Annus
2 0 1 7


De uvae perceptione
Favillae multae et flavae
errant et prunam tangunt
in cinerem …
manus nodosae
magno silentio
illas colligunt.
Inter antes
re est nullius momenti
voces cantusque
sublimes feruntur.

Johannes Teresi - 06/10/2017
FINIS AESTATIS
Non aestas iam nuda manet sub limine lucis
tuta recedit abhinc irrita per pluviam
currus mane redit solis cum lumine claro
sola volat passim sedula mellifera.

Lydia Ariminensis - 01/10/2017
Ithaca insula longiqua
Facies in petra vento insculptae
saecula historiamque suam loquentur;
inter praerupta aquilarum
fugamque loquentur.
Inter mare quam vela
cantus in puppim pervenit …

Libertas in humido litore est …
Pallidum coelum stellas circumdat.
Argentea Iovis sagitta
inter aquilarum nidos
fugamque spumam super fluctus
terminum est.

Libertas alium mare inveniendum,
alborum equorum Achillis lora tenenda.
Libertas fulgentium guttarum in musicis legentibus
in litora est.
Spei litus
musica redit de fluctibus
ad gaviarum cantum
inter horridas petras inexploratas
in aurea harena ardente.

Scylla Charybdisque pugnant
et pulpureas aquas maris incolunt.
Sirenum cantus
pulchritudo sicania sunt,
Echo amor ignotus
in coelo est.
Ithaca insula longinqua!

Johannes Teresi - 29/09/2017
Lucis spes
Quidam in ripa iacet naufragus,
Neptunio imbutus liquore, exanimis.
Tempestate sedata, cinereum caelum
tristitiam amplectitur;
Neptuni ira vitam vicit.
Relicta ad ripam defluunt
una cum algis evulvis.
Gavia stat, aspicit fixa,
plumis quod superest excutit,
cantu denique egreditur stridulo.
Procul lucernae fulgor nitet,
spem oculis perditis infundit parvulam.
Unde ipsae nunc tacent
tangentes per silentii intervalla
violacea membra fracta.
Johannes Teresi - 18/09/2017
Homo habilis
In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,
in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,
metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,
tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texit
et eam mutare condit.
Omnia mutantur ante creduli
oculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.
Johannes Teresi - 12/09/2017
SUBVERTITUR TELLUS

(De anniversario terrae motus in media Italia)

Stellae perlustrant caelum spectantque serenae
mersos Ausoniae vicos umbris tenebrarum
grata silentia cum nox iam mortalibus affert
quamvis vix duro requiescant tempore Canis
in domibus cives aestu magnoque labore diei.
At fragor aera dirupit volventibus astris
magnus sub finem noctis sed non tonat alto
vis a visceribus terram quassat vehementer:
oscillant muri, paries cuiusque domus aperitur
quarum rudera lapsa levant lectis recubantes
evadunt alii fugiuntque foras aliosque
claudunt accessus dilapsa relicta muri.
Ad lucem volvit quasi nubes aera fumus
spissus cum gemitu sublato clamore doloris.
Auxilia adveniunt tot ut machinis fodiatur,
manibus exquirit vivos nudis per acervum
ecce superstes effusis plangoribus ample
- pulchra fuit iam!- de domuum saxis Amatricis .
Anxia mens agitatur acerba sorte suorum
- motus adhuc quassat terras augetque pavorem-
nec spes est plurimis subiectis faucibus Orci
at totidem tenebris erepti sole foventur
magnum singultim fletum manantibus oclis.
Effodiunt omnes oppresso corde labore
si quis emersus spirans aut exanimatus
forte volente Deo curatus vivere pergat.
“Felis mi!” clamat quaedam cui solus amicus
est servatus ab auxiliis fatique favente sorte
deliciae leto raptae et solacia vitae.
Quaenam stirps tu es peditum fragilis peritura,
si qui sub terram vortex te fert ab amicis
fert tibi delectos nec iam rimis domus exstat!


Lydia Ariminensis - 31/08/2017
Dies dolorem fert et tristiam
Secum horas tempus trahit, momenta aufert,
muscus lapides obruit, parvula flamma pulsat
tamen in lapidibus, tenebras collustrans.
Flos, olim colorum et odorum volumen,
nunc vestigium e natura evulsus,
stat, ut memoriam retineat, frigidum impediat.
Dies dolorem fert et tristitiam;
e temporum cursu eripi videtur, defixus.
In magna derelictione unica subridet
defuncti imago, superstibus donum.
Tempus inter ramos siccos se abdit
praeteritum in terra nuda et humida

Johannes Teresi - 26/08/2017
LIBER

LIBER

Versio Latina carminis Emmae et Alvari Solaris (“Vivo in praesente) composita a Lucia Mattera, Perrotti Giusi, Ranaudo Tania, Sorrentino Silvia, Silvia Villani.


Vivo in meo presente,
quaero in mea mente
viam quae ad te conducat me.

Tu es meus tormentus,
es meus sol accensus,
ego arsura sum pro te!

Credas mihi,
nobis erit semper sol
si est amor
Velut umbra quae te tegit,
velut porta quaere cludit,
etsi hoc nobis instante:
me adesse et fore hac!

Contige meas palmas,
corda mea sperantia
nullum volunt praeter te!

Vivo in tuo presente,
ines in mea mente
pro oculis iam video te.

Contige meas palmas,
specta me spe anxiam
praesto conventuram te!
Dona mihi tuum pectus,
tibi donabo meum cor,
tecum quaero prima lux,
mi mulier.

Dona mihi tuum pectus,
tibi donabo meum cor,
tecum quaero prima lux,
mi mulier.



Perrotti Giusi, Ranaudo Tania Sorrentino Silvia, Villani Silvia,
Lucia Mattera



Lucia Mattera - 25/08/2017
Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa …

Summo in montis iugo

naturae cantus silentio instat

et anfractibus,

dum solus ventus eum comitatur

una cum undarum strepitu, gaviarum volatu.

O insulam mirificam,

aurora pictam, occasu sopitam,

in imum mersam limpidarum aquarum,

flavos in radios,

vento furenti motam,

ab vitae agitatione alienam!

O infinitam colorum pulchritudinem!

Aeterno donum factum ab Operario

subtile circumdante limine,

aethereo, numquam proximo,

saeculorum cursum,

historia repletum,

quem nihil mutare potest

in pacis instante et unici amoris.

Blandita calido vento, in limpidas lacus aquas

te contemplaris, pulchra et sola,

dum vesperae igneo colore se ipsis succedunt.

Praeterita tua in somnium revocas, Mothia!

Abietibus cincta,

agaves tuas acutas porrigis,

odores salubres,

fructus sapidos,

vitae praeteritae reliquua

nymphae sublimis.

Quieta, ianuas tuas aperis,

volatibus volubilibus,

errantibus,

velis,

animi motibus.

In cothone memorias servas,

alabastrite induta

in mare salsum te mergis

ubi bella furentia

muros tuos diruerunt.

Dulces undae

ripas tuas, vias tuas lambunt;

serena, libertatem aspicis

levibus alis albis ornatam;

nubibus cincta,

obtutus gustas

et aurea oscula suavi odore involuta

salis herbarumque.








Johannes Teresi - 17/08/2017
ALIQUID DE DEFUNCTO FRATRE BONAVENTURA DUDA
Notissimus franciscanus frater Bonaventura Duda in provecta senectute his diebus mortuus est et Zagrabiae a magna multitudine in requiem aeternam prosecutus et sepultus est. Omnibus in populo, praesertim iuvenibus, perquam carus erat.
Quodam die cum iuvenibus in circulo sub divo sedebat et eo sermocinante avis quaedam satis calvum caput eius tepido munusculo suo donavit. Iuvenes iniustissime se habebant nescientes hoc momento quomodo se gererent. Pater Bonaventura quieto animo sudariolum suum linteum e tascha deprompsit, verticem suum calvum detersit et modo vere franciscano omnes omnino relaxavit dicens: "Gratias ago tibi, Deus, quia vaccae non volant."


Aurelius Vidulić. - 13/08/2017
Aedis ianus flamen aperit dei...
Aeterna in Urbe una cum ianitoribus
aditus, ianuas, pontes, custodiebat,
duabus eius faciebus ad Orientem Occidentemque aspiciebat.
Planities montesque sine intermissione struit et gerit,
caelum cum terra per eandem substantiam iungit.
Humanam vitam gubernat,
cum temporis historici et mythici sit origo;
praeterito dispuncto, futuro disposito, civitates administrat,
dum orbis plerumque deerrat instituta solida ordinat.
Antiqua in Urbe pompae ad eum spectabat initium,
eodem modo, ni sacrificio invocaretur, nullum inchohabatur /bellum:
“ad eum pertinent initia factorum!”
Saturnum, agricolarum custodem, illo tempore accipiebat,
donum futurum praeteritumque videndi ab eo recipiebat.
Nymphae Camensis filii, numquam vices praetermittunt,
omni die, invicem, e monte Janiculo voce sonante se /succedunt,
clamantes: “Pater matutinae! divum empta cante!
Divum deo supplicate!”.
Aedis ianuas flamen aperit dei,
cui est “omnium initiorum potestas”;
Jani sub imperio indiviso consivi
dies, menses, temporum mutatio, iam stativi
e levi aere focoque, purissimis fontibus,
terraque surgerunt.


Johannes Teresi - 13/08/2017
Epigramma
Ἂνδρα μοι ἒννεπε, Μοῦσα, πολύτροφον, ἃλiς πιώνα,
τὰς ἃλες οἶνον ἂγαν πλήσε πιούμενον, ὃς
συζεῖ νύμφας καὶ δὲ θεούς, τε θάλασσαν, ἐλεύθερ-
ος τῆς Πηνελόπης. Τοὒνομα Ὁμήρῳ'στι*.

*ut ἐστι legatur
Andreas Novocomensis - 10/08/2017
Imagines
In somnis praeteritos locos vidi,
nunquam cognitos nec calcatos.
Erant innumerae facies,
in umbra …
quidam solitarius,
multiplices oculi ignoti.
Memini locos illos,
urbes quasdam fictas,
ad nullam partem ducentes,
dum inexorabile tempus effluit
inter calidum focum et
aridas glebas …
Territus, occurro
illis oculis ignotis
temporis praeteriti non acti.
Similes comitum oculi fiunt,
nunc solum praesentes
in dulci cordis regione;
actores facientes res non scriptas,
unicas, recitatas voce vitae iterata;
verba, cogitationes, leges
quae eadem se manifestant,
cum mente creent ficta,
inane spectaculum fallax
rerum fluvio actum.
Johannes Teresi - 09/08/2017
Prestigiatorum animi
In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texitet eam mutare condit.
Omnia mutantur ante credulioculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.

Johannes Teresi - 02/08/2017
Prestigiatorum animi
In manibus peritia artis:
aeque agenda rerum alterna.
In mente cartularum iocus:
futurum inquirendum,
incognitum proferendum
in praesentis celatum
plicis praeterito incumbente.
In manibus capacitas mentis:
agendum id cogitatione ablata
quod mundum evertit
per somnium, exspectationem, nullam rem.
Omnia incipiuntur cum cogitationes
in entium labyrintho,in mari aquarum repleto,
sine occasu, stellis,metu, hauriantur.
Super filum expletum sicut araneum
homo mente habilis,tranquillus, aco calliditatis
realitatem subtili texitet eam mutare condit.
Omnia mutantur ante credulioculos, omnia dulce oscillant
in mutationis instante,
cum audiatur silentii musica
inter nubes verbaque.

Johannes Teresi - 01/08/2017
Epigramma
Σὴν δὲ ἀοιδήν θυμιάειν ἀσαφῆ κλύμι*, τρίβω
δ ἐν σιγῇ ὃτε μὴ οἷος ὀρᾶν ἒω* σε.

*ut "κλύω" legatur
*ut "εἰμί" legatur
Andreas Novocomensis - 29/07/2017
Atmosphaeram in convivio
Nondum incipitur convivium.
Vultus dissimiles agitantur frenetici
quamvis in exspectatione pari momento morantur.
Fictis oribus verba honorifica distribuuntur;
dicta vix prolata, oculi maligne aspicientes,
odores ut corona capita cingentes,
flatus vacuus, non desunt.
Omnes in exspectatione pari momento tamen stant.
Tabula ornamento acu picto tecta,
gravior crystallis facta,
scenam per fragmenta repercutientibus,
ex spisso ligno struitur.
Olim robusta pinus,
nunc nodosam se ostendit,
in pedibus suis tineae intexuntur complures.
Sibi futilia inter se dicunt convivae,
carbasis texta, alba vela vento inflantur.
Volant verba.
Mulierum crura,
non dissimilia quam tabula bacula corrosa,
caeruleis varicibus maculata, apparent.
Tandem vinum rubrum venit,
rapida degustant, vix vitrum tangent
avida labia;
oculis paene clausis gaudent, exspectantes.
Statim gaudium evanescens exoritur,
rubro condimento tincto, epulis densis satiatum,
tabulam defert.
Gestus lenti, fatigati, manibus acti,
gravem manducationem comitantur, perficiunt.
Duas ehu hoc perdurat horas.
Fumi expertes, etiam flores tabulam ornantes
veneno miserrimae succumbunt.
Vorant covivae, se farciunt,
in exspectatione ne desinunt quidem morari,
dum alii aliis obtrectant,
sine autem se in lignum spissum vertentes.


Johannes Teresi - 23/07/2017
OLIVA
Vinea patris mei virenti cincta corona
Est olivarum. – Sub eis et ego aestate candente,
Uvae dum maturabantur et cantu sonabant cicadae,
Fervens cernebam visus, quos lucidos Medius dies
Ante oculos meos formabat.
Mare longe susurrabat. – Caelum per glaucum
Albae nubes natabant et gravis terra iacebat
Silens in somno solari.
… Ego hoc momento
Magnam, severam, tranquillam, ad caelum se extollentem
Ex oliveto, carentem et casside, scuto piloque
Palladem vidi Athenam.
Flammulam illa in palma ferebat. Fructuum carpsit
Manum plenam et sucum eorum in saxo expressit,
Manum ad solem levavit et parvam lucernam accendit.
… Lucet in tabula mea,
Caecis in noctibus illa, terrena haud alta lucerna.
Ventus fores, fenestras aperit, flat per domum,
Muros iactat et eam obscurat magis magisque:
Sedeo cum lucerna tranquille, neque saepire
Palma eam oportet: olivas oleum eius
Olet patris mei et flamma est eius scintilla
Ignis solaris. – Et semper, cum est difficile mihi,
Circulus tunc apparet magicus, in quo confestim
Circum flammulam suavem, dum venti saeviunt foris,
Vinea patris mei olivis pulchre ornata
Inopinato virescit; – sub eis somniat puer,
Uva dum maturescit et magis magisque cicadae
Sonat cantus, et mare susurrat dum in longinquo,
Et dum caeli serenitate nebulae natant
Candidae, tenerae duae…

Scripsit Vladimirus Nazor (1876–1949).
E Croatico convertit Aurelius Vidulić

Aurelius Vidulić. - 15/07/2017
Et templum pulchritudinis
Tu, oculis profundis
delicatis nigris crinibus,
Tempus priscum noscis?
Eo aleris tamen.
Pulchra membra tua,
dulcis flexus corporis tui,
vitam ex arte marmoris trahunt.
Puella!
Sole regionis tuae
risus rubius tuus exstruitur.
Saxa , per saecula immota,
te adspiciunt et adducunt
ad perennem amorem.
Nec mare veteribus plenum
nec odor algarum et vitae
tamquam aquae te involventes.
Mulier!
Cuius inciditur in te sigillum,
Deus voluit in te Formae templum.
Hellas, patria tua?
Semper formosa, maris nostri germen,
noli fugere, nobiscum sta,
axis vitae nostrae.
Incede age superbe;
per maria, silentia, somnia,
discrimina intima et vias impervias, duc nos.
Puella!
Patefacis corpus bene formatum,
gratia et amore:
specta te in aquis caesiis,
tripudia cantu Patrum,
collige flores teneros,
offerre eos pro salute totius orbis

Johannes Teresi - 14/07/2017
Akragas
Celer de colle, et elatus mare advolat Phoenix.
Se antiquissimae voces cogunt in chorum.
Se de altis columnis mittunt sonitui mixtae
venti.
Sonantes per anfractus Daedalus currit,
arenosos per tumulos vestimenti pinnas perdit.
Citharae sonu comitatur, dulcissimo cantuque;
dum candidae nubes in aquas salsas solvuntur,
pervolitat, eas frangens,
sole moriente.
Lumina perennia, iaculantia ex undis, in saxa
irrepunt, veterumque viridem olivarum in comam.
Stellae a diis pinguntur, Fati itineraque.
Subita musica templis extollitur,
in hominem singulares metus infundit,
in artem spiritum mirabilem insufflat.
Se tandem in columnis abdit Daedalus,
divinam Junonis mayestatem admiratur
Herculisque magnitudinem, eius feritatem.
Radiis solis Icari vestigia Fatum solvit,
totam auream per arenam ea fundit.
Ut in cuna agili, ita somnia moventur
divinum per spatium voces Naturae feracis fatentur.
Paulo post cessat pluvia,
roscidum in caelum occurrit sol,
velut pons, venustate structus perenni, apparet Iris,
se terram inter caelumque ponit, se terret.
Iuppiter, ex alta Olympica sede,
nautarum audit preces,
eorum se palmae ad illum vertentes.
Omnia in natura placantur, tempestas sponte sedatur,
iussum Castori Pollucique statim datur:
“Agite! – clamat - nautas mari ex imo eripite!
Naves sursum iam submersuras eicite!
Illico ventus concidit, malacia feliciter advenit.
Hic, illuc, sacra inter templa nubes solvuntur
frugiferos intra ramos non minus diluuntur.

Johannes Teresi - 10/07/2017
Magia aestiva fascinatorum
Sinu maritimo instat caeruleis lineis
spectaculum aestivum.
Aërem facit torridum calor vehemens
se per ripas usque ad limites expandens;
pedes autem audaces arenam ardentem lacessunt.
Aliquando ventus mutabilis, evanescens
ramalia aufert.
In rupibus recumbunt gentes feriatae,
radios cutem infuscantes captant;
ita in oblivione ponunt hiemis angores.
Sal corpora, labia arida imbuit,
aciem aër candens turbat.
Procul, ex undis aureis oritur
siren, membris – ita videtur – aeneis.
Sola est, oculos ad locos convertit,
desertum aspicit, puerorum iocum,
delectations puellarum per ripas currentium
instar papilionum magia aestiva fascinatorum.

Johannes Teresi - 30/06/2017
Epigramma
Lumina sapphiri colorem, nivis ad comam miror
candidum ob visum deflagro cupide
admodulor lyra conversionum vim laterum; mox
portam eburneam de ducit, perrectus.
Andreas Novocomensis - 24/06/2017
Controversiae modos sentiendi
Mores Antiquorum sicut aqua
fluens celer et silens
per sinus intacti soli
scientiae, vitae solis.
Sciendi stultus modus huius aetatis,
perturbatio, pugna furens
hominis contra naturam,
formae fictae elocutionis
sunt sicut aqua putrida
colligans residua immunda
et foetida hominis destinata
ad se mergenda
in insalubres nigros cunicul
Johannes Teresi - 23/06/2017
Itinerantur
In summis montibus fluctus
Musicam momentum audire
Ego tardius ...
Tune in itinere, tempestibus
Ego adepto perdidit in arena
in solarem ambulabo
Johannes Teresi - 22/06/2017
Epigramma
Τήν σκιάν καὶ τὸ ἂδηλον ἲδω. Δέ ἐνύπνιον τοῦτο;
Θυμέ, δε ταράχθης. Ναί, τοι αἲτια, Ζας.
Ἀρᾶς ἒνδέϊας τε κεραῦνον ἐπί ἂνδρας βάλλεις,
κἀπειτα ἀοιδοῦ μητε ἑκυράν ἀρᾷ;
Andreas Novocomensis - 21/06/2017
Pluviis stellis
Caelum colorum est
caerula quasi mare vesperum ...
Luna resultat super fluctus maris
cum argenteus luminaria.
Una cum horizon
trabem de rufus lux
dat vitam novam luminaria in dies…
Semina sparsa tamquam magicis
stella pulvis est.

Johannes Teresi - 16/06/2017
Epigramma
"Corpora candida Κιμμέριαν iungent, νέκυιαι cum-
iuncti; flumen et hanc Λήθη glutit et hunc!"
Omnia de Acherontos eant, et poematis alnus:
nos tamen vivimus nunc! Heia potemus!
Andreas Novocomensis - 14/06/2017
AURORA

Roscida stillat ἕως guttas pallente sorore
Phoebi cum radiis panditur atra iacens

Lydia Ariminensis - 13/06/2017
Epigramma
Vultum et hunc mi leporem comamque meam ξανθήν ad-
tingere illa flagrat, haec cupit; ista poema meum

Καλλιόπης appellat, ac alia in complexum
adicit; at illa in die vota negant.
Andreas Novocomensis - 11/06/2017
Mortem Innocentiae
A puero hoc faciem
in diurna cotidiis,
animam suam capta fuit
actaeis matrem suam flet …
Flos tenera erat in terra
et nunc propius ut Dei.
Amor contra violentiam est;
Angelus: flos amoris est,
memini sicut mater tua,
pulcherrimis diebus,
odor venaticus in domum tuam.
Cum odium auferet omnia,
Amor, miserere vita in aeternum custoditi.
Johannes Teresi - 05/06/2017
CANTIUNCULAE EUCHARISTICAE
Ut nox taces
 
Ut nox taces, o sancta hostia,
Ut auscultem caeli melodias.
 
Invisisti ima terrestria,
Ut attingam ego caelestia.
 
Nox obscura Tibi amabilis,
Ut mi mentis nitor sit stabilis.
 
Tabernaclum Tuum est solium,
Dei cor nunc meum est solium.
 
Ecce veni, o Iesu
 
Ecce veni, o Iesu,
Ad Te me vocantem
Et me exoptantem,
Ave, Iesu!
 
Eo libens, o Iesu,
Ad Te me quaerentem
Et respicientem,
Ave, Iesu!
 
Te contemplor, o Iesu,
Sic me consolantem
Et corroborantem,
Ave, Iesu!
 
Diligo Te, o Iesu,
Sic me diligentem,
Sic me cupientem,
Ave, Iesu!
 
O mi Iesu, mi Salvator
 
O mi Iesu, mi Salvator care,
En cor meum cupit Te amare.
 
Aspice me hostia e sancta,
Mens ut mea Tecum sit Te nancta.
 
Dic mi grate verbum nunc amatum,
Sit cor Tuum meo inclinatum.
 
Mi Salvator, Tu me amplexare,
En cor meum cupit Te amare.
 
Cor ut flagrans Tuum spectem tamen,
Ut Te amem in aeternum. Amen!
 
Scripsit Iohannes Evangelista Šarić (1871-1960). E Croatico convertit Aurelius Vidulić
 
Aurelius Vidulić. - 05/06/2017
Eritque arcus in caritate
Contra omnes odium,
adversus arma
universi populi terrae tenere manus,
quisque debet in oculis introspicere
et aeque sentiant pulsum cordis sui.
Et omnia, in amore autem fraternitatis caritatem est
vitam est diversis coloribus lux
sicut ex alia facies in cute.
Johannes Teresi - 31/05/2017
Epigramma
Non cupidus rerum ἒπεσος* neque erudiendi quemquem
scripta mea adlegat, at σ'εἶθε φίλοιμι, σοφία.


*ut "ἒπους" legatur
Andreas Novocomensis - 29/05/2017
IMBER

PEIRE CARDENAL


PLOIA


Una ciutatz fo, no sai cals,

on cazet una ploia tals

que tuit home de la ciutat,

que toquet, foron forsenat.

Tug dessenero mas sol us;

aquel en escapet ses plus,

que era dins una maizo

e dormia, quant aisso fo.

Aquel levet, quant ac dormit

e fo se de ploure giquit,

e venc foras entre las gens.

E tug feiron dessenamens:

l’us a roquet, l’autre fo nus,

e l’autre escupi ves sus;

l’us trais petra, l’autre astella,

l’autre esquintet sa gonella,

l’us feri e l’autre enpeis,

e l’autre cuget esser reis

e tenc se ricamen pels flancs,

e l’autre sautet per los bancs;

l’us menasset, l’autre maldis,

l’autre ploret e l’autre ris,

l’autre parlet e no saup que,

l’autre fes metoas de se.

Et aquel qu’avia son sen

meravilhet se mout fortmen,

e vi ben que dessenat son,

e garda aval et amon

si negun savi n’i veira,

e negun savi non i a.

Grans meravilhas ac de lor,

mas mout l’an ilh de lui maior,

que·l vezon estar saviamen;

cuidon c’aia perdut son sen,

car so qu’ilh fan no·l vezon faire;

a cascun de lor es veiaire

que ilh son savi e senat,

mas lui tenon per dessenat.

Qui·l fer en gauta, qui en col,

el no pot mudar no·s degol;

l’us l’enpenh e l’autre lo bota,

el cuia eissir de la rota;

l’us l’esquinta, l’autre l’atrai,

el pren colps e leva e chai.

Cazen levan, a grans gambauts,

s’en fug a sa maizo de sautz,

fangos e batutz e meg mortz,

et ac gaug car lor fon estortz.


Cist faula es az aquest mon

semblans, et als homes que·i son:

aquest segles es la ciutatz

quez es totz ples de forsenatz;

que·l maier sens c’om pot aver

si es amar Deu e temer

e gardar sos comandamens;

mas ar es perdutz aquel sens.

La ploia sai es cazeguda

cobeitatz, e si es venguda

us orgolhs et una maleza

que tota la gen a perpresa;

e su Deus n’a alcun gardat,

l’autre·l tenon per dessenat

e menon lo de trop en bilh,

car non es del sen que son ilh,

que·l sens de Deu lor par folia.

E l’amics de Deu, on que sia,

conois que sessenat son tut,

car lo sen de Deu an perdut;

et ilh an lui per dessenat,

car lo sen del mon a laissat.


PETRUS CARDINALIS

(poeta Occitanus, c. 1180 – c. 1278)

IMBER


Urbs quaedam – quae, ignoro – fuit,

ubi permiro imbre pluit,

quo quisque incola urbanus

conspersus factus est insanus.

Furebant omnes praeter unum,

qui propter casum opportunum

ab imbre est defensus tecto,

apud se dormiens in lecto.

Is somno satur consurrexit

et iam post imbrem domo exit

ac civibus se suis miscet,

quorum absurda facit quisque:

hic gerit pallam, hic est nudus,

hic spuit sursum et fit udus;

hic saxum fert, hic fustem, ille

vestem in partes scindit mille,

hic pulsat alterum, hic trudit,

hic „Rex sum!” sese ipse ludit

lateribus adiungens manus.

Per scamna saltat hic insanus,

hic maledicit, hic minatur,

hic flet, hic risu numquam satur;

hic loquitur, sed de quo, nescit,

hic se deridens insolescit.

At is, cui mens permansit sana,

stupet tam multa facta vana,

vecordes esse hos coniectat

omnesque viculos inspectat

aliquem quaerens, qui sit catus,

spe vero tandem est frustratus.

Videntur cives ei miri,

sed plus mirantur eum viri,

cum vident sobrie agentem,

putantque perdidisse mentem,

non facit nam, quod ei, idem.

Quisque se ipse putat quidem

integrae mentis ac astutum,

at eum rabie imbutum.

Hic ei os, hic collum ferit.

Fugere nequit, metu perit.

Hic verberat, hic trudit dire.

Ex turba vellet is exire.

Hic trahit, lacerat hic latus.

In terram cadit sugillatus.

Surgens et cadens domum currit

fugiens turbam, quae tam furit.

Sordidus, quasi sine vita,

gaudet, quod hos effugit ita.


Mundi est fabula imago

et horum, qui hic vitam agunt.

Mundus est urbs, quam incolentes

sunt omnes ubique dementes.

Nam quid est sanum esse vere?

Amare Deum et timere

atque mandatis eius niti,

sed horum sumus nunc obliti.

Opum cupiditas est imber,

ex qua hominibus se infert

superbia malignitasque.

Haec mala foedant gentes quasque.

Si Deus quem ab his custodit,

vulgus ut stultum eum odit

et quia eum esse cernit

non ea mente, quam se, spernit

et pium ut insanum ridet.

Amicus Dei omnes videt

integra mente indigere

defectu pietatis verae,

at eum putant furibundum,

nam eius mens non amat mundum.


Vertit Latine Nicolaus Simonides


Nicolaus Simonides - 26/05/2017
Sancti Francisci
Sancti Francisci caritas est;
hoc est sigillum vitae eius;
Frater omnis homines,
Frater universum.
Et quasi paupertas
et specimen iustitiae socialis,
carminibus
verba eius sunt
quae manere in tempus.
Johannes Teresi - 26/05/2017
Animus a Matre allectus
Mater!

tibi est cor gaudio leve;
caritas tua in Filium tuum semper fluit
qui ad te aspicit;
luce vultus tuus etenim splendit.

Mater!

tibi est facies iucunda
at non minor amor
oculis tuis exprimitur.

Mater!

nonne filios tuos errantes
fragilesque adeas patiens?

Mater!

tibi est misericors cor
ad auxilium perpetuo paratum.
Amor, infunderis sine tempore in Filium
ut benignus de fratribus numquam recedat
obscuratis etsi ignorantibus
quos contra ad Vitam is adducit.

Mater!

preces meas audi!

Illico osculum dein tenerum
in genis imprimitur ab ea Filii
qui subridet
nec Pacem quaerere desinit.

Johannes Teresi - 17/05/2017
Ioannes Paulus II
Exsules super terram sumus,
errantes et vana scrutantes astra,
limina pertinaces instantes.
Ex auxilio patrio, ex imparibus verbis, pendimus.
In spatio infinito
parvula grana vitae, parvuli deerrantesque, sumus.
Tu autem, pontifex, Carole,
pater omnibus fuisti;
nec obliviscemur tantum aspectum tuum
neque os tuum ridens
neque tuas dulcissimas blanditias
neque verba tua pacis amorisque plena.
Suprema hora doloris tui
dum spe transitus ad Vitam tibi elucet
ferventibus precibus corda nostra extulimus;
unde faciem tuam in animo dolentissimo coluimus.
Nec minus iuvenibus, caritate formatis,
aliena per tempora vox tua erit.
Soli attamen stamus hodie
quamvis sub oculis tuis fides nostra non periat;
si in amore quidem et misericordia tuis
vixerimus, non pauperes nec fragiliores
sub Patris custodia
tecum certissime ambulabimus.

Johannes Teresi - 05/05/2017
Tristi paulo puero
Se mente fingendo ultra fines proiciebat
quasi esset papilio factus.
Illic, in aliena regione Occidentali,
mater sua mortua est, terram laborans nigram;
interficitur, insons, nulla ratione.
Infanti eius oculi magni erant
vultui nigro illigati, pulchri et profundi.
Lugebat.
Amaras effundebat lacrimas, in genis sordidis
veras scintillas, dum circa se (ei videbatur) silva silet.
Solus erat in mediis arboribus herbisque;
oculos exollebat ad caelum vacuum versus;
petere ab avibus insectisque non desinebat
quonam mater sua traheretur
cui erant vultus amabilis et nigri capilli
natura crispati.
Nemo verba sua audiebat
alienos ab eo se ostentabant omnes
in obscuro silentio et sui cura ipsius defixos.
Tunc apparet in nubibus minantibus Angelus niger:
“Noli timere – ait voce suasiva-
in elysio campo florenti cito eam visurus!”
Statim innocens super leves alas se posuit
oculos clausit et in astris, amoris luce cincto,
Matrem suam capillis aureis tandem amplexus est.
Johannes Teresi - 27/04/2017
Et inter gentes vixit
Et inter gentes vixit
quae incredulae audiverunt
signisque potentibus adsenserunt.
Unde Verbum eius ardens refluit
pagos, montes, flumina involvit.
Puer fuit.
Vir factus, pontes
fraternitate amoreque construxit
se ad crucis mortem Deo parendo duxit.
Amici fideles eum secuti sunt
Panis cum Vino et res
Voluntate eius permutati sunt.
Tertia die mors, incredulitas
mundus caecus devincti sunt.
Ad gentes redivit ut pridie
eum Filium Dei, Amori oblatum
omnes viderunt et crediderunt postridie.
Alitus quisque vitae, pulsus quisque cordis
Nova Luce ardenti animi augetur fidentis.
Vixit dein et omnibus Magister fuit.
Johannes Teresi - 10/04/2017
NISI TU REDEAS

(Latina versio carminis compositi a Michaelis Bosé curata a LUCIA MATTERA)




Nisi tu redeas,
non pervenient mihi radii solis,
et manemus hic,
ego et mea mater
ad spectandam terram,
quae erat vere bella,
cum eam percurrebas,

erat vere magna,
si eam transitabas,
infinita iam…

Sed ista nocte
veniet mea stella,
ut amica mea!
Quae mihi longe
in luce vitae
indicaret meam viam…

Dic mihi, amor mi,
amor mi, amor mi,
de vita quae non est!
Nisi redeas,
nulla vita
erit iam in me…

Lucia Mattera - 10/04/2017
Obscura tellus
Ex tenebris atris fuscisque fiebat lychnus,
per nebulam offundantem radius terebravit.
Candida lux increbuit aerem atrum eius
umbrarum victoris, ludibrii structoris.
Dissipit inferam umbram, fulgus pyrifer tonescit
ut lubuit quassare superna, caduca refelli.
Callida mens seiungere corda adepta: ut aerem
imbuit filius Adam sidera attigenda,
sic tenebrae vitiarunt manus corpora pectus.

Maceria assurgit super emersa orientis
occasusque, dividere corda virorum: creata
belua saxorum, immanis genita, aedificata
ab homine in hominem, cognato in cognatum.

Aer rabiosus excutit aequor
ignimovumque ut vomi fecit
dominus fluctuum aestuum, terram
movuit asta cornua multa.
Deferitur sub terris nesos,
omnia dis, aquis in haustus.

Murum quatit asta
terrae movitrix: latera ad
planum inter cadebant
se ut volucres sine alis.
Ruina solo de-
cadens, tamarix murus altus
factus. Tamen almas
nondum cutere asta potuit.

Fulgor labilis orbem ad obscuris litam suavis
abliquit: tenebrae ripuerunt globum et artes.
Et tamen haec fera bestia in ruinis manebit:
nam cinis erat, favillast, rudus fuerit semper.

Andreas Novocomensis - 09/04/2017
Verus Ritus Paschalis
ge, divitiis,
peccato quod cor polluit, exoriaris;
domum relinquas, parietes domesticas;
potestatis sitem fugias,
vitae donum aliis facias.
Vade per vias et gaudium spargas
clamans: “Dominus resurrexit!”
Quotienscumque malum victum est
amoris actus fraternitate ostentatus
generosaque actione;
quotienscumque ad charitatem te das,
ad alios audendos aures porrigis
auxilium eis fers
ut gaudio vero et pleno vivant,
ad rem Ritum Paschalem ducis.
Tunc mors tandem evertitur!
Johannes Teresi - 05/04/2017
CANTIUNCULA QUADRAGESIMALIS CROATICA
O mi Jesu vulnerate et in cruce sic vexate, emisisti spiritum, emisisti
spiritum.

Hoc permagno ex amore quolibet pro peccatore, ego te non diligam, ego te
non diligam?

Neque umquam te relinquam, neque in peccatis umquam ego vivam postea, ego
vivam postea.

Magno tuo pro amore, omni tuo pro dolore agam tibi gratias, agam tibi
gratias.

Des ut semper libens feram vitae crucem, proin quaeram:
des pro hoc mi gratiam, des pro hoc mi gratiam!

In extrema luctatione tu me salves, Christe bone, ne me damnes, quaeso te,
ne me damnes, quaeso te.


Scripsit Vladimirus Rožman. Latine reddidit Aurelius Vidulić.



Aurelius Vidulić. - 31/03/2017
O filios Africae irruentis!
lli oculi nigri vultus innocentis, permagni
omnia universa quae anima servabat
ignari rerum continebant a se alienarum.
Puer, res universas mundi ignorabat,
nec odium nec dolorem sciebat,
inter casulas et trichilas palea structas currebat,
per fragmenta terrae sole lacerata ibat,
globo lutoso et feneo iocum agebat.
Nugae erant ei deliciae, alienus a morte quiescebat.
Plerumque famem patiebatur,
siccitate mater eius, Africa, eum excruciabat.
Cum pueris, angelis nigris, in dumetis ardescentibus ridebat
captus subito risu quin aliqua res gaudium eius incitaret.
Solus, saepe lugebat in hac tota paupertate.
Super collem positam die intravit in aedem ubi
Jesus vidit crucifixum, quem aspexit summa cum tristitia
oculis captis tanto dolore.
Ante Dominum se puduit, tamen eum subridere vidit
postea tremore pulsus se in fugam convertit.
Cum mulieribus homines in agris operae se dabant
canticum chori animo aequo diuturne fingebant.
Incalescente sole omnia exardescebant
terram Africae verba eorum implorabant
quum caelum ad limites extenuatum evaporabat.
Operae durae unicum solacium erant sonitus dulci
membris nigris miserrimis, maceris.
O filios Africae irruentis, pulchrae
usque ad beluas magnae et avarae.
Per aera sonus aeris audiebantur,
meridie preces dolentes eis adiungebantur,
vox sollemnis naturae et hymmi se comitabantur:
Gloria et Pax pro Africa leniter quaerebantur.
Ex finibus extremis aliqui homines repente apparuerunt
feroces inter arbores siccas incedentes, focum tulerunt
et caedem; casulas et aedes destruxerunt.
Illi oculi permagni, e strage Dei gratia erepti
dolentes se clauserunt et flentes.
Divina Crux dum horribilia fiunt Pacem clamabat
se vox divina per campos avium cantui mixta repetebat
et flatui venti.
Puer tandem aperuit oculos et sine mora currere voluit
grex animalium quae omnia ignorabat eum sequi placuit
Quonam currebat? ad alterum vitae genus
praeteritum certissime ad obliviscendum intentus!
Quidam cepit manum eius, clamans:
Cur? erat ipse etsi adultus infans.
Johannes Teresi - 28/03/2017
Bonam noctem!
Subrepens oculos somnus uult claudere fessos
meque iubet lecto tradere membra sopor.
Hinc abeo totum tenebris uelantibus orbem,
dum lux me rediens mane redire sinet.
Martinus Zythophilos - 19/03/2017
CRISPIA SALVIA VIXIT ANNOS PLUS MINUS XLV UXORI DULCISSIMAE IULIUS DEMETRI
US QUAE VIXIT CUM SUO MARITO ANN XV LIBENTI ANIMO

Floribus ei erat caput ornatum,
oculi luce fulgentes,
iuvenilia incessui levi consona membra.
Felix candidis brachiis sponsum amatum,
Julium Demetrium, Crispia Salvia mulcebat.
Singulos tenerrimo amore dies gaudebat
aliter ac Juppiter qui non minus qua exultabat;
verumtamen tam maius gaudium eius fuit
ut per areolas flava florum frumentique grana spargeret.
Solem usque adeo visum est eo tempore stantem
Ut non longinquus sisteret a Lilybeo urbe nec forte
ventus flaret qui furens limpidis blandiretur undis.
Diligenter et animo laeto, mulier ei dedita,
in sponso suo curando quiescebat;
domum dulcedine et unguentis replebat
eodem modo mali Punicae fructibus,
gemmis pretiosis, et variis, elegantem mensam ornabat.
Nectar mirabile ad celebrandam laetitiam
extollentes una cum coniugibus convivae veniebant.
Quid etenim vel quis similem harmoniam
nisi ornamentum pavonis formosum tenere potuisset?
Comis plumis ornatis,
circulos ridentes pedibus puellae pingebant
velo caeruleo vix indutae;
sono perfuso et aetherio ipsum caelum,
aureas glebas prospiciens,
amori libenti eorum animo aequo indulgebat.
Fatum heu pro dolor! pulcherriman sponsam
e sponso amatissimo eripuit, veluti florem recisum.
Noluit attamen Julis omnia mortem crudelem
misere abstulisse, inde animo sedato
ad Principium cito se volvere cogitavit.
Amor eorum numquam potuisset terram nigram
definite et certe deserere: divina spe membra
censuit ponere in gremio eius iuvenilia.
Omnibus dein eam admonentibus muros
ornavit arenosos et tempori subtrahere voluit
memorabili pictura mensas festivas, candida
oscula dulcissimasque blanditias.
Flavae nunc gemmae in aridis glebis
tamen florent; non animum libentem, saxa dura,
ventus expoliunt et pluvia.
Johannes Teresi - 20/02/2017
Iter Olmuciense
Artis plena mihi cum sit modo licta Mineruae,
urbs, moror Olmucii, qui locus ora iuuat.
Caseus hic foetens editur, sunt assa anatesque;
squamigeri - num spes est mihi inanis? - erunt.
Quo sitis hic poterit mihi saeua liquore fugari?
Heus, latices Cereris legimus esse bonos.
Martinus Zythophilos - 17/02/2017
PISCATOR
Versio Latina carminis Florellae Mannoiae et Petri Angeli Bertoli, curata a Lucia Mattera



Iace in mare retia,
copia cibi tibi fiat!
Cogita de uxore et filio,
(tibi similis sit mas!),
dum tua mulier ad te vicina
de te sperat nocte et die,
de te orat more pio.



Dic mihi, dic mihi de meo amore,
dic mihi quae ei fiat!
Virum meum defende a mari,
a periculis quae ei obstant!
Mulier iuvenis sum nimium,
absint mihi luctus colores,
mihi est pellis alba et delicata,
ei necesse sunt oscula amoris,
se mulceri velut parvum florem!

Magna vis sit pescatori,
labori ne cedatur!
Parum fructuum est in tua reti,
longi dies in medio mari.

Mare quod nihil umquam dedit
quem tu saepe imprecaris,
cum eius furia facta est grandis
et suae undae sunt pares giganti,
tibi opus sunt Deo bono et Sanctis.



Dic mihi, dic mihi de meo amore,
dic mihi an redeat
ille homo, quem sentio minus meum,
dum mihi est alius qui subridet iam.
Ill’ averte a mea mente,
ne me induxeris in peccatum!
Tremo in corde ab eo spectata

et ob rosam ab eo donatam
et ob oscula somniata!
Rosa rubra, pignus amoris,
rosa rubra mala spina,
in silentio istius noctis hora
eius bucca est meae vicina,
eius bucca est meae vicina.
Oh, mi deus, ne ei sine remeare,
dic hoc ipsi mari!
Est nimium fortis ista catena,
nolo ipsa eam truncare,
nolo amorem mihi negare.

Magna vis sit pescatori,
noli nunc desperare,
etsi unda te sublevat fortis
ut in vento folia levia et mortua,
praesto mare ad quietem vortet,
pietas aliqua est in ipsa morte,
est humanitas in ipsa morte.

Dic mihi, dic mihi de me uxore,
dic mihi quid mihi fiat!

Ille homo quem sentio ut virum meum,
qui minime de eo sciat,
qui nescit umquam de me, de eo,
de promissis ab illo fatuis,
de rubra rosa in manu trita,
de illa historia nata et iam finita,
de illa historia nata et iam finita.

Magna vis sit pescatori,
labori ne cedatur!
Parum fructuum est in tua reti,
longi dies in medio mari.
Mare quod nihil umquam dedit
quem tu saepe imprecaris,
cras licebit domum remeare,
priusqu’ oporteat te redire in mare…



Lucia Mattera - 16/02/2017
ERAT EA


(Latina versio carminis Michaelis Pecorae, composita a Lucia Mattera, canenda a II B Claasici Lycaei Sancti Angeli Langobardorum, AB)




Aestatis tempus in arbitrio solis,
luna quae vadit ut se recrearet,
umbram neglegens in specu viridi maris.


Inflabant venti in tuo vestitu
in cartholina cum tuo subrisu,
numqu’ expedita,
ne hoc minime quidem sperato.



Loquar nunc de te, de nostra emotione
Loquar nunc de te et, frustra, de amore,
verba velut venti, quae non possunt serbare
quodque era meum , quodque erat tuum,
quodque sensi…

Erat ea, poesis aestatis,
erat ea, in oblium latae,
erat ea in fumo evanescenti
erat ea, solum ea…



In manu autumnus flaminis venti,
tuo patri est unum et idem lamentum
et cum tua schola est idem tibi problema.
Tu mihi dicebas; “Tec’ habeo bene!
Est te quem volo
at non convenit cedere amori,
si absit mea libertas!>>.

Loquar nunc de te et de nostra emotione,
recorderis me et vanum meum amorem.
Desideri’ est somnium quod non potest donare
quodque era meum , quodque erat tuum,
quodque perdo…
erat ea in diebus laetis

erat ea in gestis pigris
erat ea in coelo ex auro et rubro
erat ea, solum ea…



Erat ea cum suo subrisu,
erat ea meus paradisus,
erat ea mea rabies unius minuti
erat ea, solum ea…

Erat ea in ore amaro,
erat ea quae non remeabat,
erat ea spes vana et illusio
erat ea, solum ea…



Lucia Mattera - 12/02/2017
PLUVIA IN MARTIO
(versio Latina carminis Brasiliensis Antonii Carlos, composita a Lucia Mattera, canenda a discipulis Lycaei Classici Sancti Angeli Langobardorum, AB)






Est lignum, est petra, est raeda tam sera.
Est gutta quae cadit, est flumen de coelo,
est argentea pruina in mea uda semita;

est volatus in vento, est harundo sub tecto:
hoc est pluvia in Martio, ubicumque ea est,



promissa tuae vitae, spes numquam finita.
Est …at, fortasse…
avicula condens, de arbore frondes,

est musica in vitro, est solis subrisus;
est focus camini, est felis pulvinus:



hoc est pluvia in Martio ubicumque tu es,
est arcus in coelo, est gaudium de vita.
Est pax, est lux
in candenti stilla,
tempestas finita, redibit iam ver…
Est..at…fortasse?!


Lucia Mattera - 11/02/2017
Noel! Noel!

Latina translatio Natalis cantus “Noel, Noel”, curata a Lucia Mattera
(canenda discipulis Lycaei sectionis B Classici S. Angeli Langobardorum)



Hodie est iam Natalis dies,
magna gloria est in coel…
Natus est rex Israel
in laeta Betlehem!



Nivis stillae et flores
iam relucent pro te.

Aureae stellae in coelo
tuum nomen scribent!

Nova lux est in coel…
Euge, rex Israel…!
Et in pacis candore
Tui amor sit lex!

Parva dona accipies,
dulcia carmina audies,
sol et flamina levia
sint perpetuum ver!

Vesper iam ad vos veniet,
sinu eum fove, mater!



Sit amor velut stellae
si nox pingit coel...

velut sol qui subridet
in iride coel…

velut sol qui subridet
in iride coel…



Lucia Mattera - 11/02/2017
Ginestra quaedam
Saxis in mediis muscosis
terram cingentibus antiquissimam
floret ginesta, amabilis flos
teporem offerens dum natura renovatur.
Tempus horas instituit dum entia mutantur
ita tam pavide exspectantia omnia morantur.

Johannes Teresi - 10/02/2017
Iter Creticum
Vnde profectus erat Theseus, pueris ut adesset,
quos esura foret Gnosia bestia atrox,
huc iter est factum. Non solum quaerere prisca
tecta, sed humoris pocula plena placet.
Martinus Zythophilus - 09/02/2017
Est pro te...
(versio Latina a Lucia Mattera composita - collaborantibus Iosephula Perrotta, Lucretia Pucilla et Mariagratia Bracuta - carminis Juvenotti)



Est pro te quod florent herbae et arbores,
roseae taeniae in maternitate,
est pro te quod sol resplendet Iulio,
est pro te tota ista civitas.


Est pro te unumquidque quod est,
ninnana, ninna eh…

Est pro te campanula in mea schola,
pro te quod avis alba volat.
Est pro te mali aurei dulcis sucus,
pro te mirae formae albarum nubium.

Est pro te unumquidque quod est,
ninnana, ninna eh…

Est pro te quod micant aureae stellae,
pro te farina et lac cum melle.
Est pro te ut sal odorat mare,
pro te meus proximus Natalis.

Est pro te unumquidque quod est,
ninnana, ninna eh…

Lucia Mattera - 09/02/2017
Iter Graecum
Portus Athenarum nobis Piraeus aditur,
salsa ut nos placidi mulceat aura maris.
Quae redeunt et eunt, naues fert merce grauatas
aequor et accipiunt multa feruntque rates.
Rex his fertur aquis cerua fugiente perisse;
hoc mare ab illius nomine nomen habet.
Martinus Zythophilus - 07/02/2017
Consolatio post plagam sportivam

Victor victoriam ornat, quod signum saltem est duplex:
Magnum est finem adeptus et aemulum habuit magnum.
Aurelius Vidulić - 03/02/2017
Pierrot

Fugax lacrima, quasi roris gutta,
per genas fucatas labitur clara;
vaga, incerta, adtingens rubra labia
instat postea in serica manica.
Oculi sui, adspicientes iter huius
aliqua mora, difficile intellectu,
brevem sortem eius languido motu
/sequuntur.
Vultum eius
et rugas et dubia
cyprius pulvis velat.
Quieti, lunae radii argentei
se mediis capillis ornatis interponunt
se dum stellae risusque de scena tollunt.
Johannes Teresi - 31/01/2017
In Graeciam iturus
Mox iam floriferas lustrabimus Helladis oras,
mox tibi dicetur, Cecropia alta, salus.
Mox suis, ut mos est, uescemur carne minuta,
mox Cerealis erit Graecus in ore liquor.
Martinus Zythophilus - 30/01/2017
Holocaustum Iudaeorum

Tamen honor magnus fuit David Stellam olim ferre
bene in dalmatica veste infixa eam superbe offerre.
Divinum propter et vero singulare ingens signum
potestatis adrogantia eos damnabat ad patibulum,
homines, mulieres, pueros spretos ut obiectum indignum.
Conferto ordine, corpore congelato et anima mortificata,
in parvulum spatium coacti sordidum et obscurum,
ad mortem ibant sententia certa et praeiudicata.
Quis hoc volebat, nisi qui in corde odium habebat,
stirpis purae conceptum, pravam potestatem tenebat?
At Stella illa quae in Dei caelo lucet,
iure mortem delet, totam inscientiam torret.
Horrendum scelus captivos eos faciens, ad mortem damnatos,
sacrificium iniustum eos reddens ad fossas destinatos,
immortales coronaverunt, innocentes extulerunt,
nullo pretio a fortiori eorum aetatem aestimaverunt.
Johannes Teresi - 24/01/2017
Iane...
Iane, tui mensis sunt Idus paene peractae:
Quid praeter numerum, dic, sit in orbe noui!
Martinus Zythophilus - 13/01/2017
De pace desideranda
In Australi terra die configitur
semen aliquod latum
vento.Levis pluvia glebas mollit, frontes puerorum
amplectitur arbores sol floresque.
Arbuscula incerta crescit illuc
multos odores expandit et vitae aperit
magnam ramorum vim.
Anni transeunt, viridis coma eius manet, quae,
quamquam vento turbata, autumno fructos dat.
Agmen columbarum volitat super oliveta
pacemque circum profundit.
Currunt pueri laepalmarum olivarumque tenentes ramos.
Fixa, arbor distorquet truncum suum
naturam mutantem salutat.
Non senescit, viva, conxanihil fructibus suis nocet.
Saxa retinent radices eius et solidiorem
faciunt terram nostram.
Circa eum mehercle die arbores caesae sunt
pagus natus est cum ponbus viisque,
semina terramque operiens.
Sola oliva dolet, modo rerum novo conglutinatur,
cum arbores vicinae dilapsae sint,cum exemplar facta sit.
Hodie superest florida coma;
signum est pacis et amoris,
in exspectatione stat columbarum albarum.
Johannes Teresi - 11/01/2017

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae