Annus
2 0 1 1


DE VITA POST HANC FUTURA

DE VITA POST HANC FUTURA

Nuper in cinematographeis novum opus filmicum Clinti Eastwood (supra cum uno histrionum, Georgio Mc Laren, monstratur) praebitum est, cuius res pertinet ad fines vitae ac mortis. Triplex fabula, in qua disseritur quid fiat post mortem, in Indonesia, Sancti Francisci, Lutetiae Parisiorum, Londinii conficitur, ubi tres personae suas partes agunt. In Civitatibus Foederatis Americae, in urbe Sancto Francisco, Georgius (Matthaeus Damon) se sustentat ut operarius, cui sensus peculiaris est captandi imagines mortuorum dum familiarium manus tangit: tamen putat hanc non esse facultatem beneficam, sed potius gravem poenam perferendam. Iam non vult, ut antea, consultor mortuorum esse accepto praemio pro re, vitam omnium cupiens. Lutetiae Parisiorum scriptrix ephemeridum, nomine Maria, degit superstes calamitosi maris motus Indonesiani anni MMIV; cum frustra temptaverit imaginum oblivisci quas vidisset mersa antequam servaretur, cum moritura esset, librum de hac re scribit, multis testimoniis examinatis. Tertius Londinii puer, cui Marcus nomen est, una vivit cum matre medicamento stupefactivo adsueta, orbatus fratre gemino, cuius consilio nixus omnes difficultates suscipere solebat. Qua re vehementer cupiens cum umbra fratris colloqui, aliquos mortuorum consultores requirit, sed mendaces omnes ei ostenduntur.

Georgius, oppressus a fratre instanti, ab America se subducens ut a priore opera invisa effugiat, Londinium pervenit. Interdum Maria quoque in hac urbe consistit ut praebeat lectoribus suum opus de vita post mortem: accidit casu ut inter se occurrant apud librorum exhibitionem. Quo loco etiam Marcus dum versatur fortuito in Georgium incidit: cum puer iampridem eius effigiem in interreti conspexerit, statim eum agnoscit et usque ad deversorium obstinato animo sectatur. Georgius primum recusat ne suam facultatem exerceat, deinde eius pertinacia vincitur. Evocato fratre, Marcus intellegit iam sibi soli vivendum esse; gratus erga Georgium ei praeter exspectationem scriptricis recapitum indicat. Sub finem pelliculae puer post aliquantum temporis matrem iam a toxico elutam amplectatur, Georgius autem laetus laetam Mariam reperit.

Alius aliter opus aestimat : pars pelliculam optimam putat, ob aequitatem narrandi, pars mediocrem, cum regimen spectaculi debile esse videatur. Res proposita gravis, sed leviter tractata, sine nimia sollicitudine vel metu: quod alteris virtus est alteris vitium.

De vita post hanc futura (Herafter), Warner Bros 2010

Expositor scaenarum: Clintus Eastwood; scriptor scaenarum: Petrus Morgan; histriones maximi momenti: Matthaeus Damon; CÚcile De France; Bryce Dallas Howard, Franckie Mc Laren, George Mc Laren.

Genus: tragicum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae