Annus
2 0 1 7


Stalin et Putin a Russis personae auctoritate gravissimae habentur

putin.jpg

Vladimirus Putin, praeses Russiae, a popularibus suis unus ex hominibus auctoritate gravissimis omnium temporum habetur. Ex percontatione Lunae die pervulgata apparet XXXVIII quidem ex centum Russis Iosephum Stalin virum gravissimum habere, locum autem secundum Putin una cum Alexandro Pushkin poeta obtinet, quorum utrique XXXIV ex centum suffragati sunt. Nullo tempore plures Putino favebant, postquam anno MMIII primum eligi potuit. Tertium locum Vladimirus Lenin tenet, qui anno MCMXVII rem publicam vi armisque in potestatem suam redegit. Quem sequuntur Petrus Magnus Caesar, Georgius Gagarin astronauta, Leo Tolstoi scriptor et Georgius Shukov, marescalcus Unionis Sovieticae.

In indice XX nominum loco demum decimo quarto vir natione extera invenitur : Napoleo, imperator Francogallus, qui anno MDCCCXII a Russis cladem atrocissimam accepit. Locum XVI. Albertus Einstein nanctus est , physicus excellentissimus, locum paenultimum (XIX) Isaac Newton. Ultimum locum tenet quid mirum? - Michael Gorbatshov, quo regnante Unio Sovietica dilapsa est: quem in personis gravissimis esse sex tantum centesimae censent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae