Annus
2 0 1 1


Diutius multi homines,

De Salvatore Allende (1908-1973), qui sibi mortem conscivit

Diutius multi homines, quorum numerus fortasse maior erat peregre quam in Chilia ipsa, non crediderunt Salvatorem Allende, illius Civitatis praesidem, die 11 Sept. 1973, quo die Augustus Pinochet eiusque fautores vi sint rerum potiti, mortem sibi conscivisse. Nunc autem, postquam Salvatoris cadaver inspectum est, anatomopathologi et medici legales id verum esse adserunt, quod iam pridem scriptum ac vulgatum erat, scilicet mortem voluntariam ab ipso Salvatore electam fuisse:

<http://www.latercera.com/noticia/politica/2011/07/674-380613-9-informe-del-servicio-medico-legal-confirma-la-tesis-del-suicidio-de-ex.shtml>

et:

<http://ateaysublevada.over-blog.es/article-pericias-confirman-que-allende-se-suicido-79806522.html>

Sed cur plerique eum virum ab adversariis occisum esse dixerunt ac scripserunt? Maxime duas ob causas: A) quia hac eorum eventuum narratione, scilicet adserendo Salvatorem necatum ab adversariis, horum crudelitas maior fuisse videretur; B) utque Salvator melius honoraretur, si ipse victima Augusti Pinochet putaretur. Sed bina ista responsa nullo fundamento logico innituntur, quia, si Allende dignus est- saltem ad mentem eorum, qui eius regimen praeferebant- qui laudetur, propter mortem voluntariam is magis laudandus. Nam hoc mortis genus- apud omnes populos- quibusdam in adiunctis semper veluti honestatis ac probitatis exemplum celebratur. Sed paene nulla ratiocinatio invenitur in homine, cuius mens opinionibus praeiudicatis obcaecata sit. Nam vel homines haud pauci, qui educatione et culturÔ a praeiudiciis remoti esse debeant, saepissime non integro iudicio, sed partium studio libenter indulgent. Utique ex ossibus illius viri nuper investigatis evidentissime patet eum mori voluisse. De Salvatore Allende deque eius regimine, quod repente eversum est, graviorem epistulam c. t. 'De altero die XI Sept.' scripserat Paulus Kangiser, sodalis noster Chilianus (die 8 Sept. 2003).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae