Annus
2 0 1 0


Nuperrime studiosi quidam,

Calvaria regis Gallorum Henrici IV reperta est

Nuperrime studiosi quidam, anatomiae aliarumque scientiarum peritiores, calvariam Henrici IV, Francogallorum regis, invenerunt. Qui rex, postquam die 14 Mai. 1610 pugione confossus erat a Francisco Ravaillac, in ecclesia abbatiali Parisiensi sancto Dionysio dicata sepultus est. Eadem in ecclesia alii reges in sepulcris iacebant et Henrici successores sepulti sunt.

Anno autem 1793, dum ab aestate anni 1789 omnia in Francogallia radicitus perturbantur et multi istius eversionis fautores popellum ad inhumana scelera perpetranda cottidie incitant: nemini enim parcitur, non aetati, non generi et qui a rege, tunc Aloisio XVI, stetisse dicuntur, vulgo iugulantur; etiam sepulcra illius ecclesiae, in quibus somnum perpetuum dormiebant reginae et reges Francogallorum, violantur et demortui obtruncantur. Nam odium, magis fortasse quam amor, limites non habet. Itaque accidit ut etiam Henrici sceletus concisus sit. Omnia ista autem mira videri haud possunt hominibus, qui librum 'De genocidio Vandeano' inscriptum legerint, quem Rinaldus Secher, historicus opinionibus tritis ac falsis de Francogallica eversione continenter vulgatis minime obnoxius est, aliquot abhinc annos conscripsit:

http://tinyurl.com/2e9z8f5

Viri docti, quorum supra est mentio, eam calvariam methodis usi recentissimis investigarunt ipsamque cum documentis quibusdam ad regis faciem spectantibus compararunt: inventum est, inter alia signa probantia eam peritorum conclusionem, parvum foramen in dextera calvariae aure; quo e foramine inauris quaedam, rege vivente, haud dubie pendebat, scilicet ad modum nonnullorum adulescentium huiusce aetatis, qui sibi auriculam infimam pertundunt; quare huiusmodi consuetudo, quae Anglice "piercing" dicitur, Latine "pertundiculum" fortasse vocitari potest.

http://tinyurl.com/2u9mfl4

http://tinyurl.com/2v5yfxh

Reliquiae igitur regis illius, qui verus Francogallorum potentiae conditor fuit, nuper compositae sunt iterumque e‚ in ecclesi‚ quam primum collocabuntur, ut in pace- sed unus Deus futura cognoscit- tandem requiescant.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae