Annus
2 0 1 7


Collegium Europaeum hodie deliberavit: formas violationum contra Poloniam, Hungariam et Boemio-Moraviam coniecturi sunt. Hoc propter deficientiam in locatione profugorum ex Ellade peninsulaque Italica poenae loco erit. "Relocatio non electio at obligatio. Hoc iure constitutum." His verbis Praefectus Internorum Consociationis Avramopuolos hodie actiones Polonas, Hungaricas et Boemio-Moravas condemnavit. Ipse Praefectus postea haec addidit: "Concilium Europaeum identidem a nationibus, quae perfugas in Graecia Italiaque non hactenus exceperunt, oppetivit. Cum perviolare foedera Congregationis Europaeae recte scirent, non quod eis agendum perficerunt. Propterea, administratio Consociationis Europaeae in eos sanctiones perigere consuluit." In clausula, Praefectus Avramopoulos his verbis conventum congedavit: "Facilitas in his rebus ostendi potest. Sed voluntas administratorum adhibenda est."

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae