Annus
2 0 1 6


Facebook:

Facebook: lucrum crescit, tituli cadunt

Forum interretiale Facebook sunt qui Graeco-Latine eos Prosopobiblion nuncupant divulgavit effectus fiscales suos mensium VII-IX (Iul.-Sept.) 2016 anni. Tertio huius anni trimestri accepta societatis comparata eidem tempori praeteriti anni creverunt 59 centesimis partibus usque 6,8 miliarda dolariorum, lucrum autem purum totis 166% (usque 2,4 mld USD)!

- Denuo habuimus bonum trimestre dixit diurnariis Mark Zuckerberg, creator ac praeses societatis Facebook. Progressus noster nunc nititur usu scopocinematum (=transmissionum magnetoscopicarum) in applicationibus nostris necnon consiliis evolutionis technologicae factis proximorum decem annorum.

Mirum in modum, nuntiis de lucro ingenti divulgatis, tituli societatis Facebook in bursa Neoeboracensi graviter pretium amiserunt. Analytici putant negotiatores timere fieri non posse ut luctrum tam ingens diu teneatur tempus ergo futurum nolens volens peius societati fore.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae