Annus
2 0 1 1


Quid novi dies 11 Septembris anni 2001 nobis attulit?

Quid novi dies 11 Septembris anni 2001 nobis attulit?

Genus humanum antequam litterae moresque civiles colerentur, alii aliis valde diffidebant; quisquis non procul abesset periculum habetatur, sive homo sive fera.

Ignotum velut hostem omnes timebant et hostis dicebatur etiam advena, quia omnis advena hostis fieri posset. Prisci quoque Romani duo milibus et quigentis annis abhinc hostes exteros vocabant. Civitates quae advenas non hostes putarunt antiquitus paucae fuerunt; nostris vero temporibus usque a saeculo fere XVIII periegesis a multis paulatim colitur, periegetasque ubique magis magisque venerentur, quia vel emendo vel in deversoriis se collocando nummos relinquunt. Multae autem terrae ab arte periegetica praecipue vivunt. Haec ars associationibus, commercio, negotiis, communibus inceptis, amicitiisque inter populos favet.

Haec omnia tamen die 11 mensis Septembris anni 2001 in peius mutata sunt, cum in Novo Eboraco turres gemellas tromocrates delevissent; ab eo tempore advenis non solum in Statibus Unitis sed etiam in multis regionibus auctoritates aerioportuariae diffidunt. Nunc raro liber transitus de natione in nationem datur; in aeriportibus omnia inspiciuntur: sarcinae, perae, vestes, etiam calcei, ne arma in aeronaves subducantur.

Multae nationes a tromocratia non falso sese putant minari. Itaque revertemur ad pristinam diffidentiam advenamque non amicum sive periegetem sed hostem putamus; indeque invigilantia in omnibus rebus maxima; ergo fiducia quae olim fuit iam non habet nostris diebus locum, neque hic numerantur minae ab stupefactivorum mercatoribus et armorum illegali commercio illatae.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae