Annus
2 0 1 6


Lutetiae Parisiorum custodes publici et reclamantes inter se conflixerunt

Non satis fuit tumultuantibus quod Minister Primarius Manuel Valls promiserit se novam legem de operis correcturum esse: innumerae reclamationes, tumultus, operistitia non intermittuntur. "Reformatio auferri non potest, sed in melius mutari" ait administrorum princeps. Lex debilitat fundamentum temporis in opera consumendi, id est XXXV horas septem dierum; faciliores reddit dimissiones ob difficultatem nummariam, vim pactionis opificum collegiorum imminuit.

Cives in compluribus urbibus tumultuari coeperunt. Lutetiae Parisiorum XVIII milia reclamantium saltem hodie numerati sunt, inter quos pars vehementior cucullos induta cum biocolytis proelio congressa est. Tumultus et rebelliones etiam alibi nuper effecti sunt (Bordeax, Nantes, Le Havre). Hac hebdomada sex ergasteria ex octo petroleo purgando suo munere fungi ob reclamationes et operistitia desierunt, plurima munera ferriviaria interrupta sunt, liquoris propulsorii inopia. Nuper operis intermissores etiam XIX ergasteria atomica impediverunt. Periculum est ne tota Francogallia et Europae pars carente vi electrica prosternatur.

Cardo reformationis non abrogabitur, ut ait Minister Primarius, tamen seditiones et tumultus a nonnullis decenniis in Francogallia tam vehementer usque ad hoc tempus non exarserunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae