Annus
2 0 1 0


TOYOTA se excusavit.

TOYOTA se excusavit.

Praeses commercii autoraedarum Toyota, Akido Toyoda, die XXV mensis Februarii excusavit se apud Conventum Americanum de vitiis autoraedarum suarum. "Maxime doleo, quod nostra vitia sollicitudinem autoraedaris attulerunt." inquit Toyoda. "Nomen meum omnes autoraedae apud se habent et ob eam rem ego ipse polliceor ut detrimenta nostra brevi tempore rependamus. Volumus etiam fiduciam nostrorum autoraedariorum recipere." addidit. Adventus praesidis Iapanii apud Conventum Americanum excusandi causa est res magni momenti et difficile spectu.

Decem ultimis annis propter obstruere pedalis accelerationis in Autoraedis Toyotis iam 34 personae necatae sunt. Apud Conventum Americanum etiam testes superstites calamitatum autoraedarum locuti sunt. Multi autoraedarii atque arbitri artis viaticae magnas habent suspiciones causam problematorum gasii error electronicum esse.

Quamquam homines manufacturam Toyotae gubernati verbose omnia explicaverunt, non est finis eius causae. Novi testes atque Americani ex magistratu responsibilitatem pro in viis tuto habentes brevi tempore interrogabunt.

Scripsit Catharina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae