Annus
2 0 1 1


Quomodo ovum fractum in aqua coquendum

Quomodo ovum fractum in aqua coquendum

Fieri potest ut ope Ingentis Conflictatri Hadronci aliquando statuatur ullane particula luce velocius meet. Nemo tamen rationem certam exploratamque invenire valuit qu‚ ova fracta probe in aqu‚ coquantur. An nunc tandem invenerunt? Utique Iennifera Patersonia demortua asseverabat rem prospere gestum iri dummodo ovum test‚ infract‚ in aqu‚ levissime bullienti prius volutaretur eum temporis spatium quem oratio dominicalis semel atque salutatio angelica bis recitaretur. Quod ei processit, aliis vero rarissime. Sunt qui iurent opus aceto in aqu‚; faciant ergo quos iuvat acetum sumere ientaculum. Alii solutionem falsi nominis suadent, ovum scilicet in parv‚ scutul‚ metallic‚ butyro lit‚ coquendum; quod haud praestat lixando infractum. Nunc autem domus effectoria†Terra Lacuum, quae reculas culinarias sollertissimas iam commenta est multas, fortasse rem expedivit. Quae enim quoddam sacculum instar theani proponit, nomine†Poachet,cui ovum fractum inseratur. Hoc quidquid in ovis efficit, Societati ipsi miro modo profuit, cuius quidem lucra anno praeterito in dies crescebant. Antiquum ergo illud sed falsum, mercatorem prosperum undique corticatum.

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae