Annus
2 0 1 1


Summarium "

Summarium "Lampadis" mensis Aprilis

Hac in „Lampade” Thomas Diesveneris, Lodziae incola, eam malam urbem appellat confiteturque se eius nomen saepe in „Złódź”, quasi „Malodziam”, detorquere. Magnopere miror tam iucundum urbis vocabulum, quod Polonice idem valet ac „cymba” aut „navicula”, ad tales lusus verborum homines provocare. Etiam a matre mea, quae primos vitae annos ea in urbe degebat, audivi non oportere dici „Jestem z Łodzi” („Lodzia sum”), sed „Jestem z miasta Łodzi” („Ex urbe Lodzia sum”), quia prior locutio intellegi posset „Jestem złodziej” („Fur sum”). Mihi quidem, cum de Lodzia cogito, elegans et iucunda via Petricovia in mentem venit. Sed certe Iulianus Tuwim alias virtutes Lodziae laudat:

Niech sobie Ganges, Sorrento, Krym

Pod niebo inni wynoszą,

A ja Łódź wolę! Jej brud i dym

Szczęściem mi są i rozkoszą!

Tu, jako tyci od ziemi brzdąc,

Zdzierałem portki i buty,

Tu belfer, na czym świat stoi klnąc,

Krzyczał: – Ty leniu zakuty!

Tu usłyszałem burz pierwszych grom

I pierwsze muzy szelesty!

(Do dzisiaj stoi ten słynny dom:

Andrzeja, numer czterdziesty.)

Tu przez lat dziesięć, co drugi dzień,

Chodziłem smętnie do budy,

Gdzie jako łobuz, pijak i leń

Słynąłem, ziewając z nudy.

 

Quod ita verti Latine:

Pontum laudent alii, Gangen aut Surrentum

inque caelum varias ferant urbes centum;

ego malo Lodziam, eius mihi sordes

atque fumi gaudium generant in corde.

In hac urbe parvulus, nugis tantum vacans,

lacerabam calceos statim atque bracas.

Meque hic Orbilius (furor eum caecus

agitabat) exsecrat: – O ignava pecus!

Hic audivi fulgura primae tempestatis

et susurros Musae, sed nondum claros satis.

Monumentum stat adhuc iuventutis meae:

domus quadragesima Andreae plateae.

Decem annos (die sed quoque vix secundo)

frequentabam, taedio paene moribundus,

scholam Lodziensem, hic famam habens aequam

meritis ut ganeo, vappa atque nequam.

 

Scripsit Nicolaus Simonides

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae