Annus
2 0 1 7


BRASSICAE ESCULENTAE

 

BRASSICAE ESCULENTAE

 

INGREDIENTES:

1 brassica,

150 gr oleae virides,

2 fragmenta allii,

1dl olei oleae, sal.

 

Lavabis brassicas et eas tondebis et collocabis in olla cum aqua fervida. Coques et pones in tegamine cum allio oleoque quo sapidior fiat. Postea addes oleas nigras viridesque et coques omnia per nonnulla minuta. Simplex at bona, velut Hirpinae terrae omnes sapores!

 

 

MAZZEO ELISA I B Lycaei Classici –

Sancti Angeli Langobardorum

 


 

IUSCULUM CASTANEARUM ET PHASEOLORUM SERINENSE MORE

 

INGREDIES:

500gr castanearum,

300gr phaseolorum,

dl olei,

1 fragmentum allii,

1 fragmentum petroselini,

sal

 

Elixabis castaneas. Deinde coques phaseolos in olla et addes castaneas cum oleo, sale, allio petroselinoque.

Et si vis, parum piperis. Hic in Hirpinia omnes sumus "piperati", in festis praesertim!

 

MAZZEO ELISA I B Lycaei Classici –

Sancti Angeli Langobardorum

 

 

Scripsit Lucia Mattera



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae