Annus
2 0 1 0


De ursorum maritimorum periculo

De ursorum maritimorum periculo

Contaminatio usque ad regiones arctoas pervenit et ursis maritimis, id est albipellitis, grave periculum affert. Animalium studiosus Christianus Sonne Arusii, in urbe Danorum, apud universitatis Institutum Arctoarum Regionum per decem annos pollutionis effectus investigavit, ducentas saltem ursorum maritimorum cadaverum in GroŽnlandia inventorum partes resectas observans et ursos vivos in insulis Svalbard speculans. Inde plures nefarios effectus in animalibus invenit, qui cum praesentia venenorum ab humanis consociationibus dispersorum simul apparere soliti sunt. Multae enim materiae chemicae viventibus obnoxiae et per aŽra et per aquam transvectae usque ad arctoas regiones perveniunt, sicut chloroorganica, aethera polybromidiphenylica et perfluoricarbonica composita necnon metallum perniciosissimum hydrargyrum. Quae omnia adipeis animantium texturis persolvuntur ibique diutissime permanent: ursus praedator maximus, catenae escariae ultimus, crebrius toxica in adipem cogit.

Cum admodum arduum sit ursos liberos investigare, Christianus Sonne etiam Norvegiae vulpes lagopos et canes sclodiarum tractores indagavit: duarum geminarum vulpecularum per biennium alteri ceton pingue pollutum suppeditatum est, alteri toxicis privatum, quarum prior tantum ossum debilitate et iecinoris et renum aegritudine laboravit. Idem evenit in GroŽnlandia, sclodiarum catulis eidem experimento subiectis. Etiam caeli commutationem vitam ursorum maritimorum affecturam esse putat Christianus. Nam increscenti calefactione, decrescit glaciei crassitudo et ursi ieiunis diuturnis coguntur: ideo dissolvitur adeps ad calorem servandum itaque venena antea detenta ad omnes partes corporis damna allatura advehuntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae