Annus
2 0 1 1


Si tugurium tibi esset in act‚,

Tugurium in acta

Si tugurium tibi esset in act‚, suspenderesne lineatim vexilla parva ornamento? Quod nempe fecit mulier quaedam, Iulia Insulae Tectae nomine, quae et palmam ob casulam marinam in Anglia elegantissimam commodum reportavit. Satis autem audacter statuit ut tugurium eniteret rubro et albo, qui colores hisce diebus tarde apricis mire conveniunt. Sed huiusmodi prodigia facile patitur Wittering Occidentalis, locus hospitalissimus qui tringas totanos et limosas excipere solet necnon Keith Richards {citharista quidam} quem narrunt tugurium suum marinum sexaginta milibus librorum emisse. Tugurium in act‚ non ad usus tenuiores vitae cupitur, ac si armarium tantum ad cucumellam situlam palam condendum, neque est aedes quaevis communes. Immo pro ingenio phantasi‚que possessoris a bene placito quasi fingitur donec latebrum aut domus infantaria aut spelunca fiat aut pharus qui in pelagus infinitum aestuansque prospicit. Vel vi mentis abibit in praedonum navem aut arcem obsessam, haud aliter atque cistula chartaria spissior, ludentibus pueris. Casula marina cum sit liberi hominis, haud multum refert vexilla exhibeantur necne.

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae