Annus
2 0 1 6


De ratione finali Ludorum vix celebrato rum deducenda

De ratione finali Ludorum vix celebrato rum deducenda

“Bene fecimus”, dixit Johannes MalagÚ, Ludorum Consessus praeses Internationalis, ex actibus gymnicis Italicis rationem finalem sumens.

Eadem fere quam Londinum numismata nostra fuerunt (XXVIII); numismata aurea non minora (VIII). Numismata argentea aucta sunt (XII), eodem modo aŽnea (VIII).

Tamen exitus in campo athletico non tam clari quam priores infeliciter fuerunt. Nullum numisma athletis Italicis fuit, aliter ac evenit anno MLMLVI abhinc.

“Me miserum - ait idem praeses -, aliquod saltem numisma confiteor adducere mihi persuasum fuisse. Nullum dubium, athletis maximis ut Paltrinieri et Tamberi

absentibus, quominus exitus negativus futurus esset; ita sperabam fore, ut athletae, cui nomen Schwazer, certamen interdicturum non esset. Nobis certe ad res cogitandas revertere opus est.”

In summa Italici lusores LXXII numismatibus honestati sunt. Ita decem prae centum magis quam Londinum et quinquaginta sex prae centum magis quam Pekinum.

Praemia aestimantur eodem pondere quam summa pecuniaria tributa a Ludorum Consessu Internationali, cum sciamus aureum aestimari centum quadraginta milia euronorum circiter.

Ii qui numismata aureum habuerunt aetate fuerunt multo minores quam pares operantes triginta duobus annis ante.

In urbe quadam Americae Septentrionalis (Los Angeles) aetas media fuit prope viginti quinque annos circiter. Hoc anno in natione Brasiliana aetas pro rata praemiorum aureorum minuta magis est prae Londino (tres anni minus) et prae Pekino (quattuor anni minus).

Inter regiones magis laurea coronatae sunt: Pedemontium, Tridentum, Altus Athesis et Aprutium.

Latium prior regio evasit, secutae sunt Tuscia, Sicilia, Liguria, quae octo numismata habuerunt.

Nobis non obliviscendum est olim similes ludos sacros fuisse, cum Graecia certamina gymnica pro Jove Maximo institueret. Et hi ludi, qui Olympiades nuncupati sunt, celebrati sunt non tempore profano, sed tempore festivo, Divinitati Maximae dicato. Adeo ut tempus computaretur ab Olympiade quaque, quia hoc momentum tam

ingens erat, ut cives omnes congregarentur et spectaculo sollemni adessent.

Si soli mares spectaculo aderant, servi et feminae non minore libertate eo momento gaudebant.

Hodie facta gymnica sunt facta physica et qualitates tecnicas monstrant. Olim lusores erant heroes et viri gloriosi (Epaminonda), quorum actus erant imprimis aptitudinis moralis demonstratio.

“O mores, o tempora!”

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae