Annus
2 0 1 1


Beata senectus






Dominicus Gallipoli - 25/04/2011





Aqua et igni interdicere


Aqua et igni interdicere


Inaequalem non timent Syrtim


Caribdaeum nec saevum gurgitem.


Prurientes a Niliacis navigant mimae


Lascivae a Lybicis saltatrices oris


Luxuriosam undique Mediolanum petunt.


Conviviis frequentes et theatris adsunt


Sed Scylla durius hic latet monstrum,


stemmatis atrox Italiae adsertor


alienas quaerit magistratus puellas


ultra pontum ad expellendas.


Nocte excubantem Mauram


Imperator adspicit mammosam


statimque calescit. Aqua et igni


interdictam Igne suo refovet.






Joseph Album Lilium - 01/02/2011


Bondi, magistratus pota



Callidus fertur Ulixes inauditas


noluisse fallaces relinquere Sirenas,


vento currente secundo carina


carbasa rudes ceratis auribus


dum nautae pandunt


malo vinciri iussit


mira ne raperetur musica,


non vinclis nobis


te recitante, Bondi, opus est,


aures cerare malumus.






Joseph Album Lilium - 10/01/2011


Ius trium natorum



Quas expellere Padanus conatur magistratus Imperator Mauras excipit utque pater amat.
Bis trium tibi ius tribuendum natorum
nam patrem quinque sed una tatam te vocant.



Explicationes adduntur, nam de rebus Italicis narratur:


ius trium natorum lex erat augustea quae eximebat familias(cui tres vel plus nati fuissent) a tributis.


Puellas Africanas (Mauras), quas Foedus Nordicum (magistratus Padanus)expellere conatur, Silvius Berlusconi (imperator)excipit et amat ut pater (nam longe senior puellis est). O Silvi, iure sex natorum pater vocaris, nam quinque te patrem ex lege (patrem) appellant (Berlusconi enim quinque filios ex duabus uxoribus genuit), una te patrem ex lubrico amore (tatam, Italico puerili sermone "papi")"









Joseph Album Lilium - 06/01/2011

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae