Annus
2 0 1 0


"Lunae die mulieres et seniores abeant!"

"Lunae die mulieres et seniores abeant!"

Thaiorum regimen reclamantes iussit medias Bankokiae insulas Lunae die proximo deserere, saltem mulieres senioresque: a quibus viae foraque per duos menses continenter occupantur, ut minister primarius Abhisitus Vejjajiva magistratu se abdicet. Postquam quinque et viginti oppositores a militibus interfecti sunt, verentur nonnulli oppositores ne bellum civile exoriatur. Unus ex tunicarum rubrarum ducibus Nattavutus Saikua ONUs legatos intercessionis causa interesse vult, ut militiae ex viis revocentur et oppositorum turbae recedant. Postquam Martis die dimicatum est, multitudo insulam emporiorum plenam Ratchaprasong appellatam occupat pone saepimenta rotarum cumminosarum, harenae culleorum, bambusae baculorum; interea turmae rubris tunicis se coniungere ex rusticis regionibus frustra conantur, quod insuperabiles acies armatae undique invigilent.

Minister primarius obstinate ac rigide "Patriam inobsequentibus - inquit - tradere non possumus, qui Bankokiae incolas obsides retineant! Non cuilibet licet manipulos armatos instituere ut regimen sibi male acceptum subvertatur!" Exercitus nuntius dixit copias reclamantes quoquo modo depellendi consilium iniisse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae