Annus
2 0 1 6


FIDELIS CASTRO MORTUUS EST

Ultimus princeps communisticus nonaginta annos natus animam efflavit

Nonaginta annos natus “dux maximus” (lider maximo) Cubanus Fidelis Castro priore die Veneris mortuus est; frater Raulus qui in eius locum praeses ab anno MMVIII factus est ex televisione vix lacrimas cohibens nuntium attulit: “Dux Seditionis Cubanae hoc vespere obiit; eius corpus proximis horis cremabitur: usque ad victoriam, semper”. Novem dies luctuosi indicti sunt, exsequiae autem die IV mense Decembri in urbe Sancto Iacob Cubae celebrabuntur unde eversio popularis exorta est; interea pompa funebris cum cineribus rei publicae territorium transitura est.

Fidelius Castro, natus in oppidulo provinciae orientalis, cuius pater Hispana origine possessor terrarum fuit, apud sodales Jesu educatus est; laurea coronatus iuris scientia inter “barbatos”, quibus postea praefuit, proeliatus est contra dictatorem Fulgentium Batista, dum victor summum imperium anno MCMLIX obtinuit. Cum princeps regiminis communistici fuisset, summis muneribus rei publicae susceptis, alteri eum tyrannum cruentum iura humana recusantem, alteri patriae libertatis auctorem ab imperioso dominatu reputaverunt. Res publica Cubae fuit regimen unius factionis socialisticum, id est, ex sententia faventium, democraticum sine partibus, sed ex dissidentium opinione, imperium tyrannicum sine libertate. Acerrimus hostis Civitatum Americae Unitarum, Castro ultimus rector communisticus manserat donec, morbo coactus, ante octo annos, munera tradidit fratri minori Raulo, qui emendationibus liberalibus ex parte regimen renovavit ut oeconomiae faveret, cum status oeconomicus ob commercii longam interclusionem in magna difficultate esset.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae