Annus
2 0 1 0


Eluvies sùbitae in Lignea Insula

Eluvies sùbitae in Lignea Insula

Insulae Ligneae (Lusitane: Madeira) adiutores in viis domibusque lutulentis victimas requirunt, postquam subitae eluvies quadraginta saltem homines interfecerunt, centum et viginti vulneribus affecerunt. Nam imbres singulariter copiosi ingentissimum flumen caeni saxorumque de montibus in oppida et Foeniculiam, insulae caput, deiecerunt. In nonnullis insulae regionibus nulla amplius est incolis aqua potu salubris neque vis electrica neque communicationes telephonicae. Post procellas quae Saturni die insulas percusserant, caelum die Solis serenius adiutoribus facultatem auxilii ferendi concessit.

Minister primarius Joseph Socrates in insulam accurrit et se dixit ob eluviei violentiam commotum esse: regimen insulae auxilia laturum esse, ut quam primum vita consueta restituatur; exercitus adiutores et medicos confestim misit eademque promiserunt Hispaniae rectores. Aliquot cives Britannici putantur vitam amisisse.Caeli studiosi novos imbres proxinis diebus praevident, novam autem similem camalitatem fore negant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae