Annus
2 0 1 1


In caupona universitatis cuiusdam Germanicae discipulus atheisticis opinionibus corruptus,

De religione docenda

In caupona universitatis cuiusdam Germanicae discipulus atheisticis opinionibus corruptus, potatu nimio ebrius, tres magistros ineuntes adgreditur qui alius catholicam alius Lutheranam alius Judaicam religionem in eadem schola docebant. "Ineptos et timidos falsarum opinionum divulgatores! qui discipulos ignaros doctrinis inanibus decipere soliti estis, quieti in aulis tepidis contionantes! prophetas pristinos admiramini, qui mortem non metuebant: si viri essetis, vel ursis veritates vestras fictas nuntiaretis!" Viri religiosi silentes abierunt, de vehementi contumelia recogitantes.

Post unam septimanam idem discipulus vini poculum in eadem caupona sumens, incidit in magistrum catholicum, cuius bracchium dexterum gypsato ligamento obligatum erat. "Quid tibi accidit?" ait discipulus obstupescens."Verbis tuis acribus percussus - respondit ille - in silvam me contuli ut evangelium Jesu Christi ursis nuntiarem. Animal demum inveni placide in prato deambulans, appropinquavi et bracchio protento aspersorium supra eius caput agitavi dicens: 'Creatura Deo dilecta, ego te baptizo in nomine Patris ...' Bestia tamen, repentino motu deprehensa, me aggressa bracchium meum tam vehementer momordit, ut ossa infringeret. Laetor nihilo minus, quod cruorem effudi evangelii nuntiandi causa!" Commotus discipulus: "Re vera maior est fides tua - inquit - quam puteveram."

Appropinquavit subito magister Lutheranus, sella rotaria sedens, praesentibus valete dicens. Cui discipulus "Quomodo - ait - crura tua adeo affecta sunt, ut deambulare tibi non liceat?". "Verbis tuis acribus percussus - respondit magister - in silvam me contuli ut evangelium Jesu Christi ursis nuntiarem. Cum ursum apud rivum quietum vidissem, ei laeto vultu appropinquavi evangelii verba legens. Animal perterritum me aggressum est: in rivum praecipitatus sum, unde adiutores tantum me extollere potuerunt. Laetor nihilo minus, quod evangelii gratia mihi patiendum sit!" Christiani fidem admirans discipulus: "Re vera - inquit - maior est fides tua, quam putaveram!". Respondit Lutheranus: "Nobis visitandus est collega noster Judaicus, qui in nosocomio vitam periclitatur!" Ita manipulus doctorum ad proximum nosocomium sollicitudine motus se contulit.

Ibi iacebat semimortuus miser Moysis assecla, ligamentis totum corpus involutus, per cannulas bracchio infictas altus et arem tubo cummeo adductum vix trahens. "Quidnam amice tibi contigit? quis in tales angustias adduxit?" anxius clamavit discipulus. "Forsitan - respondit infelix exigua voce - intempestive ex circumcisione coepi ..."

 

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae