Annus
2 0 1 0


Japan survivor of both atomic bombs dies,

Tsutomus Yamaguchi

Tsutomus Yamaguchi, solus vir qui ambo pyrobola atomica in Japoniam deiecta expertus superfuerit, tres et nonaginta annos natus propter stomachi tumorem pridie Nonas Januarias mortuus est. Qui die sexto mensis Augusti anni MCMXLV operae causa Hirosimae erat cum aŽronavis Americana in oppidum Japonicum primum pyrobolum atomicum deiecit, unde graviter ustus est. Inde domum suam rediit, quae Nagasaki erat, ubi die nono eiusdem mensis secundum pyrobolum internecivum accepit. Mense Martio praeterito ab Japonico regimine recognitum est virum non solum Nagasaki, sed etiam Hirosimae radios nucleares accepisse. "Duplex radiorum affectio - anno praeterito inquiit - iunioribus etiam post mortem meam ostendere poterit, quam horribiles pyrobolorum iactuum consequentiae fuerint." Saepe recentissimo tempore Tsumotus de periculis suis locutus erat, spem proferens omnia arma nuclearia deletum iri. Mense Decembri anni praeteriti aegrotantem praeclarus pellicularum cinematographicarum auctor Jacobus Cameron visitavit, qui in animo habeat cinema de illis pyrobolorum iactibus perficere.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae