Annus
2 0 1 0


Eduardus Sanguineti

Eduardus Sanguineti

Die duodevicesimo mensis Maii Genuae obiit Eduardus Sanguineti, praeclarus poŽta Italicus. In eadem urbe natus est anno MCMXXX et diu in universitate litteras docuit. Augustae Taurinorum studuit et poŽmata scribere coepit, quae anno MCMLVI edita sunt libello cuius titulus "Laborintus" est. Paulo post musicum Lucianum Berio novit, quocum comoediam "Regionis prospectum" (Paesaggio) in scaenam egit. Anno MCMLXIII manipulum anni eiusdem nomine appellatum (Gruppo 63) condidit, ad litteras Italicas funditus renovandas. Factioni communisticae proximus, diu tam Genuae quam Salerni docuit et multas Europae Asiae et Americae civitates visitavit. Plurimos poŽmatum libellos edidit Eduardus, quorum meminisse oportet Laborintus, Erotopaegnia, Inferorum Purgatorium (Purgatorio de l'Inferno), Itineris imagines (Reisebilder), Rebus, Commentaria (Glosse), Demonstratio (Corollario), Res (Cose), Novissimi.

Si Eduardi carmina cum poŽmatibus pristinorum Italicorum auctorum compares, miram novitatem intelligas: versus amplissimos invenias ubi insunt plures linguae, animi subtilissimi motus psychoanalysi detecti necnon contaminationes cum coaevis pictoribus sicut Pollock et Rothko, musicis sicut Berio et Cage. Paucos versus ex "Laborinto" in Latinam linguam convertere ausim.

"Redi luna mea, tum plena cum subtilis,

luna mea in bivio, lunae lingua,

sepultum chronometrum Sinus Roris psalmodia litania umbra

equi ferrum bellis mamma aegrota nausea

(pisces meos morientes aspicio supra ciliorum tuorum scopulos)

calamitas difficultas duplex gradus morbus chorus mensis Aprilis

ventosum adiectum impedimenti suctio res instrumentum

omnium rerum ostentatio vel insectum vel gilvum prope nigrum

ergo folium in campo .... "

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae