Annus
2 0 1 1


NOLI VERBUM QUAERERE

Eugenius Montale

PoŽtae praeclari Genuensis, cuius iam edidimus carmen in linguam Latinam conversum, alterum praebemus:

Noli verbum quaerere

Noli verbum animum e nobismet quaerere certum

Quod quadrare queat nostrum informem a latere omni

Declaretque notis ardentibus eniteatque

In medio prato ut croceus flos pulverulento.

O quam qui certus procedit homo esse beatus

Omnibus et sibi non umbram curans suam amicus

In rupto muro quam Sirius imprimit aestu!

Noli quod dictum tibi mundos pandere possit

Tute requirere sed tantummodo carmina quaedam

Aspera et arida quae ceu ramus sint: hodieque

Hoc tantum tibimet nos possumus ergo aperire

Quod nos non sumus et quod porro nolumus esse.

Convertens

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae