Annus
2 0 1 7


Argentina. Alto in Oceano investigationes ad navem submarinam Sarmaticam comperiendam persecutae sunt. At minime navem ipsam reperiri licuit, quamquam quaestiones maxime fuerint. Nam, et inquisitor electronicus et investigatio thermica et alia consectati sunt, at nihil exivit. Ipsa nave XLIV homines insunt. Praeterea, legatus Militiae Maritimae Argentinus Henricus Balbi omnia de nave inventa revicit, quamvis aeromobilis Boreoamericanus urmas caloriferas comperisse declaravit. Navis oneraria Britannica missilia obsignata tria aspexisse dixit. Ut ante praediximus nil tamen ab auctoribus vernacularibus firmatum est.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae