Annus
2 0 1 6


De sancta Matre Theresa

De sancta Matre Theresa

Die dominico IV mensis Septembris Theresa Calcuttae sancta conclamata est ab Ecclesia Catholica.

Ut persona, non dissimilis est ab aliis sanctis quae idem nomen habent: maximam sanctitatem sub signo contemplationis. At si priores (Theresa Hispanica et Theresa Francogallica) reclusae in monasterio vixerunt, nova sancta contemplationem vixit cum pauperibus et per eos. Singularis eius vicissitudo: magistra linguae Anglicae ad Indiam it et ibi manet paupertate capta. Non vitam laicam deinde statuit degere, sed vitam religiosam pauperibus dicatam. Apud Indos pauperes plerunque considerantur paria, nemo ad eos potest appropinquare, nec tangere, nec frequentare. Theresa contra eos frequentare incepit et cum eis vivere voluit. Interea aliae et alii intentionem eius receperunt et ei adhaeserunt nova fundatione religiosa instituenda. Loco ex eo propositum evangelicum renovatum ad alias orbis terrarum regiones diffunditur et stigmate supremae Ecclesiae auctoritatis impressum est. Non aliud dictum evangelicum nova sancta applicavit nisi quod dicit: Christum videre quam pauperes videre. Nam pauper dignus est qui habeat in se maximam dignitatem, cum sit Dei filius eodem modo quam Christus patians, dolens, derelictus, abiectus. In mediis mundi opibus, in divitiarum abundantia, in maximo potestatem habentium dominatu, inclinatio ad paupertam (altero hodierno intendendi modo prae Francisco) diligendam, colendam, curandam, non a mundo separatione, sed in mundum oblitum, spretum, non consideratum, immersione, non exceptio est sed regula evangelii maxima. Quia non potestatibus propositum parvulos diligens intelligibile est, cum sint conscientae surdi, sed minori bus, cuius animus simplex est et ad bonum recipiendum paratus. Propter hoc sancta dicebat: Nihil mirabile ago, nec opus hoc mihi tribui oportet, Ei per quam ago et calamus Eius scribens sum opus verum tribuitur ...

 

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae