Annus
2 0 1 7


Saepe res mythis revelantur. Quid est memoria? Cum praeteritum efficiamus ut ad mentem revolvatur? Auxilium certissime dabis nobis mythus qui in mentem revocat Mnemosynen, deam orphicam et Musarum matrem, cui datur secundum Platonem capacitas recordandi. Dea haec ab Jove dilecta est sub pastoris effigie: super Pieriae montes amorem novem noctibus consumpserunt, ex quo natae sunt novem Musae. Cum memoriae potentiam Mnemosyne inveniret Diodorus Siculus narrat -, qua re nomen suum rei cuique tribueretur, atque rebus abstractis quibus commercium humanum uteretur, non dissimilis usus fuit potentiae recordandi. Apud Beoticam regionem . narrat Pausania invenitur Trophonii antrum, per quod accedatur ad Inferos. Ibi duo fontes stabant: alter appellabatur Lete, praeteritum in oblivionem ponens, alter Mnemosyne, quo quod videretur in hoc regno non oblivisceretur. Non tamen immoteriale fuisse donum Musarum Plato censebat, adeo ut ageretur de materia fere ductili, de cera quasi molli, ubi, si collocaretur iuxta imagines mentis vel cogitationes ut speculum, illico imprimerent caedem imagines vel cogitationes. Unde dicimus imagines repercussas vel ressas esse repraesentationem vel phantasiam, quae est via per quam accedamus ad experientias intimiores nostras. Ita peregrinationem et moram apud Calypsum Odyssei Neoplatonici interpretantur instar phantasiae, quae vinculum fit per quod ligamina fortissima inteximus cum fictionibus a rebus realibus nos separantibus. At signa in cera impressa non solum necesse erat ut fictiones instigarent sed etiam recordationes (anamnesin). Philosophice, processus hic modus est quo ad mas res perveniamus, variis acquisitionibus cognitivis mente discriminante selectis et superatis. Unde possumus distinguere memoriam passivam (quae iam servat prateritum) et activam (quae discriminat et seligit). Recordationem Plato in Phedro videbat convergere in unum seu congeriem sensionum perceptarum seu sigillum praenativum quo anima quaedam impressa erat antequam lucem naturalem videret. Ad considerationem psychologicam se refert Aristoteles cum imaginem mentalem (phantasma) dicit adiunentum esse ad revocationem praeteriti. Non dissimilis cogitatio est psychologo Americano, cui nomen Endel Tulving, qui censet recordari significare agere tempus per mentem, itinerarium facere per mentem, quo, ut subyecti, capaces sumus texendi et struendi subyectatem nostram, quae est momentum et rerum praeteritorum textus et futurarum rerum proiectio. Capacitas haec non reduci potest solum ad musculum cerebralem, ubi se agunt systemata mnestica, sed conscientia est (con-scientia), quae est reductio ad unitatem subyectivam.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae