Annus
2 0 1 1


FRANCISCVS BORGIAS

FRANCISCVS BORGIAS

Franciscus natus est Gandiae in Gothohispania Ioanne Borgia et Ioanna Aragonia, nepte regis Aragoniae et Castilliae Ferdinandi Catholici, anno millesimo quingentesimo decimo (1510). Post aetatem puerilem, inter domesticos mira cum innocentia et pietate transactam, in aulam transiit imperatoris Romani regisque Hispaniae Caroli V, uti serviret in comitatu sororis illius Catharinae. Annos natus undeviginti uxorem duxit Eleonoram, qua ei nascituri erant octo filii. Decem annis postea, cum vidisset mortuam imperatricem Isabellam, uxorem Caroli, illiuusque vultum foede mutatum, decrevit, ne amplius serviret dominum, qui mori posset. Eodem anno quidem creatus est regis vicarius Catalauniae, sed non intermisit susceptam vitam spiritualem.

Barcinone (Barcellona) cum occurrisset Petro Alcantarino ex Ordine Minorum et Petro Favriano e Societate Iesu, hic alter eum commovit magis. Cum igitur anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto (1546) mortua esset uxor Eleonora, Franciscus ingressus est Societatem Jesu, ut in ea lateret securius, et praecluderet dignitatibus aditum, interposita voti religione: dignus, quem et viri principes complures in amplectendo severiore instituto sequerentur, et Carolus V ipse in abdicando imperio hortatorem sibi vel ducem exstitisse non diffiteretur.

In hoc arctioris vitae studio Franciscus ieiuniis, catenis ferreis, asperrimo cilicio, cruentis longisque verberationibus, somno brevissimo, corpus ad extremam usque maciem redegit. Nullis praeterea pepercit laboribus ad sui victoriam et ad salutem animarum. Tot itaque distitinctus virtutibus, a sancto Ignatio primum generalis commissarius in Hispaniis, nec multo post praepositus generalis tertius a Societate universa, licet invitus, eligitur. Quo in munere principibus ac summis Pontificibus prudentia ac morum sanctitate apprime carus, praeter complura vel condita vel aucta ubique domicilia, socios in regnum Poloniae, in insulas Oceani, in Mexicanam et Peruvianam provincias invexit: missis quoque in alias regiones viris apostolicis, qui praedicatione, sudoribus, sanguine, fldem catholicam Romanam propagarunt.

De se ita demisse sentiebat, ut peccatoris nomen sibi proprium faceret. Romanam purpuram, a Summis Pontificibus saepius oblatam, invicta humilitatis constantia recusavit. Verrere sordes, mendicare victum ostiatim, aegris ministrare in valetudinariis, mundi ac sui contemptor, in deliciis habuit. Singulis diebus multas continenter horas, frequenter octo, quandoque decem dabat caelestium contemplationi.

Numquam a celebrando Missae sacrificio abstinuit, ejus vultu sacram Hostiam offerentis vel concionantis interdum radiante. Sanctissimum Christi corpus in Eucharistia latens instinctu coelesti sentiebat. Cardinali Alexandrino ad coniungendos contra Turcas Christianos principes, legato comes additus a beato Pio V, arduum iter, fractis iam pene viribus, suscepit ex obedientia, in qua et vitae cursum Romae, ut optaverat, feliciter consummavit anno aetatis suae sexagesimo secundo, salutis vero millesimo quingentesimo septuagesimo secundo (1572). A sancta Teresia, quae eius utebatur consiliis, vir sanctus, a Gregorio XIII fidelis administer appellatus, denique a Clemente X, pluribus magnisque clarus miraculis, in sanctorum numerum est adscriptus.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae