Annus
2 0 1 6


Morbi peregrinabantur Via Bombycina?

Morbi peregrinabantur Via Bombycina?

Via Bombycina non solum merces, sed etiam morbi vehebantur putant studiosi Universitatis Cantabrigensis (Cambridge), qui investigaverunt particulas merdarum humanarum in vestibus antiquis inventarum in oppido Dunhuang (provinciae Gansu Sinensium), ubi olim statio maximi momenti fuerat mercatoribus inter Sinas et Imperium Romanum per Gobi et alia loca deserta Asiae Centrals cursitantibus. In excrementis enim peregrinatorum inventum esse, praeter alia bacteria intestina, ut lumbricus humanus (Ascaris lumbricoides), crinicaput (Trichuris trichiura) et taeniae (Cestoda), etiam Clonorchis sinensis bacterium hydrophilum numquam antea in locis desertis reppertum. Unde thesis studiosis doctori Piers Mitchell et doctrici Hui-Yuan Yeh morbos Via Bombycina migrasse.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae