Annus
2 0 1 1


Nasturtium aut amant homines aut oderunt.

De periculo nasturtiis in Anglia imminente

Nasturtium aut amant homines aut oderunt. Constat autem inter omnes optimum in orbe terrarum nasturtium in rivis cretosis crescere Angliae meridianae. Cuius piperatos ramusculos recens greges aspecti sunt absque iure metere eosdemque in saccis nigris et magnis auferre.

Perpauci vero sunt quibus fas est illam herbam ex aqua limida Kenneti prope Hungerfordiensem carpere. Ii autem desingantur quodam ritu arcano, quod toto caelo differt ab imagine vitae Britannicae iam apud gratiosos vigenti. Quod sic fit. Martiales, qui dicuntur, instructi fustibus cum arancio aromatico in summo, centum et duas familias quotannis secundÔ die Martis post Paschan visitant, quae e iure publico nasturtium colligant. Qui aut numum aut basium exigunt a matrefamiliae ut ius ad nasturtia ipsi confirment. En res quam antistites gregum herbas furentium minime intelligere queunt.

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae