Annus
2 0 1 7


De caede Africana
Muqdiscius. Hodie in capite Somalensi currus onerarius displosit. XXX homines saltem perierunt. - 14/10/2017 19h09
Flammae Californianae
California. Decena homines perierunt. Centena non inveniri possunt. Hoc omne ob incendia huius diei in regione cuncta. - 13/10/2017 23h53
Sacerdos deprehensus
Nigeria. Hodie grex armatus Italicum flaminem comprehensit. Militia Civilis pervestigat. - 13/10/2017 23h52
De conventu Hiberico
Cras maximus congressus Senatus Catalunensis de regionis libertatis asperitate solvenda. - 10/10/2017 00h03
Nefandus concursus
Hodie in Mari Interno maxime naves migrantes congerentes concucurrerunt. VIII homines perierunt. - 09/10/2017 23h59
Multi in foris
Hispania. In capite Madrid velut Barcinonae multi ad fora sua se iunxerunt. Cum demonstrantes civitatis Madrid sermoni exhortantur, tum Barcinonenses libertatem expetunt. - 07/10/2017 17h25
Impetus Londinii
Hodie in capire Britannico autoraeda contra cives in via ambulantes impetum fecit. Nonnulli vulnerati sunt, sed Memo periit. Auctor deprehensus est. - 07/10/2017 17h22
Praemium contra bellum
Hodie in exceptionis honoris Nobel officiis Congregationi ICAN, maxime armamenta nuclearia oppugnanti, summa remunerationum oblata est. - 06/10/2017 19h37
Excusatio Praefectus
Catalunia. Praefectus regionis Enricus Millo ob impetus Militiae Civilis horum dierum veniam oppetivit. Inquisitio de roboris actibus incepta est. - 06/10/2017 19h27
Displosio motoraedae
Francogallia. Hodie prope legationem Iordanensem Lutetiae birota mechanica displosit. Nullus vulneratus. Militia Civilis pervestigat. - 04/10/2017 21h22
Legati expulsi
Civitates Coniunctae Americae. Praeses Donaldus Trump Administratione insulae Cubae secedendi voluntatem ostendit. Nam, XV legati Nationis depulsi sunt. - 04/10/2017 21h18
De suffragiis in Catalaunia confectis
Proelia evenerunt apud viginti sedes suffragiorum, ubi custodes publici comitiis obstantes vim adhibuerunt; DCCL vulnerati sunt, ex quibus duo graviter. - 01/10/2017 22h35
Nova congregatio
Estonia. Minister Primarius Italicus Paulus Gentiloni hodie coram hominibus Gregis potestatum VII praedixit: "In gestione fluxuum migrantium et in vectigali informatico (web tax) una cum vobis erimus." - 29/09/2017 20h05
De suffragio impossibili
Hispania. Administratio Nationis a Capite abrogationem electionis hodie appellavit. Sed Catalunenses non suffragium deesse cupiunt. - 29/09/2017 20h01
De reditu nostro
Ministra Primaria Theresa May in publica contione, qui exierunt, eorum ius remeandi ad Britanniam post menses XXIV quoque sanxit. - 28/09/2017 18h18
Impetus novi
RussiaeCancelli. Maxima media telematica (Visusliber, Titinnator et retis Google) intromissiones novae a Sarmatia gesta denuntiaverunt. - 28/09/2017 18h18
De reditu nostro
Ministra Primaria Theresa May in publica contione, qui exierunt, eorum ius remeandi ad Britanniam post menses XXIV quoque sanxit. - 28/09/2017 18h13
Kurdistan ad urnas
Hodie in Iraqena regione nominis Kurdistan suffragium ad libertatem a ipso Iraq latum est. Maximus fluxus ad urnas electivas. Interim, Turcia fines clausit. - 25/09/2017 23h24
Minime valet
Haec cogitatio maximae partis civium Catalunensium (LXI per centum) de suffragio lato pro indipendentia regionis. Novae seditiones. - 24/09/2017 23h57
Victoria et clades
Germania. Cum ipsa Factio Democratica Catholica (CDU), ab Angela Merkel Cancellaria recta, magis quam Factio Democratica Socialis (SPD) electa esset, Factio Popularis multa in suffragio excepit. - 24/09/2017 23h54
Brexitus dilatus
Ministra Primaria Theresa May Florentiae declaravit alio biennio opus esse ut Brexitus appararetur; interea munera Europae debita solutum iri. - 24/09/2017 23h04
"Bombam conicietur!"
His verbis Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un hodie Praesidi Americano Donaldo Trump prominatus est. Pyrobolon hydrogenicum in Pacifico Oceano se iniecturum esse declaravit. - 22/09/2017 20h37
Denuo liberi
Barcinona. Comprehensi diebus superioribus in praeclara seditione universi liberati sunt. Sed ipsa Procura XL milia hominum rebellionis recusat. - 22/09/2017 20h35
Britannia socius erit
Florentia. Primus Minister Britannicus Theresa May hodie in contione sua publica varia de societate Britannica cum Italia praedixit. "Omnia seiungere non cupimus." - 22/09/2017 20h33
Seditiones Americanae
Missouri. Superiore nocte maximae pugnae contra Militiam Civilem ob solutionem militis, qui puerum Afroamericanum anno MMXI interfecit. - 17/09/2017 19h16
De pace Palestina
Gaza. Princeps loci ab anno MMVII Hamas condiciones pactionis cum Auctoritate Nationis Palestina (ANP). Praeterea, electiones novae exceptae sunt. - 17/09/2017 19h13
Pugnae Francogallicae
Lutetia. Demonstrationes hodie contra novam legem de officio praebendo a Praeside Macron comprobatam. Militia Civilis gasia ad lacrimas gerendas coniecit. Seditiosus vulneratus est. - 12/09/2017 19h59
Mortui a tempestate
Florida. A monstro nominis "Irma" XI homines occisi sunt. XIII millionum hominum domus pervastatae sunt. - 12/09/2017 19h46
De Dictatore interficendo
Austrocorea. Administratio Nationis in Dictatorem Boreocoreanum Kim Jong-Un minas coniecit. Nam, ah ipsa Corea Meridionali milia atque dimidium militum peritorum ad Coream Septentrionalem promittentur. Hoc propositum: Dictatorem Boreocoreanum necare. - 12/09/2017 19h41
"Dolorem praebebimus!"
His verbis Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un contra Civitates Coniunctas Americae minas attulit. His temporibus ipse Congressus Nationum novas sanctiones opparat. - 11/09/2017 19h48
Maximus imber Liburni
Liburni, in oppido regionis Tusciae, imber brevi tempore torrentis modo effusus est; quattuor unius familiae praeter puerulam trium annorum, perierunt in habitatione medie subterranea inundata; duo alii mortui inventi sunt, duo nusquam apparuerunt - 11/09/2017 13h05
Tremor terrae in Mexico
Calamitosus terrae motus magnitudine octo graduum et quattuor decimarum partium regionem meridionalem Mexicanam concussit, ob quem adhuc L mortui numerati sunt. Timor est ne ad hoc maris motus erumpat. - 09/09/2017 00h43
Irma furens
In dies persequens, Parvis Antillis eversis, tempestas Irma ad litus Floridiense praeceps currit, ubi cives loca deserere coeperunt. XXIV adhuc perierunt. - 09/09/2017 00h04
Nova procella exitialis in America erupit
Perniciosa tempestas Irma nominata in mare Caraibicum ruit, graviter insulas vastans,inter quas Barbuda prope deleta est; decem saltem interierunt. - 07/09/2017 21h42
"Bellum cupiunt!"
His verbis legatus Americanus Nikki Haley in Palatio Congressus Nationum (UN) nuclearia examina Boreocoreana condemnavit. - 04/09/2017 18h46
Princeps comprehensus
Uruguay. Princeps summus latitantium gregis mafiosi Bruttii Roccus Morabito hodie deprehensus est. - 04/09/2017 18h45
Ad memoriam
Italia. Die tertio ante Nonas Septembres anno MCMLXXXII. Carolus Albertus Dalla Chiesa, qui maxime contra greges mafiosos pugnavit, interfectus est. Praeses Italicus Mattarella ipsum ducem Dalla Chiesa commemoravit. - 03/09/2017 17h06
Civitas vacuefacta
Germania. Hodie a civitate Francoforti permulti cives effugerunt. Ob inventum globi incendiarii Bello Globali II impositi vacuefactio evenit. - 03/09/2017 17h03
Aqua implacabilis
Texas. Procella nomine "Harvey" magis quam centena milia domuum vastavit. Praeterea, maximus metus ob contaminatione aquarum. - 01/09/2017 16h56
Gaudium Kenyanum
Nayrobi. Hodie Summum Tribunal Rei Publicae exitus electionis Praesidentialis abolevit. A Praesidi Oppositionis Factiosis hoc "historicum consilium" aestimatur. - 01/09/2017 16h53
Super Iaponiam ivit
Iaponia. Pyrobolon a Boreocorea coniectum contra nationem eam supervolavit. Concilium Nationum actionem condemnavit. Dictator Kim Jong-Un: "Hoc tantum initium." dixit. - 31/08/2017 20h48
Telum in Iaponiam
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie consilium suum nuntiavit: "Contra Iaponiam missile conicemus." Praeses Americanus Trump hoc respondsit: "Omne nobis licebit." - 29/08/2017 19h49
Bomba in civitate Kabul
Afghanistan. Hodie in capite nationis apud sedem legationis Americanae globus displosit. V homines perierunt. VIII vulnerati sunt. - 29/08/2017 19h47
Exitium in America
Foeda procella Harvey calamitosas inundationes in civitate Texana effecit; quinque perierunt. - 28/08/2017 21h03
Res horrenda in Germania
Aegrorum minister, iam de duplici homicidio condemnatus, suspectus est se LXXXIV aegrotos saltem necavisse, nimia portione medicinae ad cor curandum praebita. - 28/08/2017 20h42
Magna procella adventat in Texas
Mox foeda tempestas Harvey civitatem Texanam quatiet: timor est ne perniciosissima sit similis ac Wilma et Katrina anni horribilis MMV. - 25/08/2017 21h42
Multa Barcinone revelantur de petitione terroristica
Unus ex tromocratis comprehensis Mohamed Houli Chemlal investigatoribus declaravit primum consilium fuisse, antequam latibulum diruptum esset, templum Sacrae Familiae diruere. - 23/08/2017 22h02
Tremor terrae in insula Phlegraea
Heri vespere vehemens terrae motus insulam Aenariam iuxta Neapolin percussit; duo perierunt, complures decades vulneratae. Tres pueri prope incolumes a ruinis evulsi sunt. - 22/08/2017 13h19
Domum Albam Bannon linquet
Civitates Coniunctae. Hodie suasor stretegicus Stephanus Bannon eiuravit. Sed utrum ipse abdicaverit an a Praeside Trump dimissus sit non recte scimus. - 18/08/2017 20h31
Notitiae ab Hiberia
Nova Barcinone acciderunt: numerus vulneratorum concrevit. C homines offensi. Praeterea, XIII homines perisse videntur. - 18/08/2017 00h12
Seditio Hiberica
Barcino. Hodie currus onerarius in via Rambla homines corripuit. XII vulnerati sunt. Auriga effugit. Scelus terroristicum facinus fuisse videtur. - 17/08/2017 18h09
Periculum maximum
Boreocorea. Dictator Kim Jong-Un hodie novas minas protulit: "Civitates Coniunctas Americae delebimus!" Praeses Americanus Trump: "Quod haec dicit eum paenitebit." - 13/08/2017 00h29
"Antea democratia adsit!"
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump provocationem telephonicam Ministri Venetiolani Maduro repulit. - 13/08/2017 00h27
Nucleare telum in Corea
Boreocorea. Hodie pervestigatores Americani parvum missile nucleare adiecti causa paratum invenerunt. Praeses Americanus Donaldus Trump de re: "Flammis et ira finem pertinaciae ponemus." - 08/08/2017 23h23
Pyroboli contra Israelem
Israel. Hodie a regione Gaza missile contra civitatem Ashqelon coniectum est. Magnus metus, sed nemo periit. - 08/08/2017 23h18
Incendia Italica
Latium. Hodie Tiburi, in vico prope Urbem, incendium deflagravit. II homines perierunt. Interim, pyromanes mercede conducti in Sicilia incendia admovere sequuntur. - 08/08/2017 00h09
Magistraturae contra amotionem
Venetiola. VI nationes Austroamericanae hodie oppositionem missioni Magistrati Aloisia Ortega Diaz declaraverunt. - 08/08/2017 00h02
Seditio oppressa in Venetiola
"Ante hebdomadam suffragiis, hodie ictibus ignivomis vicimus", sic ait Maduro. - 07/08/2017 10h14
Incursus in Nigeria factus
In civitate Anambra rei publicae Nigeriae XII precantes saltem ob petitionem terroristicam in ecclesia Catholica occisi sunt. - 07/08/2017 10h08
Politica sine pecunia (fere)
Italia. Hodie in Coetu Populari lex de reditu perpetuo dissolvendo probata est. CCCLXXXIV legatos pro comprobatione vicerunt. - 27/07/2017 00h50
Ora urit
Francogallia. In Caerulea Ora magna hodie incendia fuerunt. Decena milia hominum vacuefacta sunt. - 27/07/2017 00h41
"Pax sit!"
Francogallia. Hodie Lutetiae Praeses Immanuel Macron de pactis futuris belli Lybici dixit: "Nunc pax vincere potest." - 26/07/2017 02h41
Flammae in Urbe
Roma. Hodie magnum incendium in Castro Fusano. Etiam in taberna "Eur" focus evampavit. Nebula venifera apud locum est. - 26/07/2017 02h40
Urbs sine aqua
Roma. Hodie administrator regionis Latii Zingaretti de civitate: "Romae aqua deest." Minister Martina ad declarationem "urgentiae condicionis" se paratum dixit. - 23/07/2017 01h04
Maximus metus
Europa. Hodie diurnarius "Guardian" conscripsit: "CLXXIII terroristae in Europa omni se ipsos occidere protini sunt." - 23/07/2017 01h01
Terra oscillavit
Grecia. In Ionia regione hodie terra tremuit. In insula Kos II homines perierunt. Multi offensi sunt. - 21/07/2017 19h07
De nuptiis homoeroticis
Germania. Nova lex de conubiis hominum eiusdem generis confecta est. A mense Octobri valebit. - 21/07/2017 18h56
Mafia sine indutiis
Sicilia. Hodie maxima deprehensio contra gregem mafiosum nomine "Brancaccio". XXXIV comprehensi sunt. - 19/07/2017 21h27
Mors Dakari
Senegal. In civitate Dakara hodie murus in stadio praeceps corruit. IX perierunt et decena hominum vulnerati sunt. - 16/07/2017 22h51
Caedes Aegyptia
Aegyptus. Hodie in periegetico situ Hurghada VI excursatores sica percussae sunt. II perierunt. Sicarius deprehensus est. Nescimus causas facinoris. - 14/07/2017 18h40
Nova navis
Italia. Hodie navis consociationis "Medicis Sine Finibus" Salernum (Campania) appulit. CMXXXV migrantes continet. - 14/07/2017 18h35
De mafia Italica
Italia. Bona permulta (millionem Euronum) hodie a populari legato Matacena deprehensa sunt. Nam, ipse Matacena mafioso cum grege Bruttio res agebat. - 11/07/2017 18h03
Novae fictae
Nonne Chalifus Civitatis Islamicae Al-Baghdadi periit? Pentagonon notitiam confutat. - 11/07/2017 17h58
Novus legatus
Civitates Coniunctae. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie legatum novum Americanum in Italica terra creavit. Nomen eius Aloisius Eisenberg. - 11/07/2017 17h57
Ignis ubique
California. Magna incendia in regione tota. Agros multos flammae delerunt. - 10/07/2017 20h07
Certamen contra regem
Turcia. Hodie decena centena milia hominum in forum congregati sunt. Demonstrationem contra Praesidem Erdogan perduxerunt. - 10/07/2017 02h11
Indutiae inceperunt
Syria. Hodie quies quaedam ob pacta Sarmatiae et Americae incipit. Sed in loco foedera comprobanda. - 10/07/2017 02h10
Tumultus Germanici
Treva. Cras conventus "MAGNI XX" locum habebit. Sed iam ab hoc die seditiones in civitate omni fuerunt. Militia civilis per gasia intervenit. Reclamantes nonnulli comprehensi. - 06/07/2017 23h33
Phsysica inventio
Genevae. Hodie in instituto indagationis physicae CERN nova elementaris particula inventa est. Nomen suum "Xi". Quae materiam colligit, haec videtur. - 06/07/2017 23h27
Currus militares?
Austria. Ipse Cancellarius heri currus militares in fine Italico se impositurum declaravit. Hodie manum (cum curribus ipsis) retrahit. - 05/07/2017 20h09
Ante diem IV Nonas Iulias
Boreocorea. Hodie, maximi momenti dies Civitatibus Unitis, primum pyrobolon intercontinentale contra Civitatem Alaskam dictator Kim Jon-Un coniecit. Tensiones increscunt. - 04/07/2017 18h19
Italia sine migrantibus?
Hoc impossibile videtur. Rectori Tito Boeri, saltem. Nam hodie: "Emigrantes Italia secludere nobis XXXVIII centena centenarum Euronum constaret. Ipsi ibi maximam operam dant." - 04/07/2017 18h16
Displosio prope moscoviam
Francogallia. Heri homines apud moscoviam in meridionali regione inter se sclopetaverunt. Sed non terroristica incursio videtur. - 03/07/2017 16h21
Appellatio Italica
Primus Minister Italicus Paulus Gentiloni hodie Communionem Europaeam exhortatus: "De migrantibus protine agatur!" - 03/07/2017 16h18
"Summit" de migrantibus
Hodie Ministri Internorum Italicus, Germanicus et Francogallicus duce Commissionis Europaeae Avramopulos convenerunt de migrantibus prolocutum. Maximi momenti Malta insula visa est. - 02/07/2017 17h53
Franciscus de Venezuela
Roma. Hodie in "Angelo" suo, Pontifex maximus Franciscus de seditionibus et vindicationibus Venezuelanis adlocutus: "Pax in illa regione. Ne vi usi sitis!" - 02/07/2017 17h51
Displosio maxima
Syria. Hodie Damasci maximae explosiones propter tres autoraedae, ubi bombae positae erant, quae deflagraverunt. XVIII saltem perierunt. - 02/07/2017 17h49
Maxima coercitio
Caracas. Hodie maxima demonstratio omni in civitate. Militia civilis, Ministri Maduro imperatu, asperrime seditiones compressit. - 30/06/2017 22h54
Nuptiae Germanicae
Popoluaris legatio hodie de homosexualibus conubiis suffragium attulit. In exitu rogationis instructio favens vicit. Cancellaria Angela Merkel contra votavit. - 30/06/2017 22h51
Impetus informaticus
US. E natione Samarmatia nova oppetitio informatica incipit. Novo viro huius petitionis nomen "Petya" est. - 28/06/2017 01h56
Salus multorum
Mare Internum. Quattuor his diebus ultra decem milita hominum a fluctibus servati sunt. - 28/06/2017 01h53
Suspiciones remeant
US. Praeses Americanus Donaldus Trump contra itinera a nationibus in "nigro indice" mensium superiorum custodiam denuo apposuit. - 26/06/2017 19h06
In carcere fautrix civitatis Islamicae
Italia. Lara Bombonati, luctatrix extera Italica Islamicae Civitatis causa, hodie comprehensa. - 25/06/2017 20h07
Caedes Pakistana
Apud civitatem Ahmedpur Sharqia onerarius currus petroleo plenus prolapsus est. Propter flammas CXLI homines perierunt. - 25/06/2017 20h03
Ave atque vale, Stephane!
Italia. Hodie summus iuris peritus Stephanus RodotÓ LXXXIV annorum natus periit. Vir politicus popularis et progressivus, candidatus anno MMXIV ad Praesidentiam Rei Publicae. - 23/06/2017 20h02
Deprehensio Romana
Roma. Hodie a Miliitia Civili Urbis maxima commprehensio virorum gregis mafiosi perfecta est. XXVIII excepti sunt. Bona CCLXXX centenarum milium Euronum occupata. - 23/06/2017 19h55
Praesidis Obama incursus
US. Pristinus Praeses Obama impetum electronicum contra Sarmatiam perpetrare iussisse a diurnario "Washington Post" detectum est. - 23/06/2017 19h52
Italia sine aqua
Siccitas gravissime Italicam terram percutit. Administratio Italica Parmae Placentiaeque sitis periculum inesse declaravit. - 22/06/2017 20h07
Demum adepti
Concilium Europaeum hodie de luctatoribus exteris (foreign fighters) et de defensione communi pangenda ad concordiam iunxerunt. - 22/06/2017 20h05
Contra mafiam conclamatio
Italia. Princeps Concilii Nationalis Contra Mafiam (DNA) Rosalia Bindi hodie: "Grex mafiosus Bruttius ('ndrangheta) in negotiis magni momenti est." - 22/06/2017 20h02
Oeconomia auget
Italia. Natio ditior his temporibus. Primus Minister Paulus Gentiloni hodie: "Incrementum in opibus est. Societas Europaea per maiorem rigiditatem ne opprimat." - 21/06/2017 20h02
Facinus compressum
Bruxellae. Hodie seditiosus Maurus XXXVI annos natus insidias conatus est. A militia civili interfectus. - 21/06/2017 19h57
Ave atque vale, Cancellarie!
Germania. Hodie pristinus Cancellarius conservativus (MCMXXCII-MCMXCVIII) Helmut Kohl. Maximam partem Cancellarius Kohl in Germania coniungenda habuit post ruinam Muri Berolini anno MCMXXCIX. - 16/06/2017 19h16
Concursus Italicus
Currus ferrei hodie in Apulia conflixerunt. X homines vulnerati. - 13/06/2017 21h34
Terra tremuit
Graecia. Terrae motus VI ordinis a Richter perfecti prope finem Turcum. Lesbi X perierunt. - 12/06/2017 19h55
Violatio in Constitutione
US. Brianus Frosh et Carolus Racine iudices Praesidem Donaldum Trump publice recusant. Haec accusatio: magna copia pecuniae a terris exteris per suam potestatem frui. - 12/06/2017 19h42
Ubique capti
Moscova. Magna demonstratio contra administrationem Praesidis Vladimiri Putin. Militia civili advocata, seditiosi deprehensi. Alexius Navalny, princeps inimicorum Praesidis, se candidatum administrationis futurum nuntiat. - 12/06/2017 19h38
"Comey falsa dicit!"
His verbis Praeses Americanus Donaldus Trump de testimonio Jacobi Comey, pristini ducis Consilii Federalis Investigationis (FBI), qui haec verba Praesidis Trump rettulit: "Flynn bonus vir". Praeses Trump quoque: "De hoc iurare possum" addidit. - 10/06/2017 14h18
Finis incipit
Syria. Hodie militiae Arabicae Curdaeque contra civitatem Raqqa, maxima castra Syriae Septentrionalis, proelium commiserunt. - 06/06/2017 22h41
Sententia controversa
Italia. Summum Tribunal Rei Publicae de fine vitae Salvatoris Riina, ducis gregis mafiosi Siculi, iudicium patefecit: "Salvatori Riina aegro mors digna erit." - 05/06/2017 22h58
Nullum vetitum
US. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie: "Domus Alba quin prior rector Consilii Federalis Investigationis (FBI) testetur non impediet. Nam, explicationem integram celeremque esse volumus." - 05/06/2017 22h54
De nova narratione

In rubrica Narrationes nova fabula a Iuliano Cyllenico scripta edita est - 03/06/2017 21h56
Valde iuvenis Minister
Hibernia. Suffragio lato, novus Primus Minister electus: dexterarum partium Leonardus Varadkar. Ipse Primus Minister minimus natu superiorum: nam XXXVIII annos natus. - 03/06/2017 19h02
Scelus in Yemen
Taez. Impetus hodie in Palatium Praesidis, nunc in manibus seditiosorum. XIX viri seditionis et VIII milites Rei Publicae. - 03/06/2017 18h58
Pacta obtemperanda
Administratio Sinensis et India decretum Lutetiense se observaturas declaraverunt. - 02/06/2017 22h51
Forte occisi
Syria. Aeriplanum contra IS coniectum adduxit. Sorte infausta, CXXXII cives propter pyrobolos perierunt. - 02/06/2017 22h43
De examine Americano
US. Heri specimen Americanum contra falaricas Boreocoreanas prospere evenit. Ballistam nuclearem adiectam intercluserunt. - 31/05/2017 23h03
Caedes Afghana
Kabul. Facinus a terroristis perpetratum. Autoraeda displosit. XC perierunt. CCCL vulnerati sunt. - 31/05/2017 22h57
"Munus" Americanis
Corea Septentrionalis. Post adiectum examinis nuclearis diei superioris, Kim Jong-Un hodie: "Fasciculo Americanos donabimus." - 30/05/2017 14h22
Scelus Iraqenum
Baghdad. Prope tabernam, ubi glacies edibilis venit, pyrobolus detonavit. XV perierunt. XXVII offensi. IS vindicat. - 30/05/2017 14h11
Procella Sarmatica
Moscova. Hiems maxima in capite Sarmatico. XI saltem perierunt. Ultra LX offensos. - 29/05/2017 17h51
Nova certatio
Corea Septentrionalis. Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un examen falaricum novum perficere iussit. Donaldus Trump: "Nulla respicio Cinae in coniectu." - 29/05/2017 17h47
Pax Palestina
Israel. Magna demonstratio "Popularium" ad pacem cum Palestinensibus pangendam. - 28/05/2017 20h04
Caedes Americana
Mississipi. In civitate Lincoln (MI) hodie saeva sclopetatio. VIII perierunt. Militia civilis virum deprehendit. - 28/05/2017 19h56
"Quae mihi praedixisti meminero."
Hoc verbo Praeses Americanus Donaldus Trump de conventu hodierno cum Pontifice Maximo Francisco dixit. - 24/05/2017 23h34
Mare Internum sine malacia
Mare Lybicum. Aliud naufragium hodie. XXXI homines perierunt. Magna pars pueri. - 24/05/2017 23h30
Iter Donaldi
Roma. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie per aeromobilem ad civitatem aeternam pervenit. Cras cum Pontifice Maximo Francisco conventus. - 23/05/2017 23h54
Mamucii vir se displosit
In civitate Anglica heri Samal Abel, Lybicus XXII annos natus, per displosionem corporis sui XXII interfecit. CXX vulnerati. - 23/05/2017 23h51
in orbe
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Suffragium Persicum
Teheran. Hodie suffragium a populo latum. Petitores: emendator Rohani et conservator Raisi. Frequentia ad urnas tam magna ut urnae claudendae mora duarum horarum. - 19/05/2017 23h09
Scelus Mediolanense
Vir originis Africae Septentrionalis. XX annos natus. Cultro emissarium Polfer et militem Italicum vulneravit. Protinus comprehensus. Medicamentis stupefactivis actio tribui videtur. - 19/05/2017 23h03
Autoraeda currens
Nova York. Vir e insula "Bronx". XXVI annos natus. Multitudinem aggressus. Unus omnium periit. Praefectus urbis De Blasio: "Non terroristicus impetus videtur." - 18/05/2017 23h07
Desolvetne?
US. Factiosus Republicanus Kevinus McCarthy hodie: "Donaldum Trump a Vladimiro Putin persolvi puto." Sed postea verba sales fuisse dixit. - 18/05/2017 23h04
Lex contra vexationem
Italia. Lex contra vexationem electronicam hodie probata. In texto quoque praescripta de educatione iuventutis habenda, ut provisio. - 17/05/2017 22h55
Flere volumus
Cina Iaponaque. Impetus informaticus nominis "VoloFlere"(WannaCry) his diebus maximus. Nam, infectio informatica violatorum adhuc non consistit. - 15/05/2017 22h12
Furnus corporum
Syria. Stuardus Jones, legatus Status Americanus in proximo Oriente, indicia photographica furni crematoii apud Damascum, ubi corpora adurata, monstravit. Administratio Americana regimen Syriacum recusat. - 15/05/2017 21h59
Suffragium incipit
Germania. Suffragium heri latum. Trimphum Unionis Catholicae Democraticae (Cdu) Angelae Merkel in Rheno Septentrionali et Falia Occidentalis (Vestfalia). - 14/05/2017 20h26
Maximum virus
In orbe omni maxima tabes informatica a Cina coniecta. Redemptio per nummum informaticum (bitcoint), ad venenum electronicum delendum, perrogata. - 12/05/2017 20h12
Migratio auget
Italia. XLV decena milium immigrantium anno MMXVII ad pensisulam convenerunt. XLIV per centum pluris anno superiore. - 11/05/2017 20h56
"Pyrobolos posuimus!"
Francogallia. Dimissionem perclitantur. Bombardas gasiferas in industria apponunt. Ita dimissionis generalibus imminentibus, operarii Centri Industrialis GM&S, maximus in natiione, egerunt. - 11/05/2017 20h52
Habemus civitatem!
Syria. Militiae democraticae Syriacae (FDS) hodie civitatem Taqba a manibus Islamici Status (IS) eripuerunt. - 10/05/2017 22h53
Obama in Italica terra
Mediolanum. Praeses dimissus Americanus Baracus Obama hodie in civitatem Italicam sine formula venit. Hoc vespro cum viris illustribus nationis, quorum Matthaeus Renzi, olim primus Minister, nunc actuarius Factionis Democraticae (PD), eluxit. - 08/05/2017 23h16
Immanuel Praeses
Francogallia. Immanuel Macron heri electiones pro praesidentia Rei Publicae vicit. LXVIper centumm hi numeri victoriae novi Praesidis Macron. Marina Le Pen, adversaria eius, XXXIV per centum cepit. - 08/05/2017 23h08
CD novi
Italia. Hodie Catinam de navibus maxima copia migrantium (circiter CD) exierunt. In navi etiam iunvenis iam peritus. - 07/05/2017 14h38
Aerumnae Venezuelae
Caracas. Pompa magna mulierum, amictorum alborum indutarum, contra oppressionem administrationis Nicolai Maduro. - 07/05/2017 14h36
Accusatio Koreana
Pyongyang. Kim Jong-Un, dictator Koreae Septentrionalis, hodie incusavit: "Industria Centralis Intelligentiae (CIA) et Seul me interficere temptaverunt." - 05/05/2017 22h28
Scelus Americanum
Dallas. Miles civilis Americanus hodie in puerum nigrum XV annos natus displosit. Exauctoratus. - 03/05/2017 22h20
US moderator
Praeses Americanus Donaldus Trump hodie de re Ierusalemi: "America moderator inter Palestinenses et Iudaeos erit." - 03/05/2017 22h16
"Bellum Syriacum detinendum"
Haec verba Praesidis Americani Donaldi Trump et Praesidis Sarmatici Vladimiri Putin in telephonico colloquio, "Diutius perduravit. Retinendum." Praesides dixerunt. - 02/05/2017 22h33
"Semper minor persuasio"
Ita hodie Praeses Commissionis Europaeae Johannes-Carolus Juncker de "beato Brixitu" locutus. Juncker etiam: "Decoctionis possibilitas maior L per centum" adiecit. - 01/05/2017 21h11
Renzi vir politicus
Italia. Matthaeus Renzi, olim Primus Minister, actuarius Factionis Democraticae (PD) electionibus primariis factus. LXX per centum ratione vicit. - 01/05/2017 21h06
"Eo convenire velim"
US. Ita Praeses Donaldus Trump de possibili conventu cum dictatore Koreano Kim Jong-Hu. Praeses Americanus etiam: "Quam celerrime" addidit. - 01/05/2017 21h03
Brixitus difficilis
UE. Ministra primaria Germanica Angela Merkel "Lineamentum ferreum" cum Britannica Theresa May servare vult. "Tertii ordinis Res publica in mercatu Britannia erit." addidit. Temperatior Primus Minister Italicus Paulus Gentiloni: "Negotiatio difficilis. Sed controversias componemus." - 27/04/2017 22h51
Terror Londini
In capite Britannico hodie vir, arma habens, comprehensus. Seditionem temptaturus videtur. - 27/04/2017 22h44
Alea belli
Cina. Minister Externarum Wang Yi hodie Koream Septentrionalem et US declaravit: "Salus et firmitas nunc debiles. Periculum belli magnum." - 26/04/2017 23h03
Gabriel rediit
Italia. Director cinematograficus Gabriel Del Grande, in Turcia ob documentarium fingendum de migrantibus comprehensus, hodie in Italiam demum remeavit. - 24/04/2017 20h17
Immanuel contra Marinam
Francogallia. Immanuel Macron, candidatus ad praesidentiam Rei publicae pro "In Itinere", primus inter pares in electionibus. Marina Le Pen, candidatus pro "Fronte Nationali", secunda. In XIV diebus secundus ordo erit. - 24/04/2017 20h14
Franciscus contra vim
Roma. Pontifex Maximus Franciscus hodie in Angelo: "Nulla ferocitas vel ultio. Misericordia sola via." - 23/04/2017 21h12
Audacia Koreana
Korea Septentrionalis. Dictator Kim Jong-Hu hodie praesidi Americano Donaldo Trump: "US a orbe terrarum erademus." - 23/04/2017 21h10
Cruor Venezuelanum
Caracas. XII. Hic numerus interfectorum hodie in reclamatione civium contra praesidem Nicholaus Maduro. - 21/04/2017 23h16
Jihadis impetus
Francogallia. In autoraeda terroristae Elysii hodie Corani librum, arma et exhortationes pro Jihade pervestigatores invenerunt. IS vindicat. - 21/04/2017 23h13
Italia contra mafianos
Sicilia. Directorium investigationum contra mafiam (DIA) Drepaniensis hodie magnam partem thesauri familiae mafianae Messina Denaro addixit. - 20/04/2017 23h14
Una ad firmitatem
Italia. Primus minister Paulus Gentiloni hodie: "Cum Donaldo Trump ad stabilitatem in Lybia creandam." - 20/04/2017 23h10
Germania contra Terrorem
Militia civilis Germanica hodie duos viros mulieremque propter suspicionem terrorismi comprehendit. - 14/04/2017 20h14
Europa trepidat
Francogallia. Paucis diebus cives suffragium laturi. Hi petitores cum indagationibus propriis: Marina Le Penn (XXIII per centum), Emmanuel Macron (XXII per centum), Franciscus Fillon et Aloisius MÚlenchron (XIX per centum). - 14/04/2017 20h04
Mors in Mari Interno
Novum naufragium hodie inter undas Maris Nostri. Maritima Militia Lybica: "XXIII inventi. IIIC perierunt." - 13/04/2017 23h22
Bomba in cunicolo
Afghanistan. Americanus exercitus bomba potentissima harum in Historia adhibitarum hodie contra IS fructus. Consilium hoc "vias subterraneas, cuniculos et speluncas delendi causa" habitum. - 13/04/2017 23h19
In "loco doctrinae"
Cecenia. Homosexuales regionis in "segetes ad iterum eos instituendos" coacte impulsi. - 13/04/2017 23h15
Mattarella et Putin
Moscova. Praeses Rei Publicae Sergius Mattarella hodie in Sarmartia contionem habuit. Praesidi Russo Vladimirus Putin in Syria contra arma alchemica intercedere poscit. Putin concessit: "Unioni Nationum pervestigationem rogabo." - 11/04/2017 23h00
Bellumne futurum?
US. Donaldus Trump hodie declaravit: "Korea Septentrionalis aerumnas conquirit", sed Pyongyang respondit: "Ad bellum apparati sumus." - 11/04/2017 22h54
Caedes Americana
US. In ludo litterario apud Sanctum Bernardinum, hodie aggressor irruit. Per schlopetum magistrum interfecit. Postea in se ipsum displosit. - 10/04/2017 23h17
Israel clausit
Taba. Post facinora contra Ecclesiam Coptam superioris diei in Aegypto, Israel finem Aegyptium et Syriacum occlausit. - 10/04/2017 23h14
Admonitio Koreana
Korea Septentrionalis. Naves militares Americanae ad mare Koreanum missae. Hic maximus monitus dictatori Kim Jong-Hu. - 09/04/2017 21h11
Scelus Aegyptium
Memphis. Dominica Palmarum caedes in templo Copto Sancti Georgi per bombam evenit. XXX saltem perierunt. Alexandriae quoque in templo Copto Sancti Marci altrum facinus: XVIII perierunt, XXX offensi. IS vindicat. - 09/04/2017 21h07
Magna comprehensio
Sarmatia. VI comprehensi Petrogradi. II Moscoviae. Hi numeri deprehensionum ob attemptum ferriviae subterraneae dierum anteriorum. - 06/04/2017 22h20
Tensio Asiatica
Corea Septentrionalis. Dictator Kim Jong-Hu hodie, "execitandi causa", novum missilem adiecit. Magna in occupatione praeses Americanus Donaldus Trump et Sericus Xi Jinping. - 05/04/2017 22h57
Donaldus sententiam mutat
US. Hodie Praeses Americanus Trump declaravit: "Sentientiam de Hassad permutavi. America dictatorem pugnabit." Ita, post scelus diei superioris, ubi LXXV perierunt ob impetu aeronautico, Trump se promptum esse dixit. Moscova obiurgavit. - 05/04/2017 22h54
Horror Iraqenus
Mosul. Monstra hodie BBC per videomatica documenta diffusit. Nam, milites IS in proelio Mosuli ut humani scuti pueris uti solet. - 03/04/2017 23h11
Comprehensio magna
Russia. Hodie Moscoviae omnique in Russia magnae seditiones. Militia civilis decena comprehensit. Casus: "Summa violatio publici ordinis." - 02/04/2017 23h44
Pactum demum
Roma. Foedus inter multas tribus Lybicas Meridionales obsignabitur. Hoc modo, finem Lybicum intueri, maximum migrantibus, licebit. - 02/04/2017 23h33
Chasma Columbianum
Putomayo. Labes maxima e luto in civitate Columbiana. Centum interierunt. - 01/04/2017 18h47
Meminerimus Baker
US. Hodie Gilbertus Baker, summus opifex Americanus, periit. Ipse "vexillum iridis", mirum et celebre signum parium iurium, creavit. - 01/04/2017 18h45
Incursio aeronautica
Syria. Hodie in hospitale SFM (Doctors Without Boards) apud Latamneh bombardamentum aeronauticum fuit. II perierunt. XIII vulnerati. - 31/03/2017 23h19
"Expleat res suas!"
Ita hodie Praeses Europae Consilii, Tusk, Polonus, de Britanniae officia dixit. - 31/03/2017 23h15
Jihad fugata
Venetiae. Jihadista cellula hodie omnino fusa. Terroristae Kosovari putantur. Apud pontem Rialtum se ipsos displodere propositum. - 30/03/2017 22h46
Coitiones Belgicae
Brussellae. Congressiones inter fatiosos Praesidis Turci Erdogan et inimicos. III offensi. - 30/03/2017 22h43
Lex de iuventute
Italia. Hodie Parlamentum Italicum legem, qua minores aetate ad Italiam migrantes sine comitatu defensi, probavit. - 29/03/2017 22h00
Cras historia fiet
Britannia. Praeses Anglicus Theresa May cras viam initii Brixitus inceptura. Sed Scoti non assensuri. Nova de secessione praebebimus. - 28/03/2017 22h30
Bellum carboni terminat
US. Donaldus Trump, praeses Americanus, hodie decretum novum obsignavit. Hoc per constitutum, ad finem "bellum carboni", a Baraco Obama inceptum, perductum. - 28/03/2017 22h27
E pluribus una
Italia. Dux Rei Publicae Sergius Mattarella pridie diem natalem Europae: "Europa Unio est. Supplenda. Secus non duratura." - 24/03/2017 22h42
Trump non adeptus
US. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie e sua intentione de lege Obama tutelae sanitatis delenda retrocessit. Suffragia in Senatu non obtinuit. - 24/03/2017 22h38
Nomen scimus et comprehensio
Londinium. Certiores de nomine jihadistae, qui heri III pugione interfecit, facti: Khalid Masood, Britannus, LII annos natus. Custodia in VIII jihadistas Birminghami. - 23/03/2017 22h34
"Mendacia fidem mordent!"
Ita hodie de mendaciis praesidis Donaldi Trump Diurnarius Muri Via (Wall Street Journal). Fides magnopere ob figmenta nutat. - 22/03/2017 22h27
Terror ubique
Britannia. Apud Parlamentum, Londinii, autoraeda cives per viam ambulantes aggressa. III perierunt. XX offesi. Sicarius a militia civili interfectus. Minister May "Actio invisa". - 22/03/2017 22h23
Brixitus in actu
Britannia. Diem initii formae Brixitus hodie primus minister Britannicus Theresa May cum Senatu Rei Publicae constituit: secundus ante Kalendas Apriles. - 20/03/2017 22h08
Syria sine pace
Damascus. Nova proelia hodie a militibus potestatis consularis (government) in castra seditiosorum commissa. Cives effugiunt. - 19/03/2017 23h23
Circumdata meschita
Iraq. Militia Iraqena hodie meschitam civitatis Mosul, ubi "chalifatum" anno MMXIV nomen accepit, circumiit. Iam finis belli adest. - 19/03/2017 23h20
"Aesthetice pulcher"
Ita de muro, quem Donaldus Trump effecturus ut instruant, sed tantum a latere Septentrionali, dicunt. XXX pedes altus. Difficillimum expugnatu declarant. - 19/03/2017 23h16
Scelus in Syria
Aleppus. Hodie in pago Al-Jineh prope metropolin, XLII cives in meschita ob pyrobolos coniectos perierunt. US Consilium Defensionis involutionem negat. - 17/03/2017 23h08
Novum scelus Syriacum
Damascus. In Praetura Rei Publicae Syriacae hodie insani armati se ipsos displodere effecerunt. XXXVII perierunt. Plus quam V centena milia hominum ab initio belli sortem ipsam acceperunt. - 15/03/2017 18h59
Direptio identitatum
Yahoo!: "Decena centena milia identitates surreptae ab anno MMXIV." Intelligentia Americana hoc duobus speculatoribus Sarmaticis imputat: Alexi Belan et Carino Baratov. - 15/03/2017 18h53
Febris popularium
Batavia. Cras primus minister designatus erit. Intentio Turca praesidem favet. - 14/03/2017 22h38
Novum "referendum"
Italia. De tesseris nummariis conductionibusque die IV ante Kalendas Iunias suffragium feretur. - 14/03/2017 22h34
Mubarak liber
Aegyptius. Praese, depositus anno MMXI post seditionem Fori Tahrir, Hosni Mubarak hodie sub imperatu praeturae liberatus. - 13/03/2017 22h39
Thesaurus repertus
Mosul. Hodie a militibus magna copia erutorum Assyrii aevi comperta. IS non delere. Addicaturi in mercato nigro esse putati. - 12/03/2017 22h46
Tragoedia Caraibica
Haiti. Hodie apud Portum-ad-Principem, dux currus hominum (autobus) L homines corripit. XXXVIII perierunt, XII vulnerati. Percussor effugit. - 12/03/2017 22h27
"Nolite compellere!"
Batavia. Primus Minister Rutte hodie hoc in tensiones dierum anteriorum (obligatio aeromobili, depositio Ministri Familiae intersunt) resposum dixit: "Contentiones forsitan futurae. Sed nos omnia ad litem vitandam acturi." - 12/03/2017 22h21
Park abiuravit
Korea Meridionalis. Praeses Park ob "effugium summarum notitiarum secretarum" amota. Militaris metus ne dictaror Koreae Septentrionalis Kim jong-Un oppugnationem ducat. - 10/03/2017 19h52
Impetus insaniae
Germania. Duesseldorfi heri incursum cives amens fecit. IX vulnerati. Iterum hodie. Novus vesanus per gladium longum silvanus (machete) virum sauciavit. - 10/03/2017 19h49
Afghanistan sine pace
Kabul. "Triginta minimum perierunt!", tot in impetu hospitalis militaris Kabuli interire hodie putati, ut quoque Minister Defensionis Afghanus declaravit. - 08/03/2017 20h02
Omnia in Koream
US. Universa ad impetum Koreanum discrepandum Domi Albae elegi posse dicta. - 08/03/2017 19h58
"Obama pervestigate!"
US. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie ita Congressum perrogavit: "De effugio notitiarum privatarum in tempore electionum Congressui investigandum. Obama administratio potestate abusus." - 05/03/2017 23h16
Oeconomia communis verbum est
Cina. Praeses Li Keqiang hodie in contione publica: "Cina non desistet. Operatio communis inter nationum sequi debet. Sed nunc tutelatio mercatoria denuo imperare incipit. Hoc securitatem oeconomicam globalem debilitat." - 05/03/2017 23h09
Ubi remedia?
Somalia. Cholerica tabes in Somalia singulo die LXIX interfecit. Pharmaca desunt. - 04/03/2017 18h41
Effugere adepti
Mosul. L milia civium e Status Islamicus (IS) ab initio Proelii Mosul fugere successerunt. Hodie militia Iraqena VIII milia civium moverunt. - 04/03/2017 18h38
Ave atque vale, Denisius
Italia. Denisius Verdini, senator ALA, hodie decoctionis fraudolentae iudicatus. IX annorum carceris damantus. Vetus perpetuus ei ab honoribus. Etiam mercantes et senator eiusdem factionis, Parisi, condemnati. - 02/03/2017 23h37
Summa antiquitatis expugnatio
Syria. Moscova hodie firmat: "Omnino ab exercitu Syriaco novo, cum auxilio aeropanorum Russorum, Palmyra recepta." Historica civitas, bonum UNESCO, resumpta. - 02/03/2017 23h26
"Cooperatio nulla"
Ita hodie Maria Collins, ferocitatium a sacerdote paedophilo victima nedum Vaticanus praefectus in viribus puerilibus, dixit. Quod pluris, ob minimum auxilium oblatum, eiuravit. - 01/03/2017 23h35
Comites intermittunt
Britannia. Senatus dominorum (House of Lords) Brixitum tardare attempti. Nam non iam suffragati. Fortasse aliquid permutabunt. "Praestare iura civium Europaeorum" hodie legatus declaravit. - 01/03/2017 23h27
Milia oppositionis
Russia. Milia hominum in foro ad Boris Nemtsov, dux repulsionis "anti-Putin", quem ad anno MMV disploserunt, hodie procederunt. - 26/02/2017 23h48
Terror ubicumque
Roma. II Mauri, ob suspicionem terrorismi islamici, expulsi. Viminalis: "Duo sun, quorum singulus in societate cum Anis Amri, necator mercati Diei Natalis Berolini anno MMXV." - 26/02/2017 23h44
Aqua et bellum
Civitas Vaticana. Pontifex maximus Franciscus hodie: "Bellum Mundanum Tertium aquae causa periclitamur. Iam pueri periunt." - 24/02/2017 21h34
Arma maxima omnium
US. Donaldus Trump declarationes non pepercit: "Exercitus, finium tuendorum gratia, maximus omnium, universorum aplissimum instruendus." - 24/02/2017 21h30
De seditione tassiraedariorum
Roma. In capite mundi seditio raedariorum continuat. Hodie novae oppugnationes in militiam civilem, vulnerationes seditiosorum civiumque. - 23/02/2017 22h01
Proelium sequitur
Iraq. Pugna cruentissima apud Mosul iam non consistit. Multi milites Americani his diebus vulnerati. Innumeri Iraqeni, cives militesque. - 23/02/2017 21h58
Mendacia, mendacia
US. Cotidianus "Postatio Washingtonensis" de Donaldo Trump praeside hodie scripsit: 133 declarationes mendaces dies XXXIII ut praeses Americanus. - 22/02/2017 22h39
Non soli sumus
US. Administratio Nationalis Spatii et Velivolorum (NASA) hodie nuntiavit: "Stellae errantes septem Terrae similes. Aquam, dein vitam, incolere possunt." - 22/02/2017 22h35
Murus in murum
Mexicum. Prope Rivum Magnum (Rio Grande) centena hominum ad "humanun murum" instruendum se paraverunt. Magna res in Donaldi Trump moenia. - 22/02/2017 22h23
Trump suasorem elegit
US. Donaldus Trump praeses Americanus, monitorem Securitatis nationis, imperatorem McCaster, selegit. - 20/02/2017 22h45
Iudicium in sediotiosos
Turcia. Hodie causa, quibus in coniuratione praesidis Ergoan vitam insidiati, coepit. - 20/02/2017 22h40
Murus in murum
Mexicum. Prope Rivum Magnum (Rio Grande) centena hominum ad "humanun murum" instruendum se paraverunt. Magna res in Donaldi Trump moenia. - 18/02/2017 09h50
Mendacium in Trump
US. "Sentinellae nationales prope fines ad inmigratos impellendos? Figmentum!" Ita Spice, legatus Donaldi Trump, hodie declaravit. - 17/02/2017 22h22
Impetus in παῤῥησίαν
Turcia. Diurnarius commentarii Die Welt, Deniz Yucel, comprehensus. - 17/02/2017 22h17
Interrogatus ante abdicationem
US. Minister Securitatis Nationis Americanus, Flynn, de conversatione, ante inceptionem honoris, legato Sarmatico Kysliak, ob lege Logan illicita, a Congressu Federali Internationali (FBI) irrogatus. - 14/02/2017 22h37
Frater periit
Malesia. Frater dictatoris Coreani Kim Jong-un, Kim Jong-nam, in aeriporto Kuala Lumpur, per nebulogenum veneficum interfectus. - 14/02/2017 22h25
Metus Californianus
US. In California, prope Sanctus Franciscus, magnus agger prolapsus. Duo centena milia hominum effugerunt. - 13/02/2017 22h45
In contenitore
Hungaria. CCC migrantes nuper advenerunt. In magno contenitore nunc tenentur. - 10/02/2017 20h07
Singulum non satis
US. Donaldus Trump praeses hodie: "Novum decretum ad securitatem implementandam proxima septimana varaturum dico." nuntiavit. - 10/02/2017 20h04
Violatores Sarmati
Italia. Periodicus "The Guardian" hodie: "Attemptus violationis informaticae in Farnesinam, centrum diplomaticum Italicum, ab violatoribus Russis forsitan perpetratus." - 10/02/2017 20h02
Ius pugnam vixit
Italia. Anno MMXVI Italia circiter XIX biliones ab fugam illecitam pecuniae recepit. - 09/02/2017 20h44
Italia et Brixitus
Primus minister Paulus Gentiloni hodie: "Italia actionem diplomaticam non detrimenti ducturam." - 09/02/2017 20h42
Tolerantia Mahometana
Mauretania. Nunc Islamicum cultum, ad aliam reliogionem observandam, relinquere licet. - 08/02/2017 22h55
Furtum maximum
Madrid. In festum Goya maximi pretii monilia (triginta milia euoronum) abacta. - 08/02/2017 22h51
Contra terrorismum, in Africa quoque
Tunisia. Beji Caid Essebsi praeses publice dixit: "Tunisia contra terroristas triaria." - 07/02/2017 22h44
"Veram faciem monstrat"
Iran. Primus minister Khamenei hodie de decreto Trump: "Trump Americanum verum vultum ostendet." - 07/02/2017 22h42
Nova caedes nivis
Afghanistan. Vis hiberni praeter centum cives, una cum centena armentis et CLXVIII domibus necavit. - 05/02/2017 21h06
Nullum responsum
Francogallia. Terrorista Aegyptius, qui heri apud Museum Louvre displosit, "respondere non vult.", ut "Le Figaro"cotidianus rettulit. - 05/02/2017 20h56
Pactum de migrantibus
Italia. Primus minister Paulus Gentiloni societatem de profugis e Lybia cum ministro primario Lybico Al-Serraj obsignavit. - 02/02/2017 22h09
Vir scientiae periit
Italia. Cor suum constitit. Ita Andreas Pietrolongo, speleologus opitulator XXXIX annos natus, periit. - 01/02/2017 21h50
Causa irae
Iran. Primus minister Rohani hodie: "Irae Trump in pactum nucleare Iranianum haec ratio: Iranis iuris uranion implendi confessioni irascitur." - 01/02/2017 21h45
Pater, sed non vere
Italia. Advocatus, qui cum φίλῳ Ἐπιρότῃ iam annis multis vivebat, patrem esse simulavit. Puerum solvit. - 31/01/2017 22h38
Panormum mater
Italia. Panormum civitas capitalis Culturae MMXVIII futura. - 31/01/2017 22h34
Nimii perierunt
Italia. Hodie ratio infausta perfecta: XXIX in caede Aprutiensi apud tabernam "Rigopiano" interierunt. Ibi ob nivis periculum nihil instruendum erat. - 26/01/2017 22h44
Non oppetierunt
US. Donaldus Trump praesidem Mexicanum Nieto hodie non convenit. Conventus cum Teresa May, primo ministro Britannico, paratur. - 26/01/2017 22h40
Casae Iordanae
Israel. Praeses Netanyhau ministerque Defensae Lieberman instructionem MMD casarum in Iordania Citeriore permiserunt. - 24/01/2017 22h40
Vestigatio Virginiae
Roma. Virginia Raggi, praefectus Romae, ob falsa et malum usus offici exquisita. Praefectus Raggi: "Laeta sum" declaravit. - 24/01/2017 22h37
Caedes in caelo
Italia. In Aprutio, regio prope Latinum, in hieme, dum nartatori auxilium ferre conatum, helicopteron cecidit. VI helinautae perierunt. - 24/01/2017 22h33
Donaldus in scaena
US. Donaldus Trump hodie, ut US Societate Trans-Pacifica exeant, per subnotationem pacto finem posuit. - 23/01/2017 23h23
De pace Syriaca
Kazakistan. Astanae, capitis Kazaki, Assadi, Sarmatiae, Turciae Iraqique legati pactorum de pace Syriaca faciendorum causa disputant. - 23/01/2017 23h19
Heros Ungarus
Italia. Heri in via autoraedica A4, Vehiculum Omnibus ignem concepit. Omnino XVI pueri, a Gallico itinere remeantes, perierunt. Sed magister, qui hac de causa vitam amisit, multos a flammis servavit. - 23/01/2017 00h01
Aer gravis
Italia. Trinacria, Calabria, Sardinia. Regiones ob caelum ventumque damnatae. Summus clamor. - 22/01/2017 23h56
Caedes ob nivem
Italia. Deversorium "Rigusplanum" a lapso nivium eversum. Innumeri perierunt. Sed mulier quattuorque pueri superfuerunt. V adhuc sub ruderibus sunt. Luctatores ignis operam dare non desistunt. - 20/01/2017 23h13
Protini incurrent
Lybia. Pentagonon heri incursiones aeronauticas prope Syrtes, latibulum exercitus IS, confirmavit. "Decades militum IS perierunt." declaravit. - 19/01/2017 23h14
Pro praeside novo
Gambia. Copiae Senigalliae Gambiam ad praesidem Andreas Marrow tollendum intraverunt. Primus minister Yahia Jammeh subsellam linquere non vult. - 19/01/2017 23h10
De rebus domi IS
Iraq. Militia iraqena stativa IS intraverunt. Inter multa, pupas, permiscendi milites gratia, pergamenasque propagandarias Sarmatice Arabeque redactae, gregarii invenerunt. - 18/01/2017 23h12
Non vincetis
US. Iuliani Assange, ducis Vikivulnerum (Wikileaks), advocatus hodie: "Non committatur Civitatibus Ligatibus (US)." declaravit. Cum talpae Manning poenam redigant. - 18/01/2017 23h06
Sclopetatio mexicana
Mexico. XII, quorum Italicus, prope thermopolium perfossi. Militia civilis IV stiterunt. - 16/01/2017 22h33
Ultima vices Martini Schulz
UE. Suffragium hodie ad novum praesidem Senatus Europaei elegendum fertur. Antonius Tajani pro Popularibus, Johannes Pittella pro Socialistis. - 16/01/2017 22h25
Caedes Lybica
In Mari Interno hodie VIII profugi e Lybia propter naufragium perierunt. - 14/01/2017 18h33
"Promptus"
Ita Dolandus Trump se de exstinctione multationum in Sarmatiam vocavit. - 14/01/2017 18h32
Sarmatia, Turcia Americaque
Praeses Russus Putin et Primus Minister Turcus Erdogan Astanam (Kazakistan) praesidem Americanum Donaldum Trump interloquendi gratia de re Syriaca die octavo ante Kalendas Februarias excierunt. - 14/01/2017 18h30
Ante thronon iam contiones
US. Donaldus Trump, praeses Americanus, a die XI ante Kalendas Februarias de facto, hodie: "In violationibus electronicis Sarmatia quoque." declaravit. Paulo post: "IS creaverunt." in Obama abominatur. - 11/01/2017 23h16
Magna sequestratio
Italia. Centum milia assum (2 T) herbae noxiae in navicula prope Brundiusium (Apulia) seiunctae. Militia civilis Epiroten et Apulum cohibuit. - 11/01/2017 23h12
Facinora Afghana
Afghanistan. Talibani Kabuli, metropolis afghana, per impetum kamikaze et autoraedam displosivam XXXVIII mortui et LXXX circiter vulnerati sunt. Kandahari quoque caedes: IX perierunt et multi offensi. - 10/01/2017 22h55
Impetus in Donaldum
US. Johannes Brennan, praeses Agentiae Centralis Intelligentiae (CIA), hodie praesidem electus Trump deprecatur: "Procurationis novae certamen hoc admodum arduum, ubi Intelligentia summum auxilium ferre potest, intelligere est." - 09/01/2017 23h06
Nix intersaepit
Turcia. Mille volaturae, quorum multae ad Italiam, ob nivem obsidentem interclusae. Farnesina rei studet. - 09/01/2017 23h00
Nova caedes
Iraq. Apud mercatum Jamilensem in Sadr City (Baghdad) autoraeda ignimovica iaculatur. XIII mortui innumerique vulnerati. IS vindicat. - 08/01/2017 21h51
Nomen scimus
Turcia. Dein nomen sicarii Kalendarum Ianuariarum novimus: Masharipov, e Uzbekistan. Adversa sorte, iam latitat. - 08/01/2017 21h45
Ave atque vale Tullie De Mauro
Italia. Heri summus grammaticus, Tullius De Mauro, LXXXIV annos natus, interiit. Auctor "Magni Lexici Linguae Italicae" et "Historiae Linguisticae Unitatis Italicae". - 06/01/2017 23h23
Facinora carceraria
Brasile. Post scelus in carcere Manausi, ubi iam LVI vinculati perierunt, in custodia regionis Roraimi XXXIII interfecti. - 06/01/2017 23h17
Caedes Americana
Florida. Hodie Stephanus Santiago, veteranus Americanus, in aeronavium portu in epibates displosit. V mortui et X vulnerati minimum. Sicarius captus. - 06/01/2017 23h06
Inventus
Turcia. Agnitio sicarii noctis Kalendarum Ianuariarum. At non comprehensus. Minister Externorum quis sit non retegit sed declaravit: "Definita". - 04/01/2017 21h22
Reus caedis Palestini
Israel. Elor Azaria, miles Iudaeus, qui in Palestinum ignes iaculatus, a tribunali militari vinculorum damnatus. - 04/01/2017 21h17
Sicarius e Cina
Facinus Turcum. IS horrorem vindicat. Percussor Xinjiang (Cina) evenire videtur. - 02/01/2017 23h11
Explosione Florentiae: fortasse anarchica
Florentia. Defunditor in petitione terroristica manu oculoque vulneratus. Militia civilis de anarchicis suspicit. - 02/01/2017 23h08
Ludi incendiarii: missilia
Italia. CLXIV in Italia universa ob ludos ignicos Kalendarum Ianuariarum vulnerati. DCLXXIV intercursus custodium ignis in Peninsula. - 01/01/2017 22h03
Scelus Anatolicum
Turcia. Hac nocte Bizantii XLIX propter impetum terroristicum in circulo discutecario perierunt. Post trucidationem, sicarius per multitudinem effugit. In actione vociferatus: "Allah Akbar". - 01/01/2017 21h57

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae