UCRAINIANI REGIONES SEDITIOSAS COMMERCIO INTERCLUDUNT
Nationalistae impediunt ne ex regionibus rebellium carbo in Ucrainiam transferatur
Cum seditiosi nonnullas officinas Ucrainianas sub administrationem suam
redegissent, Consilium Securitatis Ucrainianum constituit, ne quid
commercii iam fieret inter Ucrainiam et regiones seditiosas. Tam diu se
prohibituros, ne merces transportarentur, dum illae officinae dominis
restituerentur. Eo modo pactioni Minskianae a seditiosis neglectae se
reclamare.
Iam nonnullis diebus ante nationalistae Ucrainiani et veterani
prohibuerunt, ne ex iis regionibus, quae in potestate seditiosorum sunt,
carbo per ferriviam in Ucrainiam portaretur. Gubernatores suos in eo
vituperaverunt, quod in ipso belli tempore cum seditiosis negotiarentur,
praesertim cum societates vel officinae supra dictae paucorum essent, qui
plurimum apud cives possent et etiamnunc cum rebus publicis popularibus,
quae dicuntur, mercarentur.
Ex quo sequetur, ut res oeconomicae in illis regionibus commercio
interclusis ingravescant. Non est mirum, quod homines, qui ibi sunt, in
dies magis ab Ucrainianis abalienantur, cum subsidio Russorum non iam
carere possint.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|