Annus
2 0 1 1


Mihi recordanti

Mihi recordanti …

Habui quodam die in manibus imaginem photographicam. In ea erant mecum comites cursus ultimi studiorum superiorum anni MCMLXVIII; nobiscum erant etiam praeses et professores. Memini hunc annum fuisse nuntium rerum novarum, sed, mirabile est, comites nullum ostentaverunt in vultu signum temporis mutantis; in eis nihil, ne capilli pexi barbaque rasa quidem, manifestabant cupiditatem motum novum sequendi. Nihil, eo momento, aliud erat in mente eorum nisi iocus pilae pedibus et quomodo manipulus lusorum quam exaltabant posset se extollere ad aliquem gradum victoriae. Triginta octo anni transiverunt abhinc momentum; memini adhuc hanc classem scholae commercii Lilybaei. Certissime alii ex comitibus, sicut aliqui professores, mortui sunt, quod non est in mente mea; alios, qui supersunt, haberem in animo videre rursus, quamquam iam non sint velut quos fingo nunc in mente, qua re non doleo quia ii permanent idem in mea recordatione; et haec imago satis mihi est recordanti.

Cursu studiorum peracto, laurea honestato, multi ex eis progressi erunt, Siciliam deserentes, causa operis quaerendi; alii optaverint regiones externas, ibi cum uxoribus filiisque stantes, se permutantes usque in avos.

Aliquo die, recordatione vivissima tractus, volui ire ad scholam, cui nomen est Garibaldi (sicut illo tempore). Ita appropinquavi ad aulam, quae manebat eadem, magna et ampla. Cum viderem omnia in interiore et percurrerem oculis intentis spatia aedificii, nullum mutatum animadvartere potui. Tamen aliquibus tremoribus captus sum. Intravi igitur in aulam: acre odor loci saepti et mucoris omnia ibi imbuebat. Clausae manebant fenestrae amplae, initio lectionum nondum decreto. Statim apprehendi ubi sidebam cum comite meo; inde oculi iverunt ad tabulam nigram et crucifixum locatum super cathedram. Sola mutaverunt: subsellia, axis de qua pendebant vestimenta, chartae geographicae. At mirum mihi visum est, quod discipuli se secuti essent innumeri, fixique permanerent crucifixus et tabula nigra. Adfui ad eam et vidi circa margines signa transitus classium; in angulo marginum inveni signum classis nostrae, sculptum parvulo cultello: Classis nostra VC omnibus superstat! Postea adfui ad crucifixum, ubi legi eosdem dolorem et misericordiam.

Quot discipuli transiverunt hos per longos annos sub oculis suis? Et quot preces se extulerunt ad eum causa pensorum?

Lento pede et silens egressus sum, ne rumperem silentium temporis, etsi gaudebam vidisse tabulam et Jesum Dominum nostrum qui adspicere ad generationes futuras non cessabat.

Omnia mutant: cinctulus niger discipulorum, vestitus custodis, subsellia facta ligno; supersunt significatio vera scholae, odor pugillarium, graphidum, rerum cognitarumque. Nunc professor sum, et vox interior mihi est saepe dux, dum sideo in conclave et cogito de veteribus libris quos habui et nunc capio. Quid sunt haec folia quae iam flavescunt et servant memoria praeterita uniusquisque, tradunt notiones ad vitam aptas? Quamquam flavescent, fiant pulveris plena, saepius lectu difficilia, tamen ferunt verba, dicta, numeros; numquam, tamquam vivat homo, hae notiones considerandae erunt inutiles et vacuae …

Liberis nostris, prognatis, posteris, offerent dona sua pulcherrima: historiae lectionem, libertatem per cogitationem, vim rerum cognitarum. Tempus enumeraverit momentorum interruptionem, varias cogitationes, pulverem cumulaverit super verba, numquam poterit tamen ea delere. Abestne nigra tabula ubi congeries rerum signata sunt gypso et transitu discipulorum, ubi notiones variae expressae sunt et inde delatae?

Vivit tabula, sicut historia rerum!

Currunt dies per spatia temporis, naturales, graves plerumque. Verba cogitationes renovantur, inciduntur in momenti puncto quod statim evanescit, posteaquam a novis generationibus expletum erit; eodem modo res vitae, facta, acta diurnaria, imagines, omnia praesentia, vivunt ante oculos generationum novarum futurum adspicientes tempus, et timentes. Nam plerumque in considerando iuvenum vultu moror; moror, et ad audiendas voces eorum me tendo, quin cogitare desinam futuras esse in mente eorum figuram meam et aulam ubi signa in tabula incisa forsan evanescant sed numquam egomet qui eis praecepta dedi et ipsis amicus fui dilapsus de ea certissime erim.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae