Annus
2 0 1 6


Quomodo consensus stipulatus inter Americam et Russiam iam a die Lunae fructus suos attulerit pro Syriis habitantibus vi bellica

Quomodo consensus stipulatus inter Americam et Russiam iam a die Lunae fructus suos attulerit pro Syriis habitantibus vi bellica extenuatis

Colloquio de rebus statuendis peracto et duodecim per horas ducto, America et Russia nuntium fecerunt de communi statuitione pro hostilitate in Syria cessanda ab occasu dies Lunae incipienda.

Consensus gratia, Genavae statuti, inter Americanum consiliorum administrum Johannem Kerry et rerum Externarum ministrum Russum Sergei Lavrov, Res Syriae Publica efficiet ut acta militaria ad finem adducantur aliquibus regionis locis sub inspectione factionum oppositarum. Nationum Unitarum legatus apud Syriam, Staffan de Mistura, exoptabat ut consensus hic conamina renovata promoturus esset ad acta bellica politice definienda.

Consensio, de qua agitur, accepta est etiam a gubernatore Syrio, Assad, sed non allexit partes adversas (ISIS et AL NUSRA, cuius asseclae coniuguntur cum factione AL QAIDA). Ex eo consequitur, secundum opiniones rerum politicarum peritorum, ut consensus non sufficiat ad actuum bellicorum finem agendam.

Quod pertinet ad opinionem Russam (gubernatoris scilicet Putin), consensus optimus est et cessationem sanguinis expandendi et feritatis immanis parabit: cui rei idem gubernator se addit operaturum esse cum Rei Syriae Publicae praepositis, qui coniunguntur cum eo, ut acta militaria cruentissima ad finem adducantur.

Plerique consensum non efficacem putant esse, factionum adversarum causa. Huic difficultati adiungenda est inclinatio non suspendenda Russiae et Syriae ad actus perpetrandos contra factiones adversas extremas et moderatas, ab America sustentas, causam interponentes se asseclarum factionum adversarum periculum persistens debellare.

Interea Syrius gubernator, Bashar al Assad, in aede sacra urbis, quae appellatur Daraya, moratus est in oratione. Haec urbs, fulcrum rebellionis, se Rei exercitibus Publicae tradidit quattuor post annis.

Syrium drama gravissimum factum est: mortui sunt magis quam decies centena milia et profugi, qui partim ad urbes viciniores confugiunt et partim ad Europam se vertunt, enumerari non possunt, adeo ut dici possit numerum perfugarum e Syria maiorem esse quam Secundi Belli Mundani fugitivi.

Tamen interruptio bellica brevissima fuit, sicut multi suspicati sunt.

Indutiae, quibus flatum gentibus extenuatis infundere putatum esset, irritae factae sunt. Ictus inceperunt rursus proicii contra insontes pueros adultosque, quorum origo-more solito ignoratur.Centrum medicum ictum est: victimae sunt tredecim. Hoc solum scimus et a nobis ipsis petimus: curnam haec regio orbis terrarum turbari non desinit?

Fati causa? Fuitne pacifica aliquo tempore? Et quis incitat vim bellicosam aliquarum factionum, quae, sub praetexto religioso, caedes ferissimas perficiunt? Si principium divinum fit vexillum contentionis, non est divinum, sed humanum; nam factiones bellicosae nullam rationem humanam habent, quia, secundum Antiquorum dictamen, res humanae semper rebus divinis coniunguntur.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae