unitarum praesidens Baracus Obama ad Capitolium collem se confert, renovationem systematis valetudinarii a se propositam sustinens. - 20/03/2010 18h05
socialia
Etiam in Monaci Bavariae dioecesi, ubi Josephus Ratzinger episcopi munus sustinuit, narratur complures violentias sexuales in pueros et puellas in ecclesia factas esse referuntur. - 19/03/2010 22h38
oeconomia
Anglici sterlini pretium usque ad sesquidollarium et ad CX euronis centesimas deminutum est; nam putant observatores res oeconomicas Britannicas in peius commutatum iri. - 19/03/2010 22h29
socialia
Haiti adiutores parentibus XXXII pueros reddiderunt, quos nonnulli Americani in USAm post terrae motum transvehere temptaverunt adoptionis causa. - 18/03/2010 23h37
politica
Postquam Mahometus Gaddafi, Libycorum dictator, se dixit Nigeriae partitioni favere, regimen Nigerianus legatum suum Tripoli domum revocavit. - 18/03/2010 23h33
oeconomia
Officina autoraedaria Japonica Nissan raedas electricas, cui nomen Folium (Leaf) tributum est, in Britannia fabricatura est. - 18/03/2010 23h30
in orbe
Oppositor Vietnamensis Nguyen Van Ly, qui iam diu opinionum suarum causa captivus corde graviter laborat, ante terminum captivitatis praefixum dimissus est. - 16/03/2010 00h02
politica
Secundus quisque Francogallus comitiis regionalibus non interfuit: factio socialistica partem conservativam hodie regentem superavit. - 15/03/2010 07h28
politica
Nouri Maliki putatur in Iraquia comitiis nuper habitis contra adversarium Iyad Allawi praevaluisse. - 14/03/2010 18h29
politica
Catervae reclamantium Bankokiae rubris tunicis induti nova suffragia postulant. - 14/03/2010 18h20
in orbe
Fortiter tremuit Japonia media, etiam Tokyo nationis caput: nulla tamen dirutio, nulla victima nuntiatur. - 14/03/2010 13h53
scientiae
Dohae, in capite Catariae, conventus habetur de animalium periclitantium mercatura, ubi de prohibenda venditione eboris et Thunni thynni disputabitur. - 13/03/2010 18h21
in orbe
In Alasca lupi putantur magistrum quamdam per silvas currentem laniasse. - 13/03/2010 14h00
in orbe
In Pacistania occidentali homicida sui interfector decem saltem homines interfecit. - 13/03/2010 11h36
in orbe
In Alasca lupi putantur magistrum quamdam per silvas currentem laniasse. - 13/03/2010 11h34
in orbe
Dum Sebastianus Pinera, novus Chilensium praesidens, munus suscipit, terra vehementer tremuit. - 11/03/2010 21h34
in orbe
Centenae mulieres per vias Abuiae, capitis Nigeriae, propter immanem caedem quae Jose facta est reclamaverunt. - 11/03/2010 21h31
in orbe
Regimen IsraŽlianus in Hierosolymorum insulis orientalibus MDC domos extruere molitur: quod consilium colloquia cum praesidentis Baraci Obama vicario damno afficiet. - 09/03/2010 23h05
oeconomia
Aer Lingus, societas Hibernica aŽrovectoria, DCXX operarios et aŽronautas dimittere vult lucri servandi gratia. - 09/03/2010 23h01
in orbe
Forsitan quingenti apud Josem, urbem Nigeriae, interfecti sunt: episcopus Abuiae ait non religionis sed paupertatis causa tanta facinora perpetrata esse. - 09/03/2010 07h32
politica
Tertius fere quisque civis Iraquianus die Solis neglectis periculis comitiis interfuit: quem exitum observatores magni faciunt. - 08/03/2010 21h36
cinemata
Praemium Ansgarianum tributum est pelliculae a Catharina Bigelow confecta "Arca dolorum" (The hurt locker), quae de bello Iraquico agit. - 08/03/2010 21h33
politica
Celebrant Islandiae cives, postquam consilia regiminis aeris alieni sumptu publico reddendi suffragiis reiecerunt. - 07/03/2010 11h59
in orbe
XXIV homines saltem interfecti sunt in Iraquia, dum secundo comitia ad senatum eligendum habentur. - 07/03/2010 11h19
in orbe
In Uganda propter immanes labes incolae catervatim a domibus aufugiunt: iam CCCL saltem obierunt. - 06/03/2010 23h44
in orbe
In Uganda propter immanes labes incolae catervatim e domibus aufugiunt: iam CCCL saltem obierunt. - 06/03/2010 23h43
politica
Islandiae cives suffragia ferunt, ut deliberent de aere alieno tam Britannis quam Batavis reddendo: putant observatores propositum consilium reiectum iri. - 06/03/2010 23h41
in orbe
Minister primarius Britannorum Gordon Brown coram consilio de bello Iraquico requirenti ait bellum inferendum fuisse, copias satis ornatas profectas esse. - 05/03/2010 22h58
oeconomia
Collegium Europaeum vectigal carbonicum instituere molitur, opponentibus Britannis. - 05/03/2010 18h57
in orbe
Multae naves tam periegeticae quam onerariae in medio mari Baltico spissa glacie interclusae sunt. - 05/03/2010 00h18
in orbe
Comitia in Iraquia habentur, ut senatores eligantur; non desunt pyrobola in suffragiorum sedibus. - 04/03/2010 20h26
oeconomia
In nationibus quae eurone utuntur, deliberante argentaria Europaea, fenus unius centesimae pretium servat. - 04/03/2010 19h40
politica
USAe praesidens Baracus Obama senatum inferiorem hortatur, ut a se propositam sanitatis renovationem brevi perficiat. - 03/03/2010 23h44
insolita
Navis periegetica apud oram Hispanicam, Barcinone Genuam versus navigans, vehementibus undis quassa demergi periclitata est: duo homines perierunt, quattuor vulnerati sunt. - 03/03/2010 23h41
in orbe
Radovan Karadzic, in Hagensi tribunali caedium immanium post Jugoslaviae dissolutionem perpetratarum accusatus, iudicibus respondit Seraium minime obsessam esse et mortem septem millium Muslimorum "falsos mythos" esse. - 02/03/2010 21h35
scientiae
Astronavis Indica comperit ampla aquae glaciei commixtae deposita in Lunae polo boreali esse. - 02/03/2010 21h02
politica
Novus praesidens Ucrainorum Victor Yanukovych Bruxellas se contulit, colloquens cum rectoribus Europaeis paulo post electionem ab adversariis reiectam, ut patria sua Unioni Europaeae appropinquetur.
Josephus Mujica, olim rebellis gregis "Tupamaros", Uruguaiae praesidens factus est. - 01/03/2010 22h56
cultus
Caput lapideum pharaonis Amenhotep tertii, Tutankhamun avi, diffossum est apud Luxor, antiquam urbem Aegyptiam. - 01/03/2010 07h29
in orbe
Terra saepissime trementi, increscit usque ad septingentos numerus Chiliensium victimarum, de plurimis sors ignoratur. - 28/02/2010 23h12
in orbe
Orae Galliae occidentales vehementibus ventis percutiuntur: quinquaginta interiisse narrantur. - 28/02/2010 22h14
in orbe
Viciens centena millia Chiliensium terrae motu affecti sunt: trecenti saltem perierunt.
Venti violenter Hiberiam, Insulas Fortunatas et Galliam flagellant: iam tres Lusitani perierunt. - 28/02/2010 09h30
in orbe
Centum et octoginta saltem homines perierunt ob ingentem terrae motum Chilianum: quo nullum vehementiorem nemo a quinquaginta annis commemorat. - 27/02/2010 15h14
in orbe
Ingenti terrae motu quassae sunt Chiliae mediae regiones inter Sanctum Jacobum et Conceptionem; tsunamis in oceano Pacifico exspectatur. - 27/02/2010 09h43
in orbe
Homicida sui interfector astynomorum stationem aggressus in Pacistania septemtrionali tres saltem milites interfecit. - 27/02/2010 09h37
in orbe
Gallorum praesidens Nicolaus Sarkozy confitetur, tam patriae suae quam potentissimarum nationum rectores graviter erravisse, dum genocidium in Ruanda perpetratur. - 25/02/2010 23h09
oeconomia
Dux argentariae foederalis Americanae indagat de argentariis, quae Graeciae auxilium tulisse videntur, ut immane aes alienum suum abderet. - 25/02/2010 23h07
scientiae
Magna vis petrolei apud Mediolanum in Lambrum flumen influit et iam Padum flumen polluit. - 24/02/2010 20h27
in orbe
Magnum operistitium in Graecia factum est; Athenis astynomi pyrobola lacrimigena in reclamantes proiecerunt. - 24/02/2010 20h25
cultus
Hans Henning ōrberg, auctor methodi Lingua Latina per se Illustrata, nonagenarius ex vita decessit die 17 Februarii. - 24/02/2010 07h24
in orbe
Turcarum exercitus grave discrimen nuntiavit, quod quadraginta milites excelsi ordinis comprehensi sunt seditionis incusati. - 23/02/2010 21h56
insolita
Ecclesiae pastor Germanica Margarita Kaessmann confessa est se ebriam autoraedam duxisse et lampadem viridem incaute superavisse: nunc in custodia habetur. - 23/02/2010 21h50
in orbe
Baracus Obama consilia sua de renovando USAe sanitatis systemate patefacit. - 22/02/2010 23h43
oeconomia
Post magnum operistitium aerinautae societatis Germanica Lufthansa pactiones operariorum cum dominis incipient. - 22/02/2010 23h42
in orbe
Minister primarius Batavorum Johannes Petrus Balkenende, qui heri magistratu se abdicatus erat, nuntiavit copias in Afganistaniam missas mense Augusto domum revocatum iri.
Maximus rebellium grex, qui libertatem Darfuriae a Sudania armis destrictis postulat, cum regimine indutias fecit. - 21/02/2010 22h28
in orbe
Postquam Nigeris regimen subversum est, novi militares rectores fines libere superandos esse constituerunt. - 19/02/2010 21h23
cultus
Regimen Hispanicum honorem restituet poŽtae MichaŽli Hernandez, qui iniuste ab dictatore Francisco Franco in vincula coniectus est ibique mortem obiit. - 19/02/2010 21h19
in orbe
Duodequadraginta homines in Pacistania propter nivium lapsum interierunt.
Cum constet Persas uranium ad summum ditari coepisse, verentur ONUs observatores, ut arma nuclearia confecturi sint. - 18/02/2010 23h06
politica
Tribunal summum Ucrainae exitum comitiorum praesidentialium proclamare noluit, quod dubitant iudices recte scidulas computatas esse. - 17/02/2010 23h51
in orbe
Gallorum praesident Nicolaus Sarkozy Haitim terrae motu dirutam visitat, CCLXX miliones euronum ad restituendam insulam secum ferens. - 17/02/2010 18h23
homines
Wilhelmus Clinton, olim USAe praesidens, Novi Eboraci e nosocomio exiit, ubi medici eum corde laborantem curaverunt. - 12/02/2010 23h08
in orbe
Catervatim effugiunt exsules Mogadisu, ex capite Somaliae, propter cotidianas dimicationes exercitus cum armatis islamicis. - 12/02/2010 23h05
oeconomia
Rectores Unionis Europaeae confirmant se Graeciae aere alieno oppressae auxilium laturos esse. - 11/02/2010 22h28
in orbe
Teheraniae multitudines primum et tricesimum annum a commutatione islamica; frustra oppositores reclamare conati sunt. - 11/02/2010 22h26
in orbe
Srilankae praesidens Mahinda Rajapaksa senatum nuper electum dissolvit, post adversarii sui comprehensionem. - 09/02/2010 21h32

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae