Annus
2 0 1 0

Praeses Hungariae novam legem diurnariam subscribit...
... quae a multis vituperabatur, quod
libertati diurnariorum repugnaret.
- Volfgangus Austriacus - 31/12/2010
Ivo Sanader in carcere Austriaco manet...

... nolens se in Croatiam (cuius minister primarius fuerat) redire, ubi corruptelae accusatus est.
- Volfgangus Austriacus - 28/12/2010
De profugis Eburneis
Increscit sollicitudo de Africae occidentalis futuris rebus. - Herimannus Novocomensis - 26/12/2010
De Argentinae dictatore damnato
... qui reus immanium facinorum ab iudicibus putatur. - Herimannus Novocomensis - 23/12/2010
De Europa nivibus impedita
Insolitum gelu ante hiemis principium continentem opprimit. - Herimannus Novocomensis - 18/12/2010
Cruor Natalicius?
Sollicitantur indagatores ob insuetas minas. - Herimannus Novocomensis - 16/12/2010
Sakina Mohammadi Aschtiani palam (sincere?) loquitur
Mulieris salus multos in orbe sollicitat - Herimannus Novocomensis - 12/12/2010
Incarcerati 83 pereunt flammis combusti

Caedes immanis Iacobopoli in Chiliae capite.
- Paulus Kangiser - 08/12/2010
De incendio montis Carmeli
Locus tam Judaeis quam Christianis carus igni vastatus est. - Herimannus Novocomensis - 04/12/2010
Quadruplex calamitas Haitiam vexat
Infelix insula novum praesidentem eligere temptavit. - Paulus Kangiser - 30/11/2010
Periculum concursationum inter Coreas
Increscit sollicitatio ob duarum civitatum dimicationes. - Herimannus Novocomensis - 28/11/2010
Pugna de Villa Cruzeiro
Biocolytae cum narcovenditoribus pugnant de repetendo suburbio Rivi Ianuarii. - Paulus Kangiser - 26/11/2010
De dimicationibus Coreanis
Si a Corea septemtrionali denuo missilia coniecta erunt, ultio ex meridie exspectanda est. - Herimannus Novocomensis - 23/11/2010
Sors foederis a fine belli Afgani pendet
Olisiponi incipit summitas ducum terrarum sociarum foederis NATO. - Stanislaus Varsoviensis - 19/11/2010
Discipuli Britannici contra Gubernationem violenter agunt
Perturbationes Londinii factae sunt. - Paulus Kangiser - 12/11/2010
Principis Portu cholera diffunditur
Contagio in misera re publica Medioamericana exspectatur. - Herimannus Novocomensis - 09/11/2010
Comitia in Statibus Unitis
Clades a democraticis accepta. - Paulus Kangiser - 05/11/2010
Dilma Rousseff Praeses Brasiliana
Primum mulieri Brasiliae magistratus supremus tributus est. - Paulus Kangiser - 01/11/2010
De tsunami, quo Indonesia affecta est
Centeni interierunt, totidem periisse rentur. - Herimannus Novocomensis - 28/10/2010
Francogallia legem de pensionibus reformat

... populus reclamat, Chiliae praeses favet.
- Paulus Kangiser - 24/10/2010
De fossoribus celeberrimis
Fossoribus libertas restituta est ... an non? - Paulus Kangiser - 21/10/2010
De singulari die festo in Chilia

... apud fodinam diuturnae captivitatis. - Paulus Kangiser - 18/10/2010
De reclamationibus in Re Publica Congensi
Mulieres in Re Publica Congensi iniuriis militum et aliorumque armatorum resistunt. - Herimannus Novocomensis - 17/10/2010
In lucem tandem adducti

Omnes triginta tres fodinarii Chilienses liberati sunt qui dies septuaginta sub terra permanserant.
- Paulus Kangiser - 14/10/2010
De fodinariis liberandis
qui per tubulatam perforationem ex cuniculo mox emergent - Paulus Kangiser - 11/10/2010
Funere mersit acerbo Ö


Mortem adulescentulae XV annos natae tota Italia maeret.
- Dominicus Caveosanus - 10/10/2010
Limus toxicus in Danubium pervenit
Calamitas circumiectalis ex Hungaria Danuvium flumen polluere coepit - Paulus Kangiser - 08/10/2010
Inter Dilmam et Iosephum...
... electuri sunt Brasiliani novam aut novum sibi praesidem. - Paulus Kangiser - 06/10/2010
Aequatoriae praeses liberatur
Praeses Correa ex nosocomio ubi erat a custodibus publicis retentus militum ope liberatus est. - Paulus Kangiser - 02/10/2010
De perturbatione in Aequatoria
Custodes publici Aequatoriani contra Gubernationem tumultuantur - Paulus Kangiser - 30/09/2010
De inceptis privatis in Cuba
Civibus Cubanis licentias datum iri negotiationes parvas privatas condere - nuntiavit huius adhuc communisticae terrae praeses, Rodulfus Castro. - Paulus Kangiser - 26/09/2010
Nummarii Vaticani sub iudicibus Italicis
... pecuniae illicitae lautae accusati. - Paulus Kangiser - 23/09/2010
De dimicationibus in Mauritania
Milites Mauritaniae cum armatis Islamicis in solitudine Sahara pugnaverunt. - Herimannus Novocomensis - 18/09/2010
Iter papale Britannicum
Bendedictus XVI insulam Britannorum petit, ut dialogum cum ecclesia Anglicana pergat. - Paulus Kangiser - 15/09/2010
Non porro 'communismus aut mors'?
Primum post memoriam gentium Fidelis Castro agnovit quandam mutationem systematis politici in insula Cuba esse necessariam. - Paulus Kangiser - 10/09/2010
Mulier lapidanda et verberanda
Ex toto orbe postulatur, ut infelici Sakinae in Perside damnatae vita servetur. - Herimannus Novocomensis - 05/09/2010
De fossoribus sepultis
Procedit salvatio operariorum labe in terrae visceribus inclusi. - Herimannus Novocomensis - 31/08/2010
Fed porro pecuniam facilem preabitura...
... nam novissima data statistica ad oeconomiam USA spectantia peiora opinatis fiant. - iconoclastes.blog.onet.pl - 27/08/2010
IsraŽliani et Palaestini colloquia recipient
USAe rectores pacem in oriente medio restitui volunt. - Herimannus Novocomensis - 21/08/2010
De Pacistania restituenda
Immanis calamitas infelicem terram Asiam vastavit, cui tarde auxilia afferuntur. - Herimannus Novocomensis - 17/08/2010
Tacita expansio in Orientem
Lege dualis civitatis usque 5 mln incolarum terrarum Europae Orientalis possunt cives UE mox fieri. - iconoclastes.blog.onet.pl - 13/08/2010
Columbiae novus praesidens
Alvari Uribe successor electus est, concivibus suis pacem et res secundas promittens. - Herimannus Novocomensis - 08/08/2010
Altera phasis recessionis?
Statisticis novissimis ab USA terrisque Asiae divulgatis patere incrementum oeconomiae globalis non tam magnum esse ut sperabatur. - iconoclastes.blog.onet.pl - 03/08/2010
Mille eluviei victimae numerantur
Immanis calamitas infelicem civitatem Asiae percutit. - Herimannus Novocomensis - 01/08/2010
De piscatione aereque alieno...
Islandia coepit cum Bruxellis negotiari statum terrae sociae UE. - iconoclastes.blog.onet.pl - 27/07/2010
Licet Kosoviam liberam esse
Hagae sententiam dixit Tribunal Mundanum. - Herimannus Novocomensis - 22/07/2010
Victoria 'deletorum'

Sloveniae incolis 'peregrinis' iura civitatis esse concedenda decrevit Tribunal Argentoratense.
- iconoclastes.blog.onet.pl - 18/07/2010
Moody's aestimationem Lusitaniae minuit

Negotiatores anxietate pleni exspectant effectus 'obrussae' maximarum argentariarum Europae. - iconoclastes.blog.onet.pl - 13/07/2010
Commutatio speculatorum...
...inter Vasintoniam et Muscoviam primum a tempore 'belli gelidi' Vindobonae peracta est. - iconoclastes.blog.onet.pl - 09/07/2010
Komorowski praesidens Poloniae...


... electus est, sed civitas videtur dividi in aequales fere partes.
- iconoclastes.blog.onet.pl - 05/07/2010
Formosa proximior Pecchino
Regimina "ambarum Sinarum" pactum de communi mercatu libero firmaverunt. - iconoclastes.blog.onet.pl - 29/06/2010
De oppositore Tibetano in vinculis
Furti accusatur Karma Sandrup, cuius sodales putant omnia indicia vana esse. - Herimannus Novocomensis - 25/06/2010
McChrystal domum accitus
Magis magisque aliter ad res Afghanas spectare videntur politici Vasintonienses ac duces Pentagoniani. - iconoclastes.blog.onet.pl - 22/06/2010
Oeconomia Hispanorum sana est?
Ad hanc rogationem responsum datum iri ante finem m. Iulii promittit praesidens Consilii Europaei, Herman Van Rompuy. - iconoclastes.blog.onet.pl - 18/06/2010
Expulsio ex urbe Osh
Turmae Uzbecorum persecutionem Kirgisorum timentes convallem Ferganicam relinquunt. - iconoclastes.blog.onet.pl - 14/06/2010
In memoriam "Exodi"

Regimen Israeliense etiam a suis premitur, quominus porro obstet investigationi internationali ictus militum contra navem Turcicam "Mavi Marmara".
- Volfgangus Austriacus - 09/06/2010
IsraŽlis regimen investigationem reicere.
Captivi navigii "Rachelis Corrie" paulatim liberantur. - Herimannus Novocomensis - 06/06/2010
Caedes in mari Mediterraneo
Mundus vituperat regimen Israelianorum propter sanguinolentum ictum in navim zonam Gazae petentem. - Volfgangus Austriacus - 01/06/2010
Post cinerem cenum
Eluvies Guatemalam post vehementem eruptionem affligit. - Herimannus Novocomensis - 30/05/2010
Civitas duplex
Mutatio legis de civitate Hungarorum in vicinis terris habitantium rixam auget inter Hungariam et Slovaquiam. - Volfgangus Austriacus - 27/05/2010
Fora denuo cadunt...
... ac negotiatores rogant, utrum crisis oeconomica iam altero pede in limine stet domus Europaeae. - iconoclastes.blog.onet.pl - 25/05/2010
Rixa de iure civitatis

Contentio inter Slovaquiam et Hungariam aggravescit de sorte gentis Hungaricae extra hodiernam Hungariam viventis.
- iconoclastes.blog.onet.pl - 20/05/2010
"Lunae die mulieres et seniores abeant!"
Neque regimen neque tunicae rubrae desistunt: ne caedes immanis Bankokiae fiat! - Herimannus Novocomensis - 16/05/2010
Morbus Graecus cohibetur?
Terrae occidentales volunt usque bilionem USD solvere, ne crisis fiscalis Graeca porro per zonam euronis effundatur. - Stanislaus iconoclastes.blog.onet.pl - 10/05/2010
Tres victimae Athenis
Graves tumultus Athenis et in tota Graecia propter decreta oeconomica fiunt. - Herimannus Novocomensis - 05/05/2010
Atramentum in delta
Litora sinus Mexicani et Mississippiae delta, loca miranda, calamitate afficiuntur. - Herimannus Novocomensis - 01/05/2010
Atrum fluxum USAe oris minari
Gravis calamitas sinum Mexicanum contaminat. - Herimannus Novocomensis - 27/04/2010
De Thaiorum discrimine
Difficile res Bankokiae se habent. - Herimannus Novocomensis - 24/04/2010
Tota Europa in terra manet
Montis ignivomi Islandici eruptio plerasque aŽrinaves volatu vetat. - Herimannus Novocomensis - 18/04/2010
Regimen Kirgistaniae praesidem pristinum in ius vocare vult
Novi rectores multa commutaturi sunt. - Volfgangus Austriacus - 15/04/2010
Polonia luget
Die 10. Aprilis 2010 Lech et Maria Kaczynscy - Praeses Poloniae sua cum uxore - in calamitate aeroplani prope Smolenscum interierunt. - Catharina Glogowska - 11/04/2010
De commutatione violenta in Kirgisia
Cruente renovatum est regimen civitatis, cuius tranquillitas Baraco Obama cordi est. - Herimannus Novocomensis - 10/04/2010
Aquilae ruinae et restitutio
Per loca terrae motu icta ambulavimus, ut scicitemur quid mutatum sit a die illo, quid idem permaneat. - Herimannus Novocomensis - 05/04/2010
De Thaiorum diuturnis reclamationibus
Non desinunt tunicarum rubrarum postulationes. - Herimannus Novocomensis - 03/04/2010
Decem milia milionum dollariorum, ut Haitis restituatur
Ex toto orbe auxilia Haitianis affluent. - Herimannus Novocomensis - 01/04/2010
De auxiliis Graecis ferendis
Fidem ostendunt nationes Europaeae, Graeciae res oeconomicas resurrecturas esse. - Herimannus Novocomensis - 27/03/2010
De Palaestinorum rebus adversis
Secretarius Ordinis Nationum Unitarum Ban Ki-moon Gazae regionem visitat. - Herimannus Novocomensis - 21/03/2010
Georgii de nuntiis falsis perterriti sunt
Sed inter Russos et Georgios oritur dissensio. - Volfgangus Austriacus - 16/03/2010
Nationes Unitae et Americani consilia Israeliana reprehendunt
Propositum regiminis Israeliani novas insulas aedificandi moleste fertur. - Volfgangus Austriacus - 11/03/2010
De caede Nigeriana
Inter Christianos et Muslimos armis destrictis acriter pugnatur. - Herimannus Novocomensis - 07/03/2010
De Graecorum severitate
Rectores Hellenici omnia faciunt, ut fides oeconomica sibi restituatur. - Herimannus Novocomensis - 03/03/2010
Vigiles publici IsraŽliani Montem Templi expugnant
Locus tam Judaeis quam Muslimis sacrum etiam hodie causa contentionis fuit. - Volfgangus Austriacus - 28/02/2010
Petrolei flumen
Flumen Padus et Hadriaticum mare immani pollutione laborant. - Herimannus Novocomensis - 25/02/2010
Eluvies sýbitae in Lignea Insula
Quadraginta saltem homines perierunt propter nimios imbres. - Herimannus Novocomensis - 21/02/2010
Abdul captus est
Unus ex Talibanorum ducibus Americanorum captivus est, quamquam eius sodales negent. - Herimannus Novocomensis - 17/02/2010
"Parum iuvat" ait regimen Hellenicum
Cunctantur Europae regimina, dum Graecorum difficultates increscunt. - Herimannus Novocomensis - 12/02/2010
Fuga e provincia Helmand
Impetu Americanorum imminente Afghani in fugam se conferunt - Volfgangus Austriacus - 09/02/2010
Res novae in Hibernia septemtrionali
Sperant Hibernici omnes contentiones post terga esse. - Herimannus Novocomensis - 05/02/2010
De Peruviae eluvie
Maciu Picciu catervatim viatores avolaverunt, laborant incolae. - Herimannus Novocomensis - 30/01/2010
De comitiis Srilankensibus
Srilankae, in insula Asiatica, post Tigridum Tamiliensium feram caedem anxie comitiorum exitus exspectatur. - Herimannus Novocomensis - 23/01/2010
Iura hominis violantur!
Sodalitas HRW nuntiat numerum terrarum, quarum regimina iurum humanorum defensores aggressa essent, iterum anno 2009 crevisse. - Volfgangus Austriacus - 21/01/2010
Auxilia imparia

Haiti, in insula Caraibica, post immanem terrae motum quo multa milia hominum perierunt, fames sitis violentia imperant.
- Herimannus Novocomensis - 19/01/2010
Calamitas Haitiana
Centena milia hominum timentur vitam amisisse ob terrae motum, qui insulam Haiti afflixerat. - Volfgangus Austriacus - 15/01/2010
Massud Mohammadi necatus est
Teherania accusat Israelianos mortis Persae periti rerum atomicarum
- Volfgangus Austriacus - 13/01/2010
Tumultus orti sunt in Calabria...

...ubi mercenarii Africani condicioni suae inhumanae reclamant.
- Volfgangus Austriacus - 10/01/2010
Valorem bolivaris deminui
Difficultates oeconomicae novae deliberationi regimen Hugonis Chavez impellit. - Herimannus Novocomensis - 09/01/2010
Quinque duces capti
Agmina biocolytarum Iemenitorum ictus perfecerunt contra latentes bellatores Al-Qaedanos. - Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl - 05/01/2010
De labibus in Brasilia
Pluviae regionem Januarii Fluminis vastaverunt, deni homines perierunt. - Herimannus Novocomensis - 02/01/2010

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae