Annus
2 0 1 0


Alii aliter anni MMX principium celebrant

Alii aliter anni MMX principium celebrant

Sidneiae, in urbe Australiae, miris ignibus artificiosis coepit novus annus.

Nartatores Sinenses annum salutant in recentis stadii Olympici via nivosa.

Sancto Nicolao similis mercator ornatuum Nataliciorum Beryti merces suas praebet.

Posnaniae, in urbe Polona, triginta milia iuvenum pro pace oratum convenerunt.

Cursus in via nivosa Hannoverae, in urbe Germanica, ultimo anni die quotannis habetur.

Magicis cereis Berolini in are numerus ominis gratia describitur.

Iris in coelo Insularum Havaianarum, ubi ultimae Kalendae Januariae oriuntur, omnibus faustum annum exoptat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae