Annus
2 0 1 6


Et nunc aliud iter temporale sed virtuale\

MUSAEUM PIGORINI

Et nunc aliud iter temporale sed virtuale


Volatus inter stellas et tandem in ungulas aquilae et in fauces ferocis draconis. Nemo nostrum tamen mortuus est, contra vixeramus per multa saecula, testes mortis Caesaris, "victimae" incendii Neronis, praedae murium in tempore pestilentiae, "pulchrae statuillae" in manibus Michaeli Angeli. Et postremo velut angeli volaveramus supra Romam sedentes supra mobiles sellas cum calanticis gummeis et curiosis perspicillis. Omnia in "Temporis Elevator", cinematographo Romae ubi potes inire in tabulam cinematographicam et fieri tu ipse actor.


Postea virtuale volatum, visitavimus musaeum quoddam, ubi amplecti sumus Mandelam, osculati sumus Brad Pitt, strinximus manum Summo Pontifici, icimus (sed solum ob ludum) Mussolini et Hitler. Non responderunt nobis omnes enim erant e cera.

Extructum in 1958 a Fernando Canini ( qui voluit imitari illa Lutetiae et Londinii), museum cerarum comprehendit multas statuas hominum in historia notorum (Iulius Cesar, Marcus Aurelius , Napoleon, Hitler, Mussolini, Churchill necnon pontifices et viri nostri temporis ut Mao Tse Tung et Barack Obama), scriptores, artistae et musici (Leopardi, Oscar Wilde, Josephus Verdi, Strauss, Leonardus a Vincis, clarus actor Albertus Sordi et TotÚ, comicus Neapolitanus) et postremo statuam Pulchrae Puellae Dormientis quam princeps, is quoque ex cera, spectat cum admiratione. Omnes statuae sunt, magna e parte, e cera, cum applicationibus capillorum etiam verorum et oculis ex vitro vel plastica.

O Marce Aureli, adiuva nos in lingua Latina!

Pater Noster, dimitte nobis debita nostra.
Nuntio vobis magnum gaudium, omnes promote eritis in sympathia!

In hoc signo vinces!


Pulchra et Bestiae



Positum in vico "Eur" Romae, Museum Ethnographicum dicatum archaeologo Aloisio Pigorini (1842 - 1925) comprehendit, in duabus sectionibus, repertus Neolithica aetate et manufacta variarum civitatum in orbe terrarum, ab illa Asiatica ad illam Australianam, ab illa Americana ad illam Africanam. Inter ista, personae festae et funereae, linter ad ambiendas insulas, aliqui cultelli ad caedendas victimas in sacrificiis et urnae funerariae cum formis variis. Ad nos accipiendos, scheletra quae faciebant \u201cpulchram expositionem\u201d sui, ad nobis monstrandam, nudam et crudam, naturam hominis.


Quia spectas me?
Tu quoque sic eris!


Mihi tollite omnia
at non barbam!


Capillatus ante litteram, sed ne appellaveritis eum "filium florum"!


Postremo imago photographica cum calciatoribus Abellini (sed non fuimus iis bono auspicio in certamine contra gregem Senae) et saltationes incompositae cum viae cinedis (street dance). Erunt fortasse clari...et nos cum iis!


Miria Shara Squarciaficus, Lucia Mattera collaborante.

Scripsit Lucia Mattera



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae