Annus
2 0 1 6


Bulgari habent tempore carnelevarii

Kukeri sive dionysia hodiernorum Bulgarorum

Bulgari habent tempore carnelevarii quod tempus apud eos serius nostro evenit, secundum calendarium Iulianum necnon calculationem diei Paschatis, qui dies exempli gratia hoc anno demum Kalendis Maiis in Oriente cadit (dum apud nos iam 27 d. m. Martii) festum kukeri sive pompam celebrem "pilosorum" sive "satyrorum" saltantium. Quos incolae putant morbos, strigas, malamque fortunam abigere. "Pilosi" visitant omnem urbem, oppidum sive vicum, ambulantes et saltantes magna pars saltationum noctu fit, ut in mysteriis dionysiis Threiciis, ex quibus ceterum festum kukeri secundum anthropologos originem trahit.

Nomen autem kukeri e Latino cuculla provenisse putatur, ergo verisimiliter e tempore gubernationis in hodierna Bulgaria Romanorum. Alterum nomen festi esse dervishi re vera praeter "pilosos" pompae adsunt saltatores cucullis altissimis quasi-dervishianis ornati: videlicet miscetur hic traditio vetus Threicia cum non-tam-veteri ritu Turcico. Dicunt similia festa adesse Italis (mamutones) et Hispanis (zaramacos).

Officialis hodie causa kukeri celebrandi esse anniversarium pacti pacis in vico Sancti Stephani ad Constantinopolim 3 die m. Martii a. 1878 subscripti tunc, post bellum Russiae cum Turcia, Bulgaria sui iuris terra facta est.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae