Annus
2 0 1 6


Bill Gates denuo locupletissimus

Bill Gates denuo locupletissimus

Bill Gates, conditor societatis computatralis Microsoft, denuo factus est divitissimus civis mundi, aestimata re familiari 90 miliardorum dolarium. Novum indicem locupletissimorum hominum mundi publicavit modo agentura Bloomberg.

Hoc anno in indice Bloombergiano Gates superavit Amancionem Ortegam (Hispanum, possessorem negotiationis vestiariae Zara) necnon concivem suum Warrenem Buffet (Berkshire Hathaway), qui varia ex industria lucrum obtinet.

Causam reditus Gates in primum locum indicis non esse activitatem in re computatrali (nam ante 16 abhinc annos abdicavit e munere praesidis Microsoft) sed collocationes pecuniae in alias industrias, negotiationes scilicet Ecolab ac Canadian National Railway Company (Ferrovia Canadiana); quae dederunt ei 31 nova miliarda dol.

Multi autem magis confidunt indici miliardariorum, quem divulgat ephemeris negotiatoria "Forbes". Ubi iam primum Gates divitissimus homo mundi denuo nuncupatus est, sed antea spatio quattuor annorum (2010-13) principatum amisit, superatus a Carlo Slim, Mexicano "barone" telecommunicationis.

In ambobus indicibus 5./6. locum tenet Mark Zuckerberg, conditor societatis Facebook, qui propter inopinatam Prosopobiblii evolutionem citissime per scalas indicis escendit ut verus "equus niger" (ut Angli dicunt) curriculi.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae