Annus
2 0 1 1


De discrimine regni Belgici

De discrimine regni Belgici

E compluribus mensibus Albertus II, rex Belgorum, regimini novo constituendo operam dat. Sed in tantis dissensionibus, quae sunt inter Flamigenas et Vallones, magis magisque de separatione disputatur.

Ex CCXV diebus de regimine constituendo agitur. Quod attinet ad diuturnitatem agendi, Belgium non multum ab Iraquia Afghaniaque differt. Nunc autem rege auctore IIIviri regimini constituendo designati sunt, scil. Ioannes Vanden Lanotte, Bart de Wever, Aelius de Rupo. De Wever Novae Unioni Flandricae (NVA) praeest, quae ex electionibus mense Iunio in Flandria habitis victrix exiit, partes autem Socialisticae Aelii de Rupo in regionibus francophonis plus valuerunt.

IIIvirorum conatus si in irritum ceciderit, denuo electiones habeantur, qua re discordiae augeantur. In tanta necessitudine nihil expedivit, ut De Wever, qui plurimum apud Belgos valere dicitur, in percontatione quadam haec locutus sit: ďaut cito rem solvimus aut hastam abicimus".

Flamigenae, quorum res oeconomicae vigent, Valloniam pecuniis dandis diutius adiuvare nolunt. Quin etiam id petunt, ut iure publico mutato maior libertas sibi praebeatur. Valloni autem ex difficultatibus ad structuram oeconomicam pertinentibus laborat: numerus eorum, qui sine opera†sunt, XX fere centesimis maior est quam in Flandria. Rex ipse, ut qui a nonnullis interpretibus relictus sit, magis in dies consilio caret.

Praeterea summa aeris alieni Belgis maximae curae est. iam adsunt, qui tantum discrimen oeconomicum lucrui sibi fore sperent. Neque adhuc contigit, ut aes alienum minueretur aut administratio rei publicae emendaretur. Ex quo fit, ut Belgium saepius saepiusque cum Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania comparetur.

Ipsos cives magis in dies rei publicae piget. Tamen sunt, qui in tanto rerum taedio festivitate non careant. In pagina interretiali lerecorddumonde.be dies numerantur usque ad eum diem, quo constabit Belgium eam esse civitatem, quae diutissime regimine caruerit. Restant LXX dies, dum Belgium Iraquiam exaequabit, quae adhuc principatum in ea contentione obtinet.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae