Annus
2 0 1 0


The New Republic -

Americam a praeiudiciis servandam esse

Plerique stomachantur consilium Terris Jones, pastoris Ecclesiae Mundanae Gaviae (Dove World Church) in Florida, pauci contra rentur ei a nobis gratias agendas esse propter nuntium Corani comburendi: vultum enim et factum dedit quibus ostenditur opinio contra Muslimos quae iam diu in America occulte increscere pergit. Qui opinionibus religiosis student norunt opinionem contra Muslimos iam diu late divulgatam esse. Institutum investigativum Pew Research Center anno praeterito collegit plerosque adultos, id est tres quintas, censere Muslimos in America iniuste tractari; tertium quemque Americanum de iisdem bene sentire, tertium quemque religionem illam violentiae procliviorem quam alias esse. Terris Jones eminet inter omnes, qui male de Muslimis sentiunt; sunt qui alia indicia afferant, ille verbi gratia qui se dixit omnia necessaria de Islamica religione die XI mensis Septembris didicisse, sunt qui lateres in meschitas coniciant aut in tapetia precationum mingant. Quidam ex ductore publicae autoraedae quaesivit an Muslimus esset, deinde eum cultro vulneravit. Nunc haec minima ecclesia, quae nobis indicium hoc attulit "Islamicam religionem diabolum esse", Coranum comburendum esse affirmat. Terribile memoratu quod pota Judaicus Germanicus Henricus Heine anno MDCCCXXI scripsit, "populum illum, qui libros comburere coeperit, denique homines igni crematurum esse."

Quamquam animos perturbet, dies Corano cremando statuta signum est rei maioris momenti, id est praeiudicii in Muslimos qui quinta pars sunt humani generis, magna pars Americanorum. Haec quaestio recenter in epistolio electronico circumvagata est, possitne Muslimus bonus Americanus esse, quod quaestionis auctor ipse fieri posse negavit "si theologiam consideres, nam Deo tantum paret neque graviorem oboedientiam tolerat; si orbis descriptionem consideres, Meccam enim adspectat ad quam cotidie quinquies orans convertitur; si scientiam consideres, nam legis supremae Americanae fundamenta non sunt in Corano sed in Bibliis sacris, quae ipse corrupta censeat."

Praestat nihilominus praeiudicium praeiudicio celato: quotienscumque in historia nostra discordiae horrendos daemones conspeximus, angeli unionis interfuerunt. Hodie horum angelorum vultus est in illis qui spe commoti Americam varios populos includentem aedificare cupiunt et operam dant ut a cicatricibus temporum praeteritorum defendant - a captivitate Japonicorum, a dicto "exceptis Hibernicis", ab America catholicis, Semitis, populi minoribus partibus hostilem. Exempli gratia pastor Laurentius Reimer, in vico Gainesvilla, homines variarum religionum congregat, ut pastori Terri Jones respondeat. "Facinora diei XI mensis Septembris anni MMI - ait Laurentius - non ex Islamica fide sed ex fanatico furore exorta sunt. Furor fanaticus tamen non unius tantum religionis proprius est. Nos post scelus illud hoc meminisse debemus et Coranum verecunde legere, ut comperiamus quid commune nobiscum insit." Similiter Muslimi Americani casui huic molesto respondent optima fidei suae perficientes: non de Terri Jones sollicitantur sodalitatum ductores, sed ad diem illum serviendo celebrandum. Conantur ita Muslimi ostendere fidem Islamicam ad homines adiuvandos et serviendos fideles adhortari, ut palam demonstretur quantum Muslimi egerint et agere pergant pro patria nostra.

Virium coniunctionis, quae Americanos iam servaverunt, iterum egemus Americae salutis gratia.

Scriptum hoc Ebus Patel et Samanthae Kirby die IX mensis Septembris MMX in actis diurni interretialibus "Chicago Tribune" editum in linguam latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae