Annus
2 0 1 1


Iesus in terram redit
Iesus venit tunc in terram ex Vergine natus
Nuntius a caelo duxerat ad stabulum
Pastores puerum ut laudantes glorificarent
Iesus nunc aderit cordibus atque animis
Accipiant Iesum concordes pacis amantes
Exsultent homines sed miseros satient.

Factus homo Deus est, hymnis Iesum celebremus!

Lydia Ariminensis


Prima Nox Sollemnis

Algida, nitida in mediis astris,
amiciens tegulas, caminos, ramos siccos,
silens quiescebat nox illa;
super nivem flatus venti ponebat,
gelidos odores terrae.
Celeriter Orientis astrum
nuntia et somnia
super montes, tecta, arenas solitarias trahebat.
Frontes pallidi,
fascinati, repente allecti sunt
ad mysterium:
dulcis vàǵtus
procul auditus est…
In humida palea,
in paupertate,
Jesus iacebat;
in casa humili,
non domu, nec in regno suo stabat;
extra levis risus suus
concretam nivem dissolvit…
In perenni fluxu vitae,
in universo moto,
ut cuna pulsa,
tenui splendore siderum
imprimitur Matris Amor.
Stetit in excelsis cometa,
aspersit pluviam argenteam;
inchoavit iter
illa nox,
iam non frigida, nec coeca.

Joannes Teresi - 17/12/2011
Camilla
Ambulavi in natura paradisiaca
Sperans te invenire
Venisti e Massilia
Artem delectare

In turba conspectus abditus
Occulta mihi latet vox
Pulchritudo tua et crinis rufus
Me fascinabunt mox

Mare Franco-Gallico comitata
Venit cum civibus suis
Obscaene ab alienis viris Camilla tuta
Occaecat vis Camillae animos amoris

Cum cervisiis animos delectamus
Tempore dato denique te amplexus
Manus tenentes ante flammam
Mas capessens fugam

Tandem soli sumus absentia
Nobis amatoria diaeta aperta
Nos affecti amatione et blanditiis
Ex ore Camillae soni amoris

Manus tenentes ambulavimus
Oriente in extasem redigimus
In natura cantus avium nos iuvant
Qui corda nostra excitant

Sensus vinolente ex animo turbati
Non potui verbis Franco-Gallicis Germanice loqui
Amabiliter ante tentorium osculum tulimus
In tabernacula nostra priusquam imus

O Camilla! Quid agis?
Cur postridie me radicite ignoravisti?
Sine benevolentia,amore et caritate mihi monstravisti
Nonne facta amoris hesterna oblita sis?

Nunc animus fractissimus
Frustra omnia conata animum reconciliandum
Sine amore Camillae non vivere possum
Animus meus desperatissimus

Lacrimas amoris recusas ignorans
Numquam figurae et formae oblitus
Duobus annis animus aeterne ruptus
In parte intima mihi semper praesens

Germaniae, Saraviae, die undecim mensis Iunii, anno MMVIII

Sarod Klein - 03/12/2011
DIES AUTUMNALIS


Descendit sol inferius currens suo in orbe
extremam ad terrae regionem ubi litora cedunt
Oceano horrendo deserto squalido et atro
velox adventat nox aegris fert requietem
frigido in aere tum tenebrae subito omnia celant.
Alba subit caligo animis, versatur amara
taedet mane exire domo, nihilominus illic
esse etiam magis in turbam se immittere crebram
in fluxum currentem hominum celeri pede inire
officiis servandis quo tendit properantem
dum lux pallida tunc extemplo nubila rumpit;
inter tecta patent interdum caerula caeli
congeries et flammea humi strata est foliorum.
Tandem amissa dies ac vexat inertia vana.
Vesper rursus adest exstincto lumine parvo.


Lydia Ariminensis - 11/11/2011
Si vinum essem
Primo quoque vespere autumno, cum adhuc sol tepidus amplectebatur glebas et
suffluva folia vitium, in quodam vestibulo iuxta domum nostram nonnulli (quinque praesertim) consueti erant ad considendum ad tabulam ut chartulis iocum agerent.
Tempus interea metiebatur horas et lentum incessum vesperi. Usque ad noctem comites ibi manebant; saepe aliquis ex iis tabaci camino utebatur fumum hauriens et tabaci odor mustique ferventis in cupis expandebatur undique et per solitarios angiportus.
Putui novi vini et iis adiocum intentis Trinacriae chartulae commixtae, quae callosis manibus tenebantur, fere loquebantur, ioci modum iterque adficientes.
In amplo atrio patris domus vetus erat supellex acere albo exstructa, magno speculo praedita, quod parvulas ferebat maculas, quibus a tempore ornatum erat.
Speculum reverberabat modo partem atrii, modo ruris partem quae longe extendebatur, modo imaginem meam fractam in tria fragmenta captam vitro forium apertarum.
Cubitum antequam irem, admirari amoenitatem loci solebam, qui colores suos mutabat cum vesper sensim accederet.
Aliquae figurae photographicae locatae erant super supellectilem repraesentantes parentes meos et viciniores stabant ampullae affabre expolitae, servantes optimum vetusque Lilybaei vinum ac liquorem domi confectum et pro variis occasionibus paratum. Egomet, at secreto, ipse gustabam illum nectar, quin id me impediret ne cogitarem quam acrius opus darent qui peragerent illum nectar, vitae expressionem Mediterraneae summam. Omnibus autumnis, quamvis multis post annis, silens, cupio adspicere aliquas imagines venientes ex foris in speculum illud se repercutientes subtiles et unicas, atque vela lino neta fluctuantia vento aulaco similia. Cum sim ante speculum mecum quaero: Quid afferre possit imago fragilissimo speculo capta? Forsitan gravem venustatem an gradus temporis transeuntis? Forsitan lumina, umbras, colores capta vel ficta? Ubinam veritas? Forsitan in oculis errantibus, in risu, in motibus animi inveniatur? Omnia sunt fragilia! Quidne fragilius quam punctum momenti, quod fugax, unicum est, et quod videtur pars ieuna entis transeuns? Pariter ac per vitrum speculi transit imaginem fragilem captam in puncto momenti et flatu animae levissimam delineatam.
At mihi videtur hodie tempus numquam transivisse, adeo ut putem id impressum esse in figuris, odoribus liquoribusque iam captivis in limpidis crystallis. In alia figura photographica apud illas posita parentes mei me tenent manu prope viam quae mare radit, ii videntur intenti ad tempus futurum quaerendum, ad veram libertatem; in alia tandem configuratur vindemia laeta et iucunda.
Ita aliqua eventa videntur ex figuris exortae sunt, quasi exitus mihi contingentes: sacra communio sollemnis pueri, matrimonium adultis, gaudium patris tenentis manu filium et matris tenentis inter brachia filiam minorem.
Vicissitudines possum dicere vitae meae se serere et nectere historiae Trinacriae regioni meae, imbutae sudore, sole amoreque.
Opus meum, patris et avi mei, nec aliud nisi invenitur in vitibus, musto ferventi acri vini nigri sapore. Unde repetitur per tempora sua vi opus.
Si vinum essem, honori mihi esset ut animos imbiberem, nexus inter praesens et praeteritum tempus statuerem, per venas currerem et memoriam incitare non desinerem.
Veluti vinum, servo in me locos notos, odores, flavos flores teneros, colores ardentes pictos in caelo et immenso mare, qui mutantur mensibus sibi insequentibus.
Servo insuper cantu meo sonitus vocesque naturae quae ubicumque patitur sine intermissione damna et detrimenta ab homine stultissimo acta et peracta.
In summa in corde meo servo amorem erga eam et omnes odores quos vellem semper percipere et omnibus reddere notos.
Vini instar, fingo me ut effluvium supervolitantem,me sequentem cantus larorum quam longius me ferentium. At me miserum! repentinum desiderium a me dilabitur, etiamsi adspicere ultra fores non desino. Jam pro dolor! nemo hodie agit iocum chartulis , eae immo videntur manere facie aperta super tabulam versus caelum et lunam, cuius figura in poculis se pingit iam vacuis. Autumno hoc, vites factae nudae, etsi aequali ordine semper dispositae, ex novo dederunt fructum suum pretiosum, et nunc quiescunt dum cicadae implent locos cantu aspero. In agro, curis maximis culto, folia mortua levia fluctuant per aëra et deinde cadunt statim super duras glebas. Araneas, crudam nuditatem ostendunt praeterea rami. Tecta pariter videntur aënea, tegulae fragile sole calefactae. Colore aëneo autumnus pingit montes, etiamque nubes minaces; servat memoria motus et affectus animi iam victos, iam comprobatos.
Ita redeo ad primam cogitationem: vinum utinam essem! Efficerem ut gustaretur sapor vitae meae maturae, ut daretur non solum fructus vitae meae interioris sed magis participem facerem ingenii mei poëtici versibus et imis affectibus. Nullum dubium est quin indignus sim qui utar similibus verbis quae debent tantum stare in ore eius qui quotidie omnibus dat corpus et sanguinem suum sub specie vera et concreta; at haec verba mea moralia sunt, exitus sacrificia suprema nos cohortantur scilicet ad imitandam Maximam Virtutem, in quam vertenda est vita nostra.
Non minus quam heri, quam tempore praeterito, speculum veteris supellectelis fert easdam imagines vitae rusticae reverberatas captas extra fores.
Tepidus ventus agitat vela super scenam vitae, quod me incitat ad cogitandum! Sum … et ignoro quonam via, mens, animus me adducant ultra momentum hoc.
Sum, at nescio quid respondendum sit a me cum me interrogem de spatio infinito et de vita mea in hac divina re sine limite extensa. Itaque in instante quo me interrogo, allectum inter scitum et ignotum, infinitum continetur.
Una certitudo: conscius sum me esse.
Tempus videtur ludere chartulis, sed denique ludum fallit.
Haec imago specie falsa et fracta in tria elementa, quae allegorice potest indicare tempus suspensum inter fictas et veras res, nec aliud est nisi egomet ipse extollens vini calicem pro amicitia, amore erga liberos uxoremque, vitaque.
Joannes Teresi - 22/10/2011
Dies Natalis Romae

Die quodam Rhea Silvia, casta vestalis,
voluit in Tiberina ripa iacere…
A Vestae templo non procul
tenues multas gemmas sustulit
elegantia ut ornaret capillos.
Eam iacentem Mars Silvanus vidit,
pellitus vere deus,
qui frustra, immota venustate allectus,
etiamsi valens et fortis, se abstinere potuit
ab amplexu, non vehementi.
Marina aura levis amoris versus
canebat et pandebat innocens.
Ex amplexu nati sunt gemini fratres,
Romulus et Remus, similes et fortes.
Maleficus parens tamen Amulius, in canistris,
iniecit eos in Tiberem sicut ligni sarcinas,
percutiens fuste insontem et puram puerperam
aestimans eam vestalem mendacem et infidam.
At vagitibus pulsa currit lupa
ferocitate sua gentibus nota.
Mota dolore eis voluit fovere belua
offerens pueris mammas suas sicut dona.
Agens iter per locum pastor accurrit
et gaudia donans iocosque eos illuc contulit.
Inde ad Accam Larentiam, mulierem amantem,
eos adduxit, estimans eam fervidam matrem.
Ita creverunt Romulus et Remus,
deinde obtenuerunt ius...
Inde in collis Romulus triumphavit :
hic, novae urbis nomen tribuens,
Remum nolens volens postremo necavit.


Joannes Teresi - 22/10/2011
De mense Maio
Adventant tepidi soles iam vere sereno
Subrident virgulta rosae sub lumine Phoebi
Dum violae florent timidae atque humiles redolentes.
Mensis Maius adest rubroque papavere cinctus
Stat ruri capite exardens serto cerasorum.
Spica etiam viridis nunc mitibus adnuit auris
Turmae avium sonitus emittunt vocibus aptis
Tristia longe mox abeant hoc tempore laeto!
Lydia Ariminensis - 26/05/2011
De bello puellarum
Magnam credidimus mirare rem
Naemeum amphiteatro leonem
Carpophorus cum stravit
Lybicus nos stupet nunc dux
tentorium qui statuit harena
ducentasque domat foeminas,
Sed tu Caesar, altius ausus,
duodecim Senatu inmittis mulieres.
Haec quaero, causa est belli?
Ducentae magis sint an duodecim?
Puellarum vobis de numero certare
liceat nobis tuta pace frui.
Joseph Album Lilium - 10/05/2011
Duo haikus et unus tanka Latine scripti
I
Est fuscum caelum
et habeo atram bilem,
apparo dulcia.

II
Dirupti risus,
in prato, in tenebris,
dant vultui lucem.

III
Arena fugit:
micae in mari amissae
et in animo
et ut verba in vento
magna confusio surgit.
Rosanna Scialdone - 02/05/2011
De die Cineris
Sicca dies sequitur ieiuniaque ebria festa
sacrataque caro lege uetatur edi.
Dant frontes humiles cinerique curcique fideles
signaque mortales nos leuia esse monent.
Martinus Zythophilus - 11/03/2011

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae